Voluptarius et Eunuchus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Voluptarius et Eunuchus

Emitteby Alexander Tazzinius on Merc 01 Oct, 2008 1.07

Alexander omnibus salutem dat
Fabellam, quam uos delectaturam esse spero, confeci...

Voluptarius et Eunuchus

Se puero castratus eunuchus cum uoluptario uiro sibi noto obuiam fieret paulisper collocutum commoratus est.
'Quid' inquit 'tot tibi, qui nondum filium genueris, profuit futuere puellas? cui usui est amor? nonne maioris pretii fuit operam alio dare?'.
Tum uir 'Voluptatis' ait 'causa id egi modo: multa enim insunt in hominis uita quae etsi interdum utilia esse possunt, non tamen utilitati perficiuntur'.
At eunuchus 'Non intellego: mihi uana quidem res uidetur et inutilis'.
Ad haec uir 'Irritus loquor: nam delicias qui experiri non ualet non appetit neque appetentium rationes intellegere quit'.
Simili pacto sunt qui philosophiam atque litteras despiciant quod lucrum continuo non praebeant: similes hos esse eunucho, qui delicias contemnit quas prae imbecillitate capere non potest, esse fabula haec ostendit.

Valete amici!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron