De cerevisiis disputemus!!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De cerevisiis disputemus!!

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.09

De cerevisiis disputemus!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Fregnacciandus | 30.11.2003 - 21:54 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Fregnacciandus omnibus qui cerevisiam amant salutem.

Amici carissimi, quam cerevisiam omnium optimam censetis?
Quod ad me attinet, PILSNER URQUELL optimam ex omnibus generis sui habeo: inter eas quae STOUT dicuntur plurimi facio GUINNES EXTRA STOUT FOREIGN EDITION, 7.5.
O Belgii incolae, quam felices estis!! Tot et tantae cerevisiae vobis sunt!! Vobis equidem invideo. Quid de eis?

Valete omnes.

Datum Phaleriae pridie Kalendas Decembres.


RE: De cerevisiis disputemus!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: G. Bavaricus | 01.12.2003 - 21:11 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Omnibus de cerevisia disputantibus salutem!
Belgae quidem multas cerevisiae species habeant, sed etiam nos Bavarici iis non caremus. Ego cerevisias e tritico factas imprimis amo ac laudo.
Bene vivite et bibite omnes!


RE: De cerevisiis disputemus!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 02.12.2003 - 10:29 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus, qui cerevisiam libenter bibunt, salutem.

Ego cerevisiarum omnium Belgicae illi nomine "Quak" laurum tribuerim, quae non tam acida, quam dulcis, saporemque specialem ac optimum habet; atque, ut voluptas nostra in bibendo cumuletur, in melioribus tavernis illa in poculo vitreo sane unico (formam tubuli probatorii referenti) apponitur. Cavete autem, sodales, ne plus tribus poculis illius cerevisiae bibatis, si more Scythico ineptire nolitis; illa enim cerevisia est mehercle fortissima (8-9)! Valete. Datum XII. Id. Dec.


RE: De cerevisiis disputemus!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 02.12.2003 - 13:40 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius omnibus cerevisiae potoribus potricibusque sal.

Ut in hominum cerevisiae deditorum choro – per Gambrinum - etiam vox audiatur Rhenana: emanant effluuntque ex officinis Rhenanis imprimis duo „umoris ex hordeo ... in quandam similitudinem vini corrupti“* genera, quorum alteri nomen est Coloniensi (in dialecto Coloniensi „K
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron