Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 15 Ian, 2006 19.21

M. Favonius Scipioni ceterisque amicis Italicis, imprimis Petrarcanis sal.

Scipio sodalis noster Parmensis in epistolio hodie ad Laetitiam misso (# 4320) mentionem fecit de carmine epico, quod inscribitur „AFRICA“. Hoc poema a Petrarca Titum Livium secuto „sine calore epico“ quidem compositum putatur, sed duae ei insertae sunt narrationes admiratione dignae, quarum una pertinet ad amorem infelicem, quae inter Masinissam erat et Sophonibam, altera ad lamentationem Magonis animam agentis. Quae omnia apud eos scripta reperio, qui de Petrarcae operibus libros composuerunt; nullam ipse adhuc legi illius carminis litteram, quod vehementer doleo. Exoritur quaestio, num epos nostris quoque temporibus editum sit. Quis vestrum consilio me iuvabit? :roll:

Optime valete. XVIII K. Feb. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Lun 16 Ian, 2006 22.41

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.59, edited 3 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Lun 16 Ian, 2006 22.47

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.58, edited 4 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby TADW_Elessar on Lun 16 Ian, 2006 23.38

Elessar norico s.d.

noricus wrote:sodales!quaeso, mi ignoscite! :oops:
oblitus sum:

erant omnes scripti auctore THRASYBULOS GEORGIADES


Memento nuntios tuos corrigere tibi licere! :)

Vale,
Elessar
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby noricus on Mart 17 Ian, 2006 14.40

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.58, edited 4 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby TADW_Elessar on Mart 17 Ian, 2006 15.39

Elessar norico suo s.d.

Gratias tibi ago, norice, sescentas. Nam natalis meus erit dies solis proximus: decimum septimum annum explebo.

Inscriptionem "edit" pulsare debes, ut nuntium corrigas: tibi imaginem ostendo.

Hic pulsa:
Imago


Cura ut valeas,
Elessar
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Laetitia on Mart 17 Ian, 2006 15.53

Marcus Favonius wrote:M. Favonius Scipioni ceterisque amicis Italicis, imprimis Petrarcanis sal.

Scipio sodalis noster Parmensis in epistolio hodie ad Laetitiam misso (# 4320) mentionem fecit de carmine epico, quod inscribitur „AFRICA“.

nullam ipse adhuc legi illius carminis litteram, quod vehementer doleo. Exoritur quaestio, num epos nostris quoque temporibus editum sit. Quis vestrum consilio me iuvabit? :roll: .


Optimo M. Favoni Laetitia s.p.d.

Nullos illius poemae versus legi. Cum in Lyceo essem, anthologia nostra ea non praebuebat. Cum adolescerem, alia legere praetuli. Epica carmina, nisi nova et insueta (sumerici illius regis Gilgamesh, exemplo uti possim…) vel amatissima pernota (Odyssea in primis), me non iuvat, maxime si vertere in versus res gestas statuunt. :roll:
Praeter Africam, multa alia sunt ea - quod gravius censeo - quae etiam nunc animum non habeo ut legam…
:oops:

Vale quam optime
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

De Iosepho Ungaretti

Emitteby Marcus Favonius on Mart 17 Ian, 2006 21.39

M. Favonius sodalibus sal.
Filius minor natu, qui optime Italice loquitur, nuper me donavit libro, quo carmina continentur Iosephi Ungaretti. Poemata sunt sane recondita:

[color=blue]Damnazione

Chiuso fra cose mortali
(Anche il cielo stellato finirà)
Perch
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Phlebas on Mart 17 Ian, 2006 23.56

Phlebas M. Favonio sodalibusque s.p.d.

XVI. SOLDATI (L'ALLEGRIA)

Si sta come
d'autunno
sugli alberi
le foglie

Bosco di Courton luglio 1918


II. MILITAIRES (DERNIERS JOURS)

nous sommes tels qu'en automne sur l'arbre la feuille


Mihi ignoscite si errores facio...

MILITES

Ut autumno folia in arboribus sumus

In silva "Courton" Iulio 1918

Valete quam maxume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Laetitia on Merc 18 Ian, 2006 16.13

Phlebae (nonne ille Phlebas in Elioti carmine es?) atque miro Favonio qui etiam linguam Italicam loqui potest Laetitia s.d.

Me iuvat nonnullos trans Alpes etiam illum poetam nostrum diligere :) . Vobis gratiam referam translando Josephi Ungaretti carmine quod, tristis agens meos duodevicesimos annos (eheu! Quam infelicem aetatem illam omnibus iuvenibus! :) ), perdidici et in meo cubicolo suspendi.

SONO UNA CREATURA

Come questa pietra
del san Michele
così fredda
così dura
così prosciugata
così refrattaria
così totalmente
disanimata
come questa pietra
è il mio pianto
che non si vede

La morte
si sconta
vivendo.

Valloncello di Cima 4, il 5 agosto 1916
--------------------

RES CREATA SUM

Ut haec lapis
in Santi Michelis monte
tam frigida
tam dura
tam arida
tam impervia
tam omnino exhanimata
ut haec lapis
est fletus meus
qui non videtur.

Mortem persolvitur (*)
vita.

Cimae quartae vallecula, Non. Sext. 1916 anno.


(*) “si scontaâ€
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 18 Ian, 2006 23.31

M. Favonius sodalibus, imprimis Laetitiae sociae suae honoratissimae sal. pl. d.

Carmen, quod Laetitia ingeniosissime proposuit, et mihi admodum probatur. Certo scitis compositum id esse ab Ungaretti, cum bello mundano primo in regione prope Sontium fluvium sita sub monte Sancti Michaelis stipendia mereret.

Quamquam non est hic locus docendi, sed colloquendi, tamen, quod ad carmen Latine redditum attinet, a Laetitia ipsa adductus :!: haec addere ausim:

1) „lapis“, lapidis m.

Qua de causa scribi quidem oportebat „Ut hic lapis ... tam frigidus...“; sed vocabulo lapidis saxa rupesque montium significari nego.

Hoc loco potius duco vocabulum petrae, quippe quo Italicum illud „pietra“ imitari possimus:

„Ut haec petra
montis Sancti Michaelis
tam frigida...“

2) „exhanimata“: h littera supervacanea videtur esse: „exanimata“
(ex-anima-ta).

3) „Mors luitur vitā“ (~ „Mortem luimus vivendo“).

4) „In vallecula sub Culmine Quarto posita, Non. Sext. anno MCMXVI“:

„Cima Quattro“, „Cima Dodici“: quibus vocabulis milites uti solent, ut montes collesque, qui nominibus propriis carent, in tabulis significent. Quam ob rem scribi licet: „Culmen Quartum“, „sub Culmine Quarto“; neque enim vocabulum Latinum est illud „cima“.

Vos quid censetis?

Utcumque res se habet, carmen pulcherrimum a Laetitia electum esse constat. :D Quis enim nostrum est, quin mirificis illis delectetur verbis Italicis?

Optime valete. XV K. Feb. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 19 Ian, 2006 23.02

Soter Marco Favonio, doctissimo ac carissimo Amico suo, amicissime s.p.d.

* * *

[quote= M. Favonius Scipioni ceterisque amicis Italicis, imprimis Petrarcanis sal.

.......de carmine epico, quod inscribitur „AFRICA“.
.......Exoritur quaestio, num epos nostris quoque temporibus editum sit. Quis vestrum consilio me iuvabit?

Optime valete. XVIII K. Feb. Ex Rhenania inferiore
.[/quote]

* * *

Apud bibliopolam Neapolitanum clarissimum, ad quem plerumque saepissimeque accedo, hodie ipso mane quod in nuntio tuo 4320 (XVIII K. Feb.) rogavisti, Marce mi, de Francisci Petrarcae carmine epico illo, quod “Africaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 20 Ian, 2006 0.36

Marcus Soteri amico suo Neapolitano amplissimo gravissimo doctissimo s. p. d.

Redditae mihi sunt hodie abs te, praestantissime mi Soter, litterae rerum utilissimarum plenae, ex quibus grato animo etiam, quanta apud te gratia florere videar, praeclare intellego. :D Gratias tibi ago maximas.

Quod vero ad Africam attinet, inscriptione illa interretiali nuper quidem usum me esse scito, sed – eheu! – Africam ibi propositam non ad Petrarcam, sed ad Barbatum de Sulmone pertinere putavi: :oops: o me socordem neglegentemque! Equidem nunc gaudeo, quod carmen ex interrete extrahi potest.

Africam illam, quam N. Festa edendam curavit, in Germania a me comparari posse spero. Si hoc non contigerit, auxilium a te petam.

Fac optime valeas!

XIV K. Feb. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Veronica on Ven 20 Ian, 2006 13.33

Veronica Laetitiae amicae italicae s.d.


Ego malo "solvitur". Carminis versum cum versu Iustiniani "...cum quis
propter delictum sacramento solvitur." comparavi: "mors > delictum" -
"sacramentum > vita".

Ideo "mors solvitur vivendo".


Optime Vale!!!
XIII Kal.Febr. a.D.MMVI - Mediolani.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 20 Ian, 2006 19.57

M. Favonius sodalibus Italicis, imprimis Laetitiae et Veronicae s.d.p.

Ungaretti: „La morte / si sconta / vivendo.“ Quid hoc sibi vult?

Equidem, quamvis nonnulla ex parte animi pendeam, unum hoc dico:

Ungaretti poeta, cum versum illum scriberet, stipendia merens tanta belli saevitia conflictabatur, ut paci, quae morte obtineri posset, nihil aliud constitutum esse pretium intellegeret nisi calamitates vitae aerumnasque.

Velim scire, hac de re quid sentiatis vos, amici.

Valete quam optime. XIII K. Feb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron