Pistos Maxo sal.
Ista Ratio, qua tu, Maxe, usus es, inveterata atque obsoleta mihi videtur. Quamquam negare neque possum neque volo tyrannos religionibus profecto saepius abusos esse atque etiam nunc abuti, tamen eas tuendo atque defendendo me etiam nefandos ploutarchos tueri vehementissime veto.
Vide enim turbam Europaeam! Nulla pietas, nulla religio. Familiae fidei egestate atque deum negando plures corruptae, ne dicam, dilaceratae sunt. Liberi vel a patre vel a matre relicti vanitati se dant, nihil discere volunt, nihil possunt. Credunt non in deum, sed omnem sentinam, quae in televisione a sceleratissimis homunculis monstrata est. O tempora, o mores!
"Audi, Israhel, Dominus Deus noster Deus unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua." Deum diligere debemus tota ex anima mente virtute, non televisionem, non bellum, non ducem et non diabolum. Bonae luces bona ex fide creantur. "Diliges proximum tuum tamquam te ipsum." Cum tyrannus hominem occisurus est, te interrogo, utrum proximus meus tyrannus sit an qui occisum eatur? Ne me iterum interrogaveris, utrum tyrannos tueri velim!
Sed "homines sumus, non dei", "non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio". Itaque peccare possum sive ut vi coactus sive ut dementia inductus sive ut turpissima etiam voluntate corruptus tyranno obsequendo, ut etiam homines trucidem. Vae mihi, homunculo! Ne tantum scelus umquam committam!
Vale!
Hamelina, a.d. Sext. Id. Ian.