Latine loqui

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Latine loqui

Emitteby Fideidives on Mart 31 Aug, 2004 11.34

Salve totis utentibus,
sciere volo si existet "chat" area in hoc loco Interretale. Post hanc questionem, quaero si aliquis noscit locum Interretalem www.habbohotel.com , hoc est area ove sunt multa virtuales gentes quae possunt dicere inter eos movendo in virtuale spatio.[/i]
Fideidives
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Lun 30 Aug, 2004 14.27
Location: Italia Septentrionalis

Emitteby Spartacus on Mart 31 Aug, 2004 16.11

Spartacus Fideidiviti sal.

Quod sciam, nullum locum interretialem inveniri potest, qui sicut "chat" loqui liceat. Hoc loco tamen vero potes paene sicut "chat" hanc rem agere.

Nonne vidisti quam citissime tibi litteras misimus? Praeterea, mihi satius est priusquam epistulam ad hunc locum mittere, eadem bene legere atque curam habere ne plena erroris sit. Quamquam hoc modo faciam, errores - vae mihi! - semper facti sunt!


Bene valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Merc 01 Sep, 2004 13.02

Gastón Spartaco Fideidivitique sal.

In pagina interretiale Circuli Latini Panormitani locutorium est frequentissimum. Quamquam loquendo multos errores facis, hi mox volant.

http://www.cirlapa.org/

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Gratias vobis atque de "mea" pagina dico

Emitteby Fideidives on Merc 01 Sep, 2004 14.46

Spartaco Gastoni (tertiae declinationis?) sal.!

Gratias vobis dicere volo de vestris nuntiis.
Scitis si existet pagina interretiale pulcherrima ubi facere "chat" possumus? Pagina quod dixi (www.habbohotel.com) pulchra est sed in hac area latinitatis spatium non est.

Quod est...
In hac pagina aliquis parare suam aream conloquendi potest: nunc area ubi latinus sermo locutur non est! Cur non paremus? :wink:
Last edited by Fideidives on Merc 01 Sep, 2004 14.50, edited 1 time in total.
Fideidives
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Lun 30 Aug, 2004 14.27
Location: Italia Septentrionalis

Emitteby Fideidives on Merc 01 Sep, 2004 14.49

:wink: Dicere volo quod sum sermonis latini incipiens tum videre non debetis meos graves errores in loquendo scribendoque!
Fideidives
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Lun 30 Aug, 2004 14.27
Location: Italia Septentrionalis

Quomodo "Gastón" casibus immutandum sit...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 01 Sep, 2004 18.12

M. Favonius Fideidiviti Gastonique sal.
Scripsisti, Fideidives, „...Gastoni (tertiae declinationis?)...“.
„Gastón“ nomen est Gallicum sive Hispanicum, cui respondet Latinum „Vedastus“. Cum amicus noster nomine „Gastón“ non abstiterit, quaeritur, quomodo in casus declinandum sit.
Equidem hoc proposui: Ut Plato (Graece Platon), Platonis..., ita Gastón, Gastónis...
Nego aptum esse „Gastón, Gasti, Gasto, Gastum, Gasto, Gaste!“; nomen enim obscuraretur. Vos quid censetis, imprimis tu, Gastón? Valete. Kal. Sept. :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Iov 02 Sep, 2004 13.20

Gastón Marco Favonio Fideidiviti sal.

Ego quod puellae "Gasti" mihi appellent diligo 8), sed minime diligo formas "Gasto" et "Gaste" :roll: Ergo melius esse "Gastón, Gastónis" existimo.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

quæstiones de verbis quibus vos usurpatis habeo.

Emitteby Shaun on Mart 21 Sep, 2004 6.49

omnibus saluto

Tiro sum, adhuc. paucas qvæstiones habeo. pauca verba non intellego: latinitus, latinitatis, locutorium, interretiale. multas gratias vobis ago. Shaunicus.
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA

Emitteby Marcus Tullius on Mart 21 Sep, 2004 15.04

Marcus Tullius Shaun salutem dicit

Anteponimus, si hae translationes tuo vocabulario conaris-ut scis
Quam ob rem, quaeso, sedulus sis!
Marcus Tullius
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 09 Mai, 2004 13.02

Emitteby Shaun on Merc 22 Sep, 2004 2.31

Shaunicus praecipue Marco Tullio sed etiam omnibus salutem dicit,

non credo me intellegere quid dicis. latinitus et latinitatis verba prope verbum "latinus" esse videntur. Sed in nullo dictionario mei sunt. nec intellego alia verba. :( Me paenitet, nam latina mea non iam tam bene est. Tantum tempto sequi quid dicunt in his coloquiis, ac de haec discere melius loqui.

Multas gratias maturius vobis ago,
Shaunicus
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA

Emitteby Gastón on Merc 22 Sep, 2004 15.04

Gastón Shauno sal.

Credo verbum "latinitus" non esse in lingua Latina. "Latinitatis" est genitivus verbi "latinitas" (latinity, latinidad, etc).
Locutorium locus est in quo grex loquitur (chat room).
Interrete = Internet. Interretialis adjectivum est.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Martinus on Merc 22 Sep, 2004 22.56

Salvete,

"chat" translatum est locutorium, dixit magister meum :)
Ergo dicemus "in locutorio esse"...

Valete
Martinus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 20 Sep, 2004 20.37
Location: Anverpia - Belgica

Emitteby Shaun on Iov 23 Sep, 2004 8.13

Gastóni(tertia declinatio reputo esse) salutem dicit

gratias tibi ago per responsum tuum. unus dies, loqui naturaliter potero.

Shaunicus
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron