De Ioanni Pauli Secundi aegritudine

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Apr, 2005 15.26

Mercurius Valerio s. d.

Gratias tibi, Valerii, quod de causis inimititiae illius inter pontificem Romanum et patriarcham Moscoviae me certiorem fecisti. Tamen tumultus ille tristissimus in Ucraina, quam nobis enarravisti, complexior ac iudicatu difficilior mihi, quam tibi videtur. Partem enim Ucrainae occidentalem olim ad Poloniam pertinuisse constat, ubi et catholici, et orthodoxi habitabant, ergo templa ibi non solum ab orthodoxis, sed a catholicis etiam aedificata fuerunt. Nonne ea templa catholica tempore communismi fidelibus catholicis erepta ac orthodoxis donata sunt? Nonne haec templa A. MCMXC a catholicis quasi propria sua recuperata? Certe, si catholici vi hoc egerint, scelesti sunt: ac si papa iniuriis auditis nihil seu dixisset seu fecisset, male quidem egit. Eheu in Europa orientali omnia quidem complexa! Vale. Posonii, capite Hungariae antiquo, nunc Slovaciae /quae res aeque complexa est.../ d. IV. Id. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Licet mihi

Emitteby Valerius Heraldus on Lun 11 Apr, 2005 11.02

Valerius Mercurio s.d.

Gaudeo nuntium meum libenter a te acceptum esse.
Illud, quod a te dictum est, valde tibi assentior.

Ceterum, nunquam communista fui, sed monarchista.

Vale

Valerius
Ars Heraldica
Valerius Heraldus
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Ven 26 Nov, 2004 15.05
Location: Russia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron