Nomina Hodierna

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucus Eques on Ven 21 Apr, 2006 15.32

Lucius Erico Marcoque atque omnibus s.d.

Mi care Erice, quod ad praenomen meum attinet, te certiorem facio multa sunt mihi quae placent Latine. Mihi Anglice praenomen ut supra dixi est "Luke," ergo et LVCIVS et LVCAS praenomina sunt mi suauia. Vt Romanior essem, LVCIVM summum praetuli, nec uero LVCVS (quod annis ante mihi finxi) nec LVCAS aliena a me habentur. Itaque ut males me uocato. :-) Omnibus respondebo.

Vt putabam, Marce optime, regulae claritatis causa frangi possunt. Credo igitur me accentum originalem in 'Amad
Last edited by Lucus Eques on Sol 14 Mai, 2006 19.45, edited 1 time in total.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Ericus Palmén on Sol 23 Apr, 2006 16.56

Ericus Palmén Marcum Favonium summa reverentia salutat.
Nihil est, amice, cur graviter feras, quod paululum mecum dissentis. Scio bene multas in doctrina mea lacunas inveniri; quin etiam gaudeo, quod unam ex iis patefecisti ac mihi copiam praebuisti doctrinae meae locupletandae. Libenter fateor me antea neque locos Gellii e Prisciani a te commemoratos neque commentarios de iis in grammatica Kühneriana prolatos novisse.
Praeter ea, quae attigisti, aliud quoddam in hac re par est observare. Manifestum est iam apud veteres de illo pronuntiatu controversiam, ut dicis, vel contrarias opiniones fuisse. At meminerimus P. Nigidium Figulum, qui Ciceronis fuit aequalis et amicus, aetate ab A. Gellio circiter ducentis et a Prisciano plus quam quadringentis annis distingui. Tam longo temporis spatio lingua Latina, praesertim cum in diversis partibus imperii Romani usurparetur, etiam quod ad pronuntiatum attinet, necesse est variis mutationibus sit obiecta. Pariter lingua Anglica hodierna aliquantum a lingua Shakespeariana differt, aliaque est in Britannia, alia in America, alia in Australia etc.
Sine dubio Gellius et Priscianus in casu vocativo aliter nisi VALÉRĪ et MERCÚRĪ et VERGÃ
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Apr, 2006 21.13

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sol 30 Apr, 2006 21.22

Ericus Palmén Marco Favonio ceterisque Latinitatis studiosissimis s.d.p.
Ita est, ut scribis, Marce: ad suum cuique arbitrium libidinemque liceat in casu vocativo enuntiare: aut „V
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron