De feminis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Merc 26 Oct, 2005 20.54

Marcus Tiberi amico suo litteratissimo sal.
Si aenigma abs te solutum non esset, stupor me invasisset. Ex animo tibi gratulor. :D
Quod ad illam Gradivam attinet, haec addere velim:
Sigmundus Freud cum Gradivam anno MCMVII Romae in Museo Chiaramonti investigavisset, adeo delectatus est, ut Vindobonam reversus eius imagine officii sedem ornaret. Multi eum alii secuti sunt psychoanalystae.
Praeterea F. Hauser, archaeologus Austriacus, Gradivam re vera unam esse ex Horis scripsit (*): Graecum esse opus quarto a. Chr. n. saeculo factum, quod aliquanto post Romani imitati essent.
Haec hactenus.
Novissimum tuum aenigma – pro di immortales!- capitis dolorem mihi infert... :shock:
Optime vale.



(*) Disiecta membra neuattischer Reliefs, in: Jb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 26 Oct, 2005 21.54

Tiberis Marco suo s. :)
aenigmati meo, ne nimio capitis dolore labores :) , unum verbum addidi, quo inserto non iam dubito, quin solutionem sis inventurus. :D
ceterum sepulcrum illud,de quo agitur, in urbe Vindobona :idea: situm est....
sed iam timeo, ne nimium multa prodam...
vale!
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De Agrippina minore

Emitteby Marcus Favonius on Sol 06 Nov, 2005 11.55

A. d. VIII Idus Novembres a.u.c. DCCLXVIII (id est Nov 6, 15) Iulia Agrippina, id est AGRIPPINA MINOR, Germanici filia, Neronis principis mater, Claudii uxor, nata est in oppido Ubiorum, cui postea nomen impositum est Colonia Claudia Ara Agrippinensium (Germanice: K
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron