De "Emma" procella

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De "Emma" procella

Emitteby Iulia on Lun 03 Mart, 2008 19.48

Iulia omnibus soldalibus s.p.d.

En unum tantum annum post "Kyrillum", de quo Marcus noster celeberribus colloquium instituit, iam alia procella Germaniam terrasque vicinas vexavit. "Emma" secundum meteorologos licet minus ferox fuerit "Kyrillo", tamen etiam illa multis in locis nonnihil detrimenti fecit, immo, mihi meisque Kyrillus dum haud multum nocuerit, nunc nocte inter Veneris et Saturni diem prope domum nostram Gottingae arbor in tectum incidit. Nunc timemus, quid detrimenti fieri possit, si nostrorum arborum quidam caderet - proxima certe veniet procella. Eheu, quae efficere potest Aeolus iratus...
Valete.

Gotingae, a. d. VI. Non. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Merc 05 Mart, 2008 3.11

noricus Iuliae

et Styriam paucis ante hebdomadis procella uexauit. ex sex millibus stationes, quae domibus uim electricam adferunt mille deletae uel saltem grauiter correptae sunt, tantaqua copia arborum cadidit, ut homines ipsi ne quinque quidem annis caedere solent. proxima tempestate, quae quidem breuis tantum tribus ante diebus orta est, Austriae quattuor homines occidere...memini me anno proximo Vindobonae foris dormire, cum Orcanus urbem inuasit. gaudium est, si nihil habes quod amiseris (aut si Vindobona tibi summo odio est ;)). si autem tectum intactum uis, melius quam primum arborem inminentem caedas. num Saxonis ut ueteribus Teutonis arbores adhuc sacrae sint?

Fest wie unsre Eichen
halten alle Zeit wir stand,
Wenn St
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Merc 05 Mart, 2008 14.55

"Fortiter sicut quercus nostrae..." - Vero! :D Solum quod illa quidem arbor quercus non fuit - alioquin quonam modo fieri potuisset, ut caderet, quercus Saxoniae Inferioris? :lol: Cedri non tam fortiter procellis resistere videntur...
Vale, mi Norice!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron