Quis in Primast, ac cantulus Latine

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quis in Primast, ac cantulus Latine

Emitteby Lucus Eques on Merc 25 Oct, 2006 13.30

Lucius Amadeus Ranierius omnibus sodalibus s.p.d.

Saluete omnes! Doleo quod temporis habui haud multum ad hoc forum frequentandum, at spero uos bene ualere.

Bina parua confeci: "Quis in Primast" scenam comicam Abbatis et Costelli (Abbott and Costello) uerti Latine atque uoce mea incisionem feci. Haec scena in radiophono annis '30 primum exhibita est. Etiam, cantulum annorum '50 "Come and Go with Me" incidi Latine cantans, hic quoque in Laureola appositus. Spero uobis haec audiendula placere!

Valete atque ualete,
Ex Bethlehem a.d. VIII kal. Nov.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 25 Oct, 2006 16.06

Mucius Lucio salutem plurimam

Maximeque placuit! Gratulor tibi uehementer, et consilio et ratione loquendi, quae clarissima nitidaque optime intelligitur!
Mirificum esset etiam uertere uoce latina quandam pelliculam (etiam breuem tempore), sed hic impediri hoc faciendi conatu me credo: enim mihi desunt comites :( quibus multis opus esset multis uocibus pelliculae cuiusuis. Si attamen hoc facere tibi quondam in animo erit, noli haesitare me auxilio, quod afferre potuero, uocare!

Vale! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Iulia on Sat 28 Oct, 2006 19.26

Iulia Lucio ingeniosissimo sal.

O, Luci, multo saepius oportet inspiciam Laureolam! Nunc alio computatro utens denique audivi scaenulam tuam et carmen, quae maxime placent. :D Primum, quod feci fabella audita ac lecta, est Vicipaediam rogare de regulis ludipilae et clavae (vel ludus stationum?), ut cognoscerem, quis ubi staret sive ubi sit prima. :lol:
Cura, ut valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron