Novae res Unionis Europaeae

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Novae res Unionis Europaeae

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 15.30

Novae res Unionis Europaeae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 03.07.2003 - 22:28 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete, omnes Latine colloquendi studiosi (si qui estis)
Equidem gaudeo, quod Radiophonia Finnica generalis nuperrime hanc aream Latinam colloquendi aperuit. Quia Latinitas est vetus lingua communis Europaeorum, nonne par est colloquia Latina de rebus communibus Europaeorum incipere. Kalendis Iuliis (1.7.2003) Italiae mandatus est praesidatus Unionis Europaeae dimidium annum duraturus. Iam sequens dies in conventu parlamenti dictae Unionis admodum procellosus fuit. Narrate mihi, quidnam de diverbio ibi praeter exspectationem (?) orto censeatis.


RE: Novae res Unionis Europaeae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Stephanus Evans | 04.07.2003 - 12:37 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete, omnes Latine et Graece colloquendi studiosi. Res splendida, quod haec area instituta est. Spero hunc diem hac in area minus procellosum quam in conventu parlementi Unionis futurum. Timeo ,ne Schr
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

De suffragiorum Europaeorum frequentia

Emitteby Marcus Favonius on Mart 15 Iun, 2004 19.51

M. Favonius sodalibus rerum Europaearum studiosis sal.
Comitiis Europaeis habitis legitima sequitur quaestio, qua de causa plus dimidia pars eorum civium, quibus suffragia ferre licebat, in comitia adire recusaverit. Ne in universum ea de re dicam, exemplum afferam, quo res Germanicae illustrentur. Anno 1999 in Germania Partes Democraticae Christianae longe superiores discesserunt e comitiis Europaeis. Tamen a rei publicae Germanicae rectoribus Socialisticis Democraticis Viridibusque Bruxellas magistratus Europaei missi duo sunt cives, qui harum ipsarum erant partium. Quam rem permulti cives Germani democraticam esse negabant. Num mirum est, ut comitia Europaea minimi esse momenti putent? Hoc anno in Germania victoria denuo apud Partes est Christianas Democraticas. Iterum summi sunt declarandi magistratus Europaei... Hoc tempore quid rectoribus placebit Germanis? Num iterum eos despicient, qui longe valent plurimum? :?
Valete. xvii Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De rectoribus Europeis

Emitteby Herimannus on Merc 16 Iun, 2004 0.46

Marco Herimannus salutem

Propter hoc, Marce, quod narras factum est, quod rectores Europei a toto senatu Europeo designantur, non a senatoribus singularum nationum; cum Socialistae et Virides (et Liberales?) additae partes in senatu praevalerent, voluntas quam Germani cives expresserant conculcata est. Hoc saepius in annos eveniet, si communitas nova aedificanda erit, et partem magnam civium a suffragiis arcebit, ut iam apparuit.
Aliter Unio Europea exstruenda fuit, sed nescio quo meliore modo res ab hoc tempore effici possint.
Vale!

Novocomi, a. d. XVI Kal. Iul.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron