Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Ven 15 Oct, 2004 3.03

Spartacus omnibus comitibus s.p.d.

Cras ibo ad oram maritimam rarae pulchritudinis, ubi duobos diebus a muneribus mei officii resquiescam. Colloquia Latina mecum , “voce” ut ita dicam, trahere non queo. Portabo tamen non nullas paginas cum Ovidii tum Ciceronis, quas spero, uxore mea sinente, tranquille placideque amplius lecturas, no sine aliquantum et coquere et cum meis liberis ludere et vinum bibere, ut omnia summatim dicam.

Tametsi vos moneo ut admodum caveatis: venit in mentem meam omnes vias persequi penitusque tantopere perscrutari ut denique monstrum et formidulosum et valde taetrum vobis praebeam, eoque magis, cuius agnitio paene impossibile intellectu sit, sive a te, Favoni, vir quo aliquis vix potest esse praestantior, sive a te Iulia, femina quae studio prudentiaque res mirabiles aufers, sive a te Gastón, qui peritus interrete habitus es, sive a vobis Bernarde, Discipule, Livia omnibusque ceteris sodalibus, quos tam quam me, cupire Latinitatis confirmationem cottidie puto.

Operae pretium est expstectare!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 15 Oct, 2004 15.42

Spartaco s. Bernardus:

Gratias pro admonitione tam diligenter dicta. Exopta tibi tempus valde otii vacationisque bonum. Ama nos et vale.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Spartacus on Lun 18 Oct, 2004 1.30

Spartacus cum omnibus sodalibus tum praecipue Bernardo sal.


Plura de Phoenice me narrante, cerno vos haud molestos fore. Hoc legi de re relata in libro Isidorii, “De Etymologiarum” (12,7,22):

<
Phoenix Arabiae avis, dicta quod colorem phoeniceum habeat, vel quod sit in toto orbe singularis et única. Nam Arabes singularem <<phoeicem>> vocant. Haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus suis resusrgit.
>

Quamquam huic rei credere non possim, dicendum tamen est, fabula ista amoenissima ac spei novi orti ubique nota.

Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 18 Oct, 2004 1.33

Spartacus omnibus sodalibus praecipue illis sive strenuis sive manu promptis sal.

Illos qui horrent ne monstrum quodcumque strages faciat, moneo cavere. Tempus est ad sese in medios bestias feroces iniicendum ut vires earum frangantur. Clarius dicam: non vi sed mente prudentiaque, non manibus pugnando sed res mythologicas colendo, via et arte et ratione, potuerimus tales portentos humi prosternere.

Ecce primum monstrum:

Hoc prodigium impetum cuiusvis propulsare non potest, namque cornua ipsius omnino torta sunt. Immo, non sunt prorsum sed retrorsum. Quae cum ita sint, cum id venatores expellere vult, me pudet dicere!, non solum flatus plurimos sed etiam faeces trans non parvum spatium emittit, et, difficile credu, harum calor etiam arbores urit!

Quaero e vobis quo de monstro tractatur.


Valeamus apud has immanes bestias!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Lun 18 Oct, 2004 8.52

Spartaco Livia s.p.d.
terribile monstrum mihi videtur "Bonnacon", quod in Asia dicebatur vivere... Confiteor auxilium petivisse a filio qui de monstriis peritissumus est. Etiam Leonardus de illo monstro dicitur locutum esse quia subtiliter explicavit eius arma posse intervallum quadringentorum cubitum pervolare!
Vale quam optime, Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Lun 18 Oct, 2004 9.52

M. Favonius sodalibus, imprimis Liviae et Spartaco sal.
Quot et quanta – pro di immortales! – monstra orbi terrarum metum afferunt! Aenigma tuum, Spartace, a Livia filioque eius peritissimo (gratulor!) recte solutum esse suspicor.
Nunc ad aliam rem: His ipsis diebus cum in aliud municipium demigrem, fieri non potest, quin aliquamdiu ex colloquiis me recipiam. Conexione enim telephonica nondum restituta interrete adire prohibeor. Sed quam maturrime me rediturum esse spero.
Valete.
XV K. Nov.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 18 Oct, 2004 16.01

Spartacus Livia et filio eiusdem et Favonio ceterisque sodalibus sal.


Tibi tuoque filio, Livia, aperte gratulor. Edepol! Quantam scientiam mythologicam habere ambo demonstravisti.

Bonnacon monstrum suius generis est, ne dicam ridiculum. Cum prima specie fabulam istam legi, magnopere risi!

Nunc tibi, Livia, metes. Iam ingemisco...

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 18 Oct, 2004 16.08

Spartacus suo Favonio sal.

Quoniam cottidie "salem" in Colloquio nostrorum admodum subministras , quia uberrime scribis, quippe etenim semper in promptu ad subsidium cuicumque mittendum es, spero te, Favoni, quam citissimum huc, ad "suos" ut ita dicam, rediturum.


Opto te bene valere.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Lun 18 Oct, 2004 22.11

Spartaco, ceteris sodalibus Livia salutem dat
gratias vobis ago pro verbis vestris humanissimis!
Cum nimia sint mostra quae homines terrent, nomen ex vobis quaeram mostri apud praeclarum hippodromum viventis cui maximo gaudio erat equos certaminibus interfuturos irritare. Forsitan in illius animo umbra cuisdam cursoris illic mortui erat...
Valetote, Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Spartacus on Mart 19 Oct, 2004 3.27

Spartacus Liviae sal.

"Taraxippos", ut suspicor, idoneum responsum est.

Portentum specie equii retrosum, saepe aeneum, in ludis Isthmiacis inveniri solebat. Id pavorem in medios equos currentes iniicebat.


Vale
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Mart 19 Oct, 2004 11.38

Spartaco, qui celerrime aenigma solvit. Livia s.p.d.
gratulor tibi! Taraxippos est idoneum responsum!
Mostrum terribile non est, sed certe multa alia terribiliora cognoscis!
Vale quam optime, Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Spartacus on Merc 20 Oct, 2004 3.03

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Libiae, rerum mythologicarum peritissimae sal.

Nunc tibi omnibusque ceteris sodalibus monstrum "suis generis" praebeam. Nescio an fabulam istam scias, quae de alba volucre tractat. Ea habitat in aula quorumdam regum. Avis quidem mala non est, quamquam, proh!, si fortasse ea se aliquoversum confert, cum rege aegrotante, hoc significat eum mox diem obiturum !

Sin oculos suos in aliquo aegroto ponit, eum sanat, nam trahit secum morbum!

Quare e vobis nomen talis avis rarae.

Vale!
Last edited by Spartacus on Merc 20 Oct, 2004 14.07, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Merc 20 Oct, 2004 13.54

Spartaco Livia s.p.d.
certa non sum sed forsitan rara avis alba, de qua locutus es, mihi videtur esse Chadrarius, de quo multa Physiologus dicit...si Chadrarius ponitur ante aegrotum et oculos ab eo avertit, illum, miserrimum, certiorem de morte imminenti facit!!
Absit a nobis!
Vale quam optime!!
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Spartacus on Iov 21 Oct, 2004 1.23

Spartacus Liviae sal.

Est, re vera, ut dixisti: Caladrius, ista avis singularis, magnique periculi, quae necat quosquam intuatur, tali modo agit.

Tibi et scientiae tuae mythologicae aperte plaudo!

Nonne habes aliud aenigma mythologicum, quod putes a nobis cum discendum tum solvendum?

Optime valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Iov 21 Oct, 2004 20.31

Saprtaco Livia salutem dat
re vera scientia mea mythologica magna non est, sed cum vidissem filiis meis puerulis gratissimas fabulas mythologicas esse, multa didici quae narrarem. Ab illis postea de hoc monstro certior facta sum...
"The... sau.. rum" habebat qui sua vi eum cotidie minuebat. Amisso thesauro, vita ei inutilis videbatur... postremo coactus est auxilium dare illi ipsi qui Thesaurum invenerat...
Vale quam optime!
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron