FORUM NOSTRUM

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

FORUM NOSTRUM

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Nov, 2005 20.36

Mercurius sodalibus s. d.

Iam diu forum instituere meditabar, ubi de negotiis cotidianis agere possemus, aut de rebus notatu dignioribus, e. g. si quis plures dies foro abfuturus sit, aut longum post tempus tandem huc redit, alios certiores facere posset. Quod forum nunc tandem - qui rure redux vos saluto - nobis omnibus creavi, quod "forum nostrum" nominavi, cum illud omnibus sodalibus, qui hic versantur, commune esse velim.
Valete. Budapestini, Kalendis Novembribus.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Ven 04 Nov, 2005 0.10

Ericus Palmén omnibus sodalibus huius areae Latinae s.d.
Heri ab amico nostro Mercurio Hungarico electrogramma infra positum accepi:
” O periculum novum fori nostri! Hodie enim cum vespere forum accedere conarer, pagina apparuit, in qua haec leguntur:
phpBB : Critical Error. Error doing DB query userdata row fetc DEBUG MODE SQL Error : 1146 Table 'latini.SESSIONS_KEYS_TABLE' doesn't exist.SELECT u.* FROM lat01users u, SESSIONS_KEYS_TABLE k WHERE u.user_id = 16 AND u.user_active = 1 AND k.user_id = u.
user_id AND k.key_id = '4650c7ceb69b0d5d150c5ec91ef91d60'. Line : 91File : sessions.ph.
Quid haec sibi velint, nescio; timeo vero, ne quid exitiosum foro nostro acciderit!...”
Rescripsi ei evidenter de problemate aliquo ad ordinatrum eius pertinente agi, quia ego nullas habueram difficultates aream nostram adeundi. Hodie mihi denuo scripsit querens statum rerum nocte non esse mutatum: denuo se frustra conatum esse colloquium in foro nostro aperire – eo mirabilius dictu, quod omnes alias paginas interretiales sine ulla difficultate inspicere posset. Sese rogare, ut ego de miseria sua vos edocerem: promisisse se duellum proximum certaminis ”lectio magna” adhuc heri vespere a se inchoatum iri, sed prae problematis interretialibus nondum id facere potuisse. Hoc igitur ipso rogante vobis nuntio. Speremus fore, ut problema quam citissime solvatur! Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby soter on Ven 04 Nov, 2005 11.21

Soter Erico Palm
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 04 Nov, 2005 16.39

M. Favonius sodalibus re obscura sollicitis sal.

Heri ad Mercurium nostrum Hungaricum – privatim - hanc misi epistulam:

pp.
De absurdis istis verbis notisque me quoque sollicitum esse scito. Ecce alter nuntius obscurus:
Fatal error: Call to undefined function: session_clean() in /data/www/yleradio1/latini/includes/sessions.php on line 412
Saepe apparet, cum nuntium mittere in animo habeo, sed mure iterum usus illum "fatalem errorem" superare soleo.
Equidem timeo, ne isti homines nequissimi, qui indice utentium erasi sunt, cupiditate ulciscendi ardentes aliquid nobis sollicitudinis afferre conentur.
Semper nos in statione esse oportet.
Cura, ut optime valeas.
III Non. Nov.


Nunc Mercurii rogatu vobis trado epistulam, quam hodie cum ad me, tum imprimis ad Ericum Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 15 Nov, 2005 10.30

Mercurius Hungaricus sodalibus s. d.

Ubi sunt sodales veteres? Ubi est Iulia, Tiberis, Herimannus et omnes alii, quos nunc praeterii? Quibus absentibus forum nostrum eheu nimium vacuum ac desertum est. Si legitis hunc nuntium, scribite ad me, o carissimi amici! Valete. Ex castro Budensi, d. XVII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 15 Nov, 2005 17.01

Lucia Aurelica omnibus sui memoribus s.d.p.
Si meministis, sodales gratissimi, olim hoc in foro participavi, sed nonnullis mensibus ante in longum tempus scribendum intermisi (qua de causa, non sit memorandum). Nunc autem forum hoc multa cum voluptate denuo velim adire, ut cum aliis hominibus linguam Latinam diligentibus colloquar. Expecto me clementer a vos denuo acceptum iri :).
Valete quam optime!
Last edited by Lucia Aurelica on Iov 17 Nov, 2005 17.55, edited 1 time in total.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Mart 15 Nov, 2005 17.44

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Equidem te redisse gaudeo. Lege quaeso nuntium 3853 (Alia themata -> Carmen Russicum...). Tu quid censes?
Vale. XVII K. Dec.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 18 Nov, 2005 22.15

Iulia Mercurio sa.
Adsum, mi Mercuri, adsum! :lol: Quaeso ignoscas mihi in studis meis submersae. Hoc enim semestro hiemali plus mihi est laborandum quam ante, sed promitto me saepius scripturam.
Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 19 Nov, 2005 18.06

Ericus Palmén Marco Favonio, Mercurio Hungarico, Iuliae, Soteri ceterisque problematum nostrorum solvendorum studiosis s.d.p.
Primum quidem vobis gratias ago quam maximas, quod meam in hac re operam tanti aestimatis. Recte mihi videtur Marcus Favonius iudicare quaestionem obscenorum nuntiorum ad finem adductam esse; recentissimis diebus profecto Administrator omnia â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 20 Nov, 2005 21.33

Mercurius Erico s. d.

Gratias tibi, Erice, quod de rebus illis, quibus iam diu sollicitiamur, moderatores edocuisti. Equidem, indice utentium inspecto magna cum consolatione eventum tuae diligentiae contuebar. :D Quod ad problema meum attinet, nihil mutatum usque ad hunc diem; quod vero, ut videtis, iam solvi. Duo enim programmata habeo, cum quibus in interrete ambulare possim: unum quidem, cui "Opera", alterum cui "explorator interretialis" :P est nomen. Si programmate "opera" utor, forum ne visitare quidem possum - in hoc enim prius bullam illam "semper automatice--- etc." pulsavi -; si vero altero, nil me quominus forum visitem impedit. Sed de hoc satis. Vale ac valete. Budapestini, d. XII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 16 Dec, 2005 20.46

Iulia sodalibus sal.

Mercurius noster hoc forum instituit, ut habeamus, ubi "de rebus notatu dignioribus, e. g. si quis plures dies foro abfuturus sit, aut longum post tempus tandem huc redit, alios certiores facere" possimus:

Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit nonnisi mihi ipsae :wink: , quia cras proficiscar Friburgium, ubi usque ad diem Mercurii manebo.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 17 Dec, 2005 15.12

Mercurius Iuliae s. d.

Ut incolumis ad forum quam citissime redeas precor! Ac si redieris, in colloquio "lectio magna" opinionem tuam de novo duello inter Ciceronem Senecamque nobis ostendere memento! :wink: Vale. Budapestini, vigilia Dominicae quartae adventus Redemptoris nostri.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby cincelli on Ven 23 Dec, 2005 10.35

:D :D salvete!! :D :D
cincelli
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 10.31

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 31 Dec, 2005 19.05

Mercurius sodalibus s. d.
Anno hoc iam iam exeunte omnibus vobis, sodales carissimi, quam felicissimum novum annum, ac in eo anno sanitatem, laetitiam, omniumque rerum vestrarum felicem progressum precor; et foro nostro plurimos nuntios sodaliumque quam maximam frequentiam votis fervidissimis opto. Deus servet nos nostrumque forum.
Valete. Budapestini, pridie Kalendas Ianuarias a. MMV. (Gratias, Marce soterque!!)
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sol 01 Ian, 2006 13.23

Ericus Palmén omnibus sodalibus hac area colloquiorum Latinorum utentibus annum novum MMVI faustissimum et felicissimum exoptat:
Annus esto hic amoenus,
omnibus et opportunus!
Nos caelestes tueantur:
cuncta bene sic vertantur,
ut non malis molestemur,
immo largiter laetemur!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron