R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 24 Nov, 2006 23.36

Vettius uigilantissimus Tullianae suae s.d.p. Noli sollicitari ob abstinationes meas, mi Cogitabunda. Nemo nobis nocent nisi sinimus. 1 QUAE GENERA LIBRORUM CONTEMPORALIUM MAXIME TIBI PLACENT?
Nulla; quare totus in antiquis sum. Qui iam omnia scripserunt optima. Praeter Renascentiam, non multum mihi iucundumst. 2 QUIBUS DE REBUS OPERA TUA <ETIAM POESIS!!!> GENERATIM NARRANT?
Nihil non narrant. Nostine nomen mihi? Anonymus sum, ubique notus.
3 QUAM DIU SOLES DORMIRE PLERUMQUE?
V horas in die. Raro plusquam VI. 4 A QUO TEMPORE LINGUAM LATINAM SCIS?
Non iam eam scio. Sed incepi circa anno aetatis meae XV, lentissime quidem ob alias curas. 5 QUALIS COLOR OCULIS TUIS EST?
Virides sunt oculi mei. Tui? 6 QUAM OB REM MIHI RESCRIBERE SOLES? Ineuitabile est. Quantum mihi scribas, tantum tibi rescribam. Satisne lepus tuum pro causa rescribendi? Amabilis es, Tulliana! Atque argutissima! Sic non possum quin te curem.
Pheu! Bene examinor! Respondeone bene sat, an iterum examinar? Dolet mihi caput, itaque, sine mihi caffeam contra proximum examen! Vale, ut semper, et ut semper...
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 25 Nov, 2006 0.04

Magistra Tulliana Vettio suo satis bene examinato s. d. p.

Satis hodie! RESponsum fere me satisfecit <praeter 2 et 4>


Cura te tuumque caput mi Iove!



VALE ET SALVE SEMPITERNE :!:


P.S. Mei nigri ut caffea sine lacte.
Tui virides... Vettius felis?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 25 Nov, 2006 18.17

Vettius uigilans Tullianae suae s.d.p.

Nullumne mihi examen hodie? O dulcem libertatem! Nunc sum felis, eh? Quod primum lepus, deinde simia fui, me sentio zodiacum tuum fieri!
Sed, planius de prioribus, non omnes auctores praeter Renascentiam despicio; apud nonnullos enim huc et illuc nonnumquam uersor. Exempli gratia, Pope, Byron, de Musset, Chekov, Hemingway, Steinbeck (ciuem meum Californianum), Jacobum Londinium (alium ciuem), Conrad (Josephum), Seferis, O'Neil (Eugenium).... Quorum autem pauci nimis aestimati sunt. Praesertim autem despicio les surréalistes et eorum imitatores, qui saepius sententiosis carent, etsi uenusta uerba scribunt. Sed pithecus non fit homo si petasum forsitan induat. Quamobrem humanos lego.
Plura de his, si petiueris.
Maneo! Valesne?

Vale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 25 Nov, 2006 19.37

Tulliana vigilanti Vettio dicit: εἰ ἔρρωσαι καὶ τἀ λοιπἀ σοι κατἀ γνώμην ἐστίν, καλϖς ἄν ἔχοι̉ ἐρρώμεθα καὶ αὐτοί :wink:


AVE !!! Maxime velim te felicem felem fieri! :)

Responsum tuum perplacet mihi! Macte virtute mi amice! Nunc similis Catoni mihi videris, quod tu quoque libris heluari soles! Si velis scire, ego etiam magna cum voluntate helluor: modo praeter epistulas Ciceronis lego in primis litteras Francogallicas <A. Gide, F. Mauriac> et Scandinavias <J. Gaarder, E. Fosnes Hansen>.

Velisne porro examinari?
Tibi fere omnia facere possum, itaque rogo:
1. Quid soles edere mane , quid vespere?
2. Habeasne ullum animal domi?
3. Placeatne tibi circum visitare?
4. Qui apud te maxima auctoritate est?
5. Quo mense natus es?
6. Quid nunc agis ? <praeter ad me scribendum>
7. Quando primum versum <id est carmen> scripsisti?
8. Sat tibi? :wink:


Vigila et... noli bibere tantum caffeae!

Vale et salve ut semper! :)

EXSPECTO!!!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 26 Nov, 2006 0.04

Vettius Felis Felix, in somnum relapsus sed iterum uigilans Tullianae lepidissimae XAIPEIN

Vtinam computatrum meum litteras Graecas legeret; hic enim Graecum patibulum habeo. kai ta loipa, kata gnomen estin, kalos on habeo, sed ceterum deest. Quid nobis? Khronos ta krypta panta pros to phos pherei!
A. Gide, F. Mauriac, J. Gaarder, E. Fosnes Hansen unus idem mihi sunt. Id est innoti. Qui si te delectant, floreant in perpetuum!
Nunc ad examen.
1. Quid soles edere mane , quid vespere?
Cerealia, mel, panem, mulsum, nonnumquam lac, caffeam; carnem, panem, holera, mulsum iterum. Nonnumquam aut uinum aut ceruisiam. Nullus Apicius sum. Hodie ravioli edi.
2. Habeasne ullum animal domi?
Nullum, sed olim psittacum habui.
3. Placeatne tibi circum visitare?
Si memini, aut Iustinianus aut Theodosius aut quidam imperator circos clauserunt. Sed non displicet. 4. Qui apud te maxima auctoritate est?
Optimus Maximus.
5. Quo mense natus es?
A. d. III kal. Iun. Quando tu?
6. Quid nunc agis ? <praeter ad me scribendum>
Nihil, sed multum cotidie lego et scribo. Teleuisionem abhinc unum annum non spectaui.
7. Quando primum versum <id est carmen> scripsisti?
Si memini, ann. aet. meae X. Primam fabulam meam ann. aet. meae XIV.
8. Sat tibi?
Satis abs te numquam satis est, mi bella magistra! Mereone gradum magistri artium, an plura examina secutura sunt?
Ignoscas mihi mea sera responsa, namque et lego et scribo lente. Dixissem "diligenter," mendis absentibus.

Vale! Exspecto te
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 1.01

Tulliana ut semper impatiens Vettio suo tandem Cessatori !!! ... kalos an echoi errometha kai autoi = SVBEEV

COMMENTARII DE OPERE VETTICO: :wink:
Ad 1. Tuus modus edendi, quamquam simplex satis saluber videatur. Vero Americanus es? <P.S. Scio uxores bene coquere>
Ad 2. Quod nomen ei erat?
Ad 3. Me miseram ! Itaque decrepita anus sum, quod nuper in circo ludebam.
Ad 4. Quis OPTIMUS MAXIMUS EST ? Deus an, Vettius?
Ad 5. Ante diem tertium decimum Kalendas Apriles < ut probabiliter Ovidius> CETERUM mathematicam delendam esse!
Ad 6. Respira in otio, sed mihi cito respondens!
Ad 7. BEEEEENE mi puer!
Ad 8. Optime respondisti! Velisne doctoris gradum artium reliberalium mecum assequi?
Ad cetera: Quis olim dixerat mihi: ,,Labos remuneratur tandem..."
Scisne eum? :roll:

VALE MI VETTII! EXSPECTO TE HODIE!

/P.S. iterum/ KAIRON GNOTHI :!:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 26 Nov, 2006 2.08

VettiusTullianae gnous to kairon s.d.p.

Ah! kalos!
Vero Americanus es? <P.S. Scio uxores bene coquere>
Qui sunt tales mulieres? Scio eas bene decoquere. Ha ha.
Ad 2. Quod nomen ei erat?
Ivan. Cur Russicum nomen ei dedissem non memini.
Ad 3. Me miseram ! Itaque decrepita anus sum, quod nuper in circo ludebam.
Esne auriga?
Ad 4. Quis OPTIMUS MAXIMUS EST ? Deus an, Vettius?
oyte teoi spendeske theon hote me Dii patri , ait Vettius humilissimus mortalum.
Ad 5. Ante diem tertium decimum Kalendas Apriles < ut probabiliter Ovidius> CETERUM mathematicam delendam esse!
Ait Tulliana aut piscis aut aries.
Cetera praetereo. Cras ad Ph. D.
Quis dixerit, "Labos remuneratur tandem..." rogas? Nescio, sed sapiens quidem est!

S. V. B. E. E. V.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 11.40

Tulliana* VETTIO OPTIMO MAXIMO s.(alubria) d.(ona) p. (arat)


Salve mi dulcis!
Ad 1' HA HA?! UNDE SCIS? Matrimonio coniunctus iam eras?
Ad 2' Nonne Horribilis fuit?
Ad 3' Non auriga! Condocefacio elephantes!
Ad 4' ... Vettius doctissimus mortalis.
Ad 5' Ante diem tertium decimum... ICHTHYS ELEKSE.


Ille dixit : ,,Labos remuneratur tandem..." et abhinc mihi perplacet.

Cetera postea :)

Ex ordine nunc tibi dicendumst!


P.S. Quando diem nominalem celebras?

SATURNINE! VALES, BENE EST, ETIAM EGO VALEO :wink:

*quae Vettium doctorem creat ac renuntiat
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 26 Nov, 2006 12.08

Vettius Pessimus Minimus Tullianae dulci elephantum Dominae s.d.p.

Negotiosissimus, mi cara, non possum omnibus tandem respondere nisi post nonnullas horas. Quid est "dies nominalis?" Hoccine ad baptizmum attinet? Etsi catholicus natus sum, non solemus tales dies celebrare. Ceterum uixdum ulla uxore aut coctus aut decoctus sum. VixDUM, inquam.

Vale! Circa uespero (tuo) redibo hodie. Exspecta.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 16.44

Tulliana Vettio suo semper respondenti s.d. p.

Quamquam negotiossimus, sed fidelis amicus es. Maximas gratias quare !!
Dies nominalis - id est dies dicatus memoriae sancti aut alterius nobilis hominis, cuius nomen ex tempore natali a nobis acceptum est. <Apud nos in Polonia nonnumquam etiam celebratus> EA QUAESTIO RE VERA SATIS STULTA ERAT :? Nonnumquam tui originis obliviscor :cry:

Dicis:,,Ceterum vixdum ulla uxore aut coctus aut decoctus sum " ????????
<Quis ,,ulla uxor" est ? Habeasne domi coquam?
Exponi quaeso, quod hodie satis lente cogito >

Quomodo te habes familiaris mihi Felis? :wink: Ego bene, etsi nimis pigra sum <ambulationes, cibum et libri>

P.S. Haec quaestio forsitan rursus tibi absurda videatur, sed dic quaeso:
Quam ob rem sua sponte tam rare me rogas? Satis tibi de me scire, an malis, ut ipsa narrem?

Vale Vettii! Expectare incipio!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 26 Nov, 2006 22.08

Vettius Tullianae toi ichthydioi aytoy s.d.p.

Minus negotiosus, etsi defatigatus, imprimis priora procurem.
S.u.b.e.e.u. Praeter hoc, ut ita dixissem, mi lepida piscula, ulla uxor est nulla uxor mihi, quandoquidem neque me neque mihi ulla uxor adhuc aut coquit aut decoquit. Ergo numquam aut uxorem aut coquam, etsi quondam amicam decoctam, habui.
Quid de te non rogaui quod uelles rogem? Certe scis me curare; sic desine dubitare. Dic quid oporteat me rogare, ut rogem! Sed nonne nunc sum in examinibus mediis? Itaque meum non est interrogare, sed respondere! Si forte gradum doctoris meruero, deinde fortasse TE examinabo!
Nihilominus exspecto te. Praesenti pigritia non obstante, saluta mihi elephantes tuos, et, ut in perpetuum, mi rarissima auis,

uale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sol 26 Nov, 2006 23.10

Tulliana semper suo Vettio nunc defatigato doctorando s.d.p.


Non dubito te curare. Nolo etiam ad rogandum te cogere. Ipsa quaerere quam examinare malo, itaque magistra tibi libenter permaneo. Scito tamen discipule mi studiose, quod quaestiones componere est necesse, ut cum laude doctoris gradum assequaris!


Elephantes iam salutavi et osculata sum, ut bene dormirent.
Tu quoque potes in circo mecum ludere <et oscula accipere!>, cum ut semper plenus lepore eris. Narra iocum, aut scribe aliquid laetum, si vis statim scurra in circo meo fieri.

P.S. Scripsisti modo ullum versum? Si ita est maxime cupiam eum <quamquam ex parte> cognoscere. Si tibi placeat, scribe etiam tua linqua!

P.S.2 Ego piscis, tu geminus /sive duplex/?

P.S.3 Qui colores placent tibi maxime?

NON DICO ,,VALE" QUOD MANEO ET EXSPECTO!

AGE NUNC NE DEROGES FIDEM MEAM! :wink:
Last edited by Tulliana on Merc 29 Nov, 2006 16.47, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 27 Nov, 2006 0.54

Scurram uult modo Tulliana fiam,
ridendum undique, ineptum et usque quaque
inter praestigiatores, leones,
ursos, schoenobates in orbe circi!
Huic assensus abest meus! Poeta
quisnam dignus iter suum mutauit?
At fidem dat ad osculum donandum!
Iam stilum posui! Ioci sequantur!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Lun 27 Nov, 2006 1.19

Tulliana cruenta D. V. SATURNINO s.d.p.

CAVE NE STILUM PONAS :!: Possum basiare solum Vettium poetam!
Putabam te duplicem esse. Sed si labos in circo nimis barbarus tibi videtur, ipsa necabo scurram, ut veterem Vettium recipiam!
Vale et salve Subtilis ut semper!!!!!
Exspectandum est?
VETTIUS schoenobates ? Potest saltare ut simia, itaque...
Sed primus semper Saturninus!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 27 Nov, 2006 5.25

D. V. S. basiandus Tullianae scurrarum interfectrici s.d.p.

Modo unam horam hodie dormiui; itaque non compos mentis horas fallor in hoc, uidelicet, eo Homeri uersu, quem supra citaui, qui ad poculam Achillis attinet, difficillimus uertendi ad uerbum!
Sic
oyte teoi spendeske theon hote me Dii patri
fit
"Libauit nullique deum nisi Summitonanti."
Non possum melius, nam neque Ioui neque patri apti sunt metro.
"Nempe curo," inquis.
Ergo ad P. S. I
Scripsi.
Ad P. S. II
Geminus contra caelum simplex.
Ad P. S. III
Nigrum, non dissimilis caffeae sine lacte.
Sed ad lectum! Morpheus, aurem uellens...zzzz....

Vt semper, exspecto
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron