DE UNIVERSALI CALEFACTU

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Agricola on Mart 26 Dec, 2006 16.32

perraro fit ut prima syllaba in patre a poetis serioribus corripiatur sed ego id ita facere non ausim. Quod autem ad verbum proprius attinet numquam tale aliquid legi, quamvis vix dubitari possit quin rationaliter id non omnino respuatur.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Tiberis on Iov 28 Dec, 2006 3.06

Tiberis Iuliae, amicae eruditissimae, s.d.p.

Ad epistulam tuam cum longissimam tum disertissimam, in qua de emissionibus minuendis disseruisti, paucis respondere velim.
Nemo fere est, quin tibi assentiat in eo, quod dixisti nos summa ope niti debere, ne caelum opere humano nimis calescat. Sed memento complures abhinc annos controversiam fuisse inter viros doctos, calefactione omnino fieret, deinde, cum plurimi eam non iam negavissent, opere humano praecipue fieret an natura. Nostris autem temporibus sententia eorum praevalere videtur, qui utroque modo caelum calescere censent, calefactionem autem opere humano accelerari. Quid ergo? puto nos eam quodam modo coercere et retardare posse, detinere autem non posse. Quin etiam, si nihil iam dioxydii carbonici emitteretur, caelum pergeret calescere. Tamen equidem caeli mutationem hominibus non necessarie detrimento fore censeo, dummodo moderatores civitatum prudenter agant et – fato ducti, non tracti – novas condiciones satis respiciant. Sed consensu quodam civitatum opus esse concedo; sin autem suam quisque civitatem solam tueri vult, communem sortem generis humani neglegit, omnis labor in irritum cadet. Prioribus saeculis, cum caelum in peius mutabatur, populi aut gentes agros suos relinquebant et, cum novas sedes petiverunt, aliis nationibus bellum inferebant. Non enim dubium est, - ut exemplo utar - quin antiquitate exeunte caelum mutatum causa fuerit “migrationis populorumâ€
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Rhumak on Iov 28 Dec, 2006 4.58

Iuliae Tiberique psd

Vere mi non videtur (nec certe vobis longe doctioribus) unicam causam humanam calefactionis emissiones CO2 esse: dicis, Tiberis, etiamsi emissiones omnino abessent calefactionem perrecturam: forsitan, si emissiones abessent; et si etiam foramen ozoni (quod, nescio quanta parte dubii, nobis factum est) abesset; et si etiam silvas, quarum arbores anydridem in oxygenum vertunt, caedere desineremus, terra nil calfieret, coelum idem maneret... sed haec omnia fieri pergunt, et certe coelum idem non manebit: et ni idem manebit, aut calfiet aut frigescet: si calfactum erit, humus nimias fruges gignendo exhaustus in solitudinem saxeam vertetur; si friguerit in solitudinem niveam: utrimque quem tertium mundum vocamus auxilio esse debebit, ergo fieri non potest ut mutatio coeli nobis aliqua re profutura sit (nisi eo, quod divitiae mundi rursus aequatae iri videantur): ecce factum ridiculum, quem aliquot ante dies in situ illo, quem in nuntio meo #6816 indicaram, legi: nescio quot vestrum taeniam "The day after tomorrow" ("Perendie") viderint, sed ibi glaciatione facta de americanis a frigore Mexicum confugientibu narratur: America in relationibu suis de coelo (ipsis, quae Europam Americamque Siberiae similem post XX annos abhinc fore nuntiant) contrarium praevidet: glaciatione facta mexicanos cibum petitum in americam fugituros ad ultimas divitias primae nationis mundi moribundae corripiendas: auctor huius situs se cum quodam centurione americano locutum esse narrat, qui sibi murum 13 metra altum per fines mexicanos americam exstructuram esse rettulerit: quem centurionem cum auctor de re contraria a taenia supra dicta tractata, idest vice versa americanos in mexicum fugituros, obstupuerit, murum illum ita descriptum esse fassus, ut a latere americano gradibu praederetur, a latere mexicano praeceps, levis, vigiliisque custoditus esset. Ego vero hoc factum verisimile non putaverim, sed ex eo qui sit animus parum serius his de rebus agentibus intellegere nempe quibitis!
Tecum, Iulia, consentio, cum utut res se habet emissiones minui nobis oportere dicas, sed satis non est: nec verum est multi hydrogeni productionem constare: fusionem frigidam politissimum hanc rem producendi modum iam duo mathematici viginti ferme ante annos commenti sunt: autocineta hydrogenica annis 30 fiebant, autocineta lamnis solipetis annis 20 etc., sed dictito et dictito: mundum petroleifices regunt: unum faciendum est: eos, qui nunc res dominantur, submovere: et si dico submovere, dico interficere: dico cruenter statum rerum politicarum mutare. Haec sentio.

Valere
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron