Bellum in Libano

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucus Eques on Ven 14 Iul, 2006 23.33

Lucius omnibus s.

Paucissimis huic disputationi addere uelim, ob difficultatem molim et forma (litteris tantum) et subiecto.

Quod ad Bush: idealem uel perfectum, minime uero. Sed ut Hitler? ut Caesar? Nihil ridiculius audiui! Necesse est historiam melius cognoscere, resque praesentes clare studere, siquis tale falsum, ignarum, offensiuum comparatum dictitare ausus sit — ueniam denuo petens ita dico, ne alicui nostrum circulo uerborum uiolentium offendam ipse, quos enim Horum Fororum omnes Latinitati fautores haud delinquere cupio, immo laudare. Hitler, dicator; Caesar, dictator; Bush, praesidens lege populoque bis creatus qui suum munus inter duos annos, post quidem octo annos ut lege pridem constitutum, deposuerit. Necesse uero est scire meae ciuitatis ducem, etiamsi et mihi haud admirandum, meumque senatum pernefarium scelestumque ueluti hominem historiae pessimum insistere, sine ratione iusta, sine indiciis planis, me sane offendere. Ast talia superridicula ac imaginatos aridere abque mente dimittere faculter possum sine mora, sicque iam egi.

Dixisti, care Oenipontane, "Cur bellum responsum falsum esse rogas o Luce. Quod nihil solvet!" Quomodo, quaeso, solutum cum Iapon Manchuriam inuaserit? cum in Portum Margaritarum impetum fecerit? Aut, cum Germania Naziorum Franciam domauerit? cum iidem Angliam missilibus pyrobolisque terruerit? Quid talibus casibus responsum iustum tibi? "Nostros duos populos numquam rursus inter se bellicare" — ita dixit Neville Chablerain postquam reditus a Germania absque Dictatoris Hitler colloquio — "Credo pacem temporibus nostris," pridie kalendas Octobres anno MCMXXXVIII.

Et nunc, iterum et item, innocentibus mortuis missilibusque Haifam, in tot oppidula eiectis, ii qui terreant idem faciunt. Responsum uerbis ab annis innumerabilibus actum nil quidem resoluisse historia nobis ostendit. Alio modo igitur, planissime uidentur Israelianos agere conari ne innocentes diutius suos odii causa territorum moriantur.

Vlterius mihi unum interrogatum: ubi, care Oenipontane, ubi fuit thema tuum cum Hamas et Palestiniani bellum indixerint eo proelio militeque Israeliano abducto illos bellicos increpans? Vbi indignatio tua? Vbi iste dolor?

Bellum non umquam responsum iustum — sed interdum.
Haec pro me hactenus. Valetote.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Scipio on Sat 15 Iul, 2006 0.13

Scipio omn. sod. S.D.

Vere puto contra Americano set Israelianos facillimas accusationes esse. Tam faciles quam falsas. Omnes peccatores sunt: sed quid non scribere de Russia at de eius petrolii ac vaporis imperialismo, aut de bello adversus Ceceniam aut de eius tyrannide politica et mercatoriale contra Ucrainam, Georgiam et Europam orientalem, quae pars Unionis est, generaliter contra nos omnes europaeos de corruptione systemis Putiniani?
Quid non scribere de criminibus et de inuris de corruptione dictatorum Africae et de assassinis et eorum factiones qui semper Africae imperant ac imperaverunt ? Quid non scribere de Cina atque de Genocidio Tibetanorum ac repressione dissidentium ? Scio Israelianos tempora acta crimina fecisse, sicut acta pro eorum salute sed hodie multas res facere ut novam et futuram pacem habeant cum finitimis, sed nostra tempora semper, quid fecerunt Palestinenses ? Quid fecit Hamas nisi Kassam contra Israelem mittere ac ius vivendi pro israelianis negare ? Quid fecit Amadineias (Ahmadineijad), nisi veritatem historicam et ius vivendi negare ? Omnes peccant, Terrae sanctae omnes peccaverunt: sed credere Israelianos populum ferocem et genocida falsum ac nazistam est!!!
Americani peccaverunt Mesopotamiae, Afghanistani, Balcanorum, nonne verum est? Sed quid non reminiscemini crimina, Saddamis, Milosevicis ac Talebanarum ? Aut quod faciunt multae civitates factionesque de iura hominum ?
Pugnare humanum est, imperare etiam, et omnes imperare volunt, sed non omnes possunt. Italice est hoc verbum “velleitàâ€
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Sat 15 Iul, 2006 1.57

Rhumak Luco Equiti ceterisque spd

Quod dixi, corrigo, vel potius melius explico:
haud umquam Bush Caesaris novum exemplar esse dixi: Di Manesque Divi Iulii me exagitent, si bestiam illam cum Iulio aliquando comparem: sed haec de nobilitate personae.

Quod autem ad nobilitatem politicam, et ad eam unam, attinet, dixi dictitaboque milies: pace tua, Luce Eques, idem sunt. Dixisti enim historiam bene cognoscendam esse: valde probo.
Mussolinius et Hitlerius per suffragia, democratico more, rerum potiti sunt. Mussolinii iter supra Romam spectaculum neurospastorum fuit: vigiliis regiis ei obsistere perfacile erat, sed non fecerunt, quia futurus dictator iam sibi gratias regis conciliaverat, itaque factum est, ut suffragia populi corrumperentur. Hitlerius quoque per suffragia Germaniam optinuit. Caesar, narrat Svetonius, quo pontifex fieret, nulli tunc procerum vim intulit, sed multo callidius suffragia eorum emit, debitumque plusminus viginti centenorum milium sestertiorum sibi numeravit, quod postea templis ibericis spoliatis persolvit (seque creatum iri, addit Svetonius, tam certus erat, ut matri dixerit se domum non reversurum, nisi pontificem: in expolita democratia quando tanta securitate uti pote sit?), eligendosque praefectos urbanos singulis tribubus per chirographa (quos hodie Itali "pizzìni", quibus mafiosi utuntur, vocamus) suadebat.

Dic, Luce Eques, quis dictator ait umquam: "En, me adspicite: dictator sum!" :?: Caesar sibi vulgu oblatam coronam regiam in foro sprevit, Augustus princeps tantum, nilque magis (ut rex, tyrannus vel alia) vocari volebat; Mussolinius inter initia nil aliud ac "Praeses Conventus Administrorum" candidissime erat, serius tantum "Dux Imperii": atqui hi omnes omnino dictatorum potestates habebant: nempe, quo magis amarentur, titulum spernebant: bombax! num tu diverse facias, si quando talis fias? Cum omnes delicias potestatis habeas, quis tibi etiam illius titulum odiosum alliciri iubeat?

Requiras licet: ast quid Bushi cum his? Requiram ad invicem: quomodo Bush primum praeses creatus est? Nonne plerisque suffragiorum adversarius eius placuerat? Constat universo mundo priorem victoriam Bushis adversario raptam esse, cave neges. Populus opinionem suam democratica mente ediderat, sed proceribus americanis, quorum plerique armis fabricandis et terrae oleo expromendo ditarant, aliquo stimulo mercati inciendi opus erat. Haec saltem sententia meapte.

Habeas demum me excusatum, sed potius naturam quam titulos curo: Bushe quoque functo, si successor eadem a factione vel coetu venit, quae/qui factio/coetus eisdem personis rebusque gerendis curat, ita est mihi, quasi Bush usque regeret. Non arbitror dictaturam de persona, sed de mercimonio (ut "businnes", italice "affari" rectissime verti censeo) fieri. Et quod mercimonio regitur, non opinio populi regit. Quod opinio populi non regit, illa - quolibet alio modo voces liceto, si dictaturam vocare displicuerit - democratia non est. Haec saltem sententia meapte.

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Lucus Eques on Sat 15 Iul, 2006 4.57

Lucius Rhumakshi s.

Tales insidias ubique uerendas credere uirum callidum ut te haud decet, amice.

Vale.

P.S. Quoad anni MM comitia: apud nos systema suffragiorum aliud est quam existimas; homo quidam suum proprium suffragium submittit non pro candidato, sed pro Status electore. Omni Statui est quidam numerus praeceptus electorum, numero Congressus uicariorum idem. Hi electores Collegium Electorale constant. Hique electores dein praesidentem uicemque praesidentem eligunt, uti nostra Constitutione pridem scriptum. Euentum est candidatum qui plura suffragia uicerit praesidentem non creatum, quod quater in patriae meae historia accidit: MDCCCXXIV, MDCCCLXXVI, MDCCCLXXXVIII, et MM. At hic non est error, sic est ex industria ut uideri licet.
Last edited by Lucus Eques on Sat 15 Iul, 2006 13.04, edited 1 time in total.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Rhumak on Sat 15 Iul, 2006 11.36

Rhumak Lucio spd

Tales insidias ubique verendas credas, ut qui vir callidus sis, maxime oportet, amice:

mea sententia, siquis minus suffragiorum optinens rerum potiatur, decepta opinione populi rerum sit potitus:

Mussolinius Hitleriusque systema reipublicae suae corrumpendo id fecerunt.

Si cui homini, ut id faciat, systema r.p.ae suae corrumpendum non est, hoc nempe non illum hominem incorruptum mi significat, sed potius non unum illum corruptum esse, sed etiam systema r.p.ae illius hominis a principio et natura sua corruptissimum esse!

Valde mala, amice, dico sincere ac sine ulla iniuria, valde gravia sunt ista, quae mi explicuisti: qui potes democraticum appellare systema in quo non semper praeses creetur quem populus elegerit?: quid tandem refert, utrum populus recta praesidem an eos qui deinde praesidem creent eligat?: sed in sustemate quo maxima potestas in praeside residet, quale vestrum est, nonne iustius democratiaeq obsequentius recta populo creandus sit? et dico aliquid peius: si vg tres ex quattuor electoribus populo delegatis populares sunt, unusque optimatis, sed praeses deinde ab illis creatus itidem optimatis est, id evenit, ut minimum duo ex illis tribus popularibus adversario suffragia dederint, quod mi significat illos suorumpte electorum fidem politicam decepisse. Et quae arma populus vester habet ad hoc vitandum et compugnandum?

Sine iniuria, dubo maxime de hac vestra democratia.

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby decurio on Lun 17 Iul, 2006 7.25

salve mi Rhumak:

vere enimvero, ut puto, Civitates Foederatas numquam oportet appellari "democratiam." nusquam in nostris constitutis, nusquam ante annos fere 1930'os "democratia" utuntur populi. per me, nos cum ad describendum nostrud systema politicum, illo verbo uti coeperimus, graviorem errorem factitabamus. quia nostri "patres" intellexerunt quotiens democratia in tyranniam laberetur, ut systema in quo populare tantum sit, quantum circumscriptum a legibus sit, instituissent. sic hodie multi multi dicitant "democratiam" ubi nulla vera democratia in primo umquam erat.

sicut ecce illud collegium electorale, a cuius suffragio vere praesidens creatus est. atque primum etiam inter civitates ipsas discrepat res, quomodo electores censeant: in aliis, electori sequenda est integra opinio civium suorum; in aliis, electores pro aliquo candidato censere possunt, quem velint. sic sentitur in aliis civitatibus illa vox populi. electores appositi sunt, vel a congressibus civiatis suae vel a suo gubernatore, nescio pro omnibus. sic foederalismus utique.

"nonne iustius democratiaeq obsequentius recta populo creandus sit?" etiam democratiae obsequentius, ego consentio. sed iustius--hoc mihi difficilius est. quianam si noster praesidens recta populariter creatus sit, candidati solum in decem maximis urbibus, in decem maximis civitatibus ambire debeant, et possit porro omnes ceteros praeterire, ut vincat. numquid praeterire plurrimos cives iustius est? at quasi a trutina, a collegio electorali magis parvae civitates civitatibus magnis adaequatae sunt, quam virtutem--id medium consilium--bonae rei publicae necesse arbitror.

at rursus--America non est vera democratia, gubernata non cum lubidine hominum, sed sub legibus vincta esse potius debet. sed hoc in recentibus annis permixtum hominibus est.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Rhumak on Lun 17 Iul, 2006 11.51

RHVMAK ITALIS (PRAESERTIM LATINIS) SPD HORTATVRQVE, VT HODIERNAE POMPAE POPVLARIS ANTE PALACIVM CHIGI CONTRA BELLO AFGHANO PECVNIAM SVBPEDITANDAM ET PRO CITA REDVCTIONE COPIARVM ITALICARVM AB IRAQVIA PARTICIPES FIANT. HAC DEMVM IN POMPA ET DE BELLO LIBANENSI DISSERETVR AC DOCVMENTA PROFVNDENTVR.

******

Rhumak amicis Americanis in primis Decurioni spd

Grates ago ob explicationem tuam, Decurio, sed duo tua dicta plane non intellegi: quodsi excerpta me tibi relata explicueris, valde gratus tibi ero.

I. "... in aliis, electori sequenda est integra opinio civium suorum"

Quid significat? Eumne virum a populo, quo praesidem eligeret, delegatum, si vg popularis est, popularem candidatum eligere cogitur? Mirum vero videatur, si ita sit: quomodo electorem suffragantem inspicias videasque utrum hunc an eum praesidem maluerit in suffragio suo? Debeo vero aliquid diversum reri, ita esse non potest!

II. "...quianam si noster praesidens recta populariter creatus sit, candidati solum in decem maximis urbibus, in decem maximis civitatibus ambire debeant, et possit porro omnes ceteros praeterire, ut vincat"

Cui rei innuis? Curnam si singuli uniuscuiusque suffragio praeses creetur, candidatus ad suffragia captanda X urbes maximas tantum ambire debeat. Hanc quoque partem cogitationis tuae parum intellegi.

Vsque valeas
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 21 Iul, 2006 14.34

שלום עכשו Shalom akhshav! Pacem nunc cum maxime!

Quosusque tandem, belli vos auctores, praecipites amentia feremini?
Ubi est prudentia civilis?

Nostris temporibus (considerate modo Iraquiam!) nonne arma successu carere satis lucide demonstratur?

Verbis agendum est, compromissa facienda sunt, ne longius leges inter arma sileant.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 21 Iul, 2006 19.20

Sancta dixisti

Lege, non gladio; pactu, non lite: lex est fortissimus gladiorum, nec ulla lis est quin pactu dirimi possit. Ceterum iampridem baculos et pellis ferinas abiecimus.

Demum puto hoc forum in illo politico qua ipsum ad hoc melius constituto, pergendum esse.

VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 21 Iul, 2006 22.36

Salve, Rhumak!

RHVMAK ... HORTATVR..., VT HODIERNAE POMPAE POPVLARIS ANTE PALACIVM CHIGI CONTRA BELLO AFGHANO PECVNIAM SVBPEDITANDAM ET PRO CITA REDVCTIONE COPIARVM ITALICARVM AB IRAQVIA PARTICIPES FIANT. HAC DEMVM IN POMPA ET DE BELLO LIBANENSI DISSERETVR AC DOCVMENTA PROFVNDENTVR.


Narra nobis quaeso de pompa illa refragatoria!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 22 Iul, 2006 12.28

Rhumak omnibus in primis Marco spd

Vrbs duas ante hebdomadas a cunctis factionibus popularibus romanis et aliquot particulis ceterae Italiae capta est: dico anarchicos praesertim et communistas, dico, ad summam, ferme totas proceres partes familiae Socialistarum. Quod factum est, quoniam illis diebus nova Curia Aprili delecta, dum copias Iraquia (sed gradatim, immo melius, pedetemptim!) se deducturam promiserat, impensas publicas Afghaniae occupandae rursus suppeditaverat: quamquam diversa quaestio haec erat diversisque condicionibus praedita propter Onu praesens, quod econtra Iraquia abest, hanc distinctionem populo in pompam convento sequi visum non est, et iure, ut puto. Sed haec serius.
Pompa a foro SS Apostolorum (sede Vnionis Popularium) profecta in Forum Rei Publicae convenit. Illic diu stetimus. Nos inter anarchicos comitis nostros stabamus. Neminem vidimus seu nostrum sive aliis e gregibus, qui vim ciere conaretur, tametsi Praetoriani fluenti multitudini obstare aliquando temptabant . De numero participum ambigitur, ut consuetum, inter pompae participes et Quaesturae ministros, sed numerus noster ordinem centenorum milium ambibat.
Quod maxime referens censeo, cum de pompa ipsa his plura dicere parvi momenti videatur, vobis verto documentum hoc, a circulo taurinensi Factionis Communismi Reficiendi (PRC italice "Partito della Rifondazione Comunista"), etsi ut dixi communista non sum, quandoquidem hic optime rationes nostrae explicatae patent:

"Advenientibus in hebdomadis Curiae de pergenda occupatione Italorum Afghaniae disserendum erit.

Agitur de violenta occupatione militari, sine iure quolibet, tantum pro Gubernatione Americana paucisque multinationalibus inprehensa.

Propter hoc bellum stultissimum vitam iam milia Afghanorum amiserunt aliquotque milites occidui (etiam Itali), dum fundamentalismus islamicus et opii fabricatio prosperat.

Militibus Italis Afghania quam citissimo cedendum est; praeterea, necesse omnino statum cunctum politicae extroversae et militaris italicae immutare.

Etiam ubi populi armis non obsistunt, (et est igitur minor cautella opinionis publicae), missiones militares etsi “humanitariaeâ€
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 22 Iul, 2006 14.47

Marcus Rhumaki ceterisque sodalibus sal.
Gratias tibi maximas, Rhumak, quod accurate certiores nos fecisti de rationibus vestrae pompae. Et in Germania quaestio orta est, num milites quoque nostros in omnes orbis terrarum partes mitti oporteret. His ipsis diebus iussu moderatorum rei p. sescenti profecti sunt, ut in Congo comitia observarent. Quos a Congensibus minime benigne exceptum iri suspicor... :(
Valete. XI K. Sext.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 22 Iul, 2006 19.15

Rhumak Marco ceterisq sal

Meapte sententia hic modus agendi Occidui in Orientem et haec consuetudo res illic publicas patrui more inspiciendi a dicione armorum seclis prateritis statuta parum differt: non credo solum terrae olei expromendi mercataque captandi causa colonias adhuc adesse sub nomine falso liberarum vel semiliberarum nationum, ut usque liberas iure gentes in suffragiis, in mercatis, in omnibus ordinibu' civilibus tueri assuerimus, sed etiam antiqua dominia et pristinas occupationes renovandi perpetuasque faciendi, quod futura lucra certa facit. Non hoc autem doleo (nam in historia hominum est, nobismet compugnandum: quis enim hostis vita et actionibus conqueratur? Obsistendum, non flendum), doleo vero nomina falsa his occupationibus imposita, et doleo populi credulitatem.
Ceterum puto II Bellum Commune optimam Americae fortunam fuisse: sed quid foedius hoc, quod temerrimo omnium in bello vicisse mille alia pariter aut similiter temera bella imprendere iustum faciat?
Si foedera communia nationum arma non tuebuntur, qui arma habet quolibet modo eis utetur. Dicite hoc, Germani, vestris in pompis contra expeditiones bellicas: ALLGEMEIN ABRUSTUNG, NUR BEWAFFNT DAS ONU!

Puto demum divisiones numeri curialium in Onu reficiendas: non secundum victorias II Belli Communis, sed aequo numero pro una quaque natione, multitudine unius cuiusque populi oblitterata.

Vale, Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De Nazistis, Georgio et Imperio

Emitteby Erik Seidel on Sat 22 Iul, 2006 20.22

Luco et Ceteris S.D.

Quotiens, Luce, argumentum 'Nazistum' audiendum est? Scilicet: Hostes semper similes Nazistorum dum nos ipsi 'allied powers' esse. Res publica Libaninis nihil impetus in Israel intulit, verum res similis initio primi belli mundialis est: illinc, terroristicos in Serbia locatos Arch-Ducem Imperi Habsburgis interfecisse qui primum ultimato inde, auxilio a Germania promisso, impeto in Serbiam responderit. Hinc, terroristicos in Libanine laetitos complures milites ex Israel abducere, quae, studio Civitatum Americae effecto, ne ultimato quidem, ut primo bello mundiali accederat, sed enim impetibus subitis in Lebaninem respondat. Adeo in Hitler intendimus qui ceterorum historias bellorum obliviscamur, quae etiam, Luce, putandae nobis sint! Nempe, Luce, Georgius Bush ellectus est, at, commoneficiamur, Hitler quoque ellectus fuisse sicque non solum quomodo viros imperium accipiant sed quomodo etiam imperio utantur computemus.
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Domenico Polimeni on Sol 23 Iul, 2006 11.05

Nunc bellum generalis est possibilis. Vis contraria iudeorum inaequalis est. Belli machinae a Libano meridionale contundunt, non a Beirut! Libanus non declaravit bellum.
Historia infinita! Compromissum generale necessarium est. Nemo dicit machinae a Catai (China) pervenerunt! Techne progredit!
Ave, Dome.
Domenico Polimeni
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Iov 20 Iul, 2006 15.41
Location: Italia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron