Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby damianus on Mart 28 Sep, 2004 21.30

Spartaco ceterisque bonae Latinitatis lectoribus Damianus spd,

In priore epistula "ausus est" pro "ausus es" scripsi. Nunc audeo me ipsum corrigere!

Valete! :lol:
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Spartacus on Merc 29 Sep, 2004 3.02

Spartacus suis sodalibus mythologiam diligentibus praecipue Damiano, Favonio, Iulaeque sal.

Nunc tempus est ad novum aenigma praebendum: Venia a Damiano iam pridem data est!

Mihi haec fabula vobis scienda est; credo igitur multos vestrorum iam de hac re certiorem fecisse. Quodsi magis de eadem narretur, sic opinor, magis etiam patefaciatur.

Quomodocumque exspecto, Fortuna favente, novos sodales huius loci participes facere. Legitote, quaeso:


Femina quaedam quattuor filios habuit. Duo e quodam Deo; ceteri e marito suo oriundi. Toti, opus est affirmare, eodem die nati sunt. Dicunt tamen, difficile credu!, eos a uno vel duobos vel quattuor ovis natos esse.

Quaero e vobis num scitis de quibus filiis tractari. Dicendum autem est, nomen cum duorum patrum tum feminae istae cuius pulchritudo tanta erat ut etiam deus quispiam eam valde cupiret. Etenim iste deus ipsius voluntatem impetravit, namque sese voluptatibus dedit, in speciem animalis mutatus, et simul cum tali femina clam omnibus coiit.

Prosperos exitus consequi, nihil alterius, vos omnes exopto!

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 29 Sep, 2004 4.12

Utinam ingenium aenigmata enodandi mihi esset! Opem ferte mihi, O sapientiores...!
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Merc 29 Sep, 2004 14.42

M. Favonius aenigmatum fabularium amatoribus, imprimis Spartaco sal.

Aenigma abs te, Spartace, diligenter propositum ad fabulas videtur pertinere, quae multum inter se differunt.

Equidem hoc loco Hyginum (Fab.) velim sequi, cuius verba sunt haec:
„Castor et Pollux Iovis et Ledae ... filii“ (XIV 12; cf. CLV 1 et CCLI 2);
„Iupiter Ledam ... in cygnum conversus ad flumen Eurotam compressit, et ex eo peperit Pollucem et Helenam, ex Tyndareo autem Castorem et Clytaemnestram“ (LXXVII);
„Tyndareus ... ex Leda ... procreavit Clytaemnestram et Helenam“ (LXXVIII 1);
„Helena Iovis et Ledae filia“ (CCXL 1).

Quid ergo?
Ecce nomen feminae: Leda // nomina patrum: Iuppiter („in cygnum conversus“), Tyndareus // nomina filiorum: Castor, Pollux, Helena, Clytaemnestra.

Aenigma hoc modo solutum esse spero :roll: .

Valete.
:)
III K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Livia on Merc 29 Sep, 2004 14.42

Omnibus Livia S.P.D
saepe vestra scripta legi, sed numquam ausa sum scribere cum non satis Latine loqui sciam. sed nunc, casu interreti errans, mihi videtur comprehendisse illam feminam Ledam fuisse quae duos filios a Iove,duos a Tyndaro habuit. Filli fuerunt Castor et Pollux, filiae Clytaemnestra atque illa pulcherrima Helena.
Tam simplex aenigma videtur ut etiam novos sodales huius loci participes fecerit
Omnia vobis exopto
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 29 Sep, 2004 16.35

Egregie fecisti, Livia! Et optime Latine scripsisti! Ne timeas nobiscum saepius loqui! Et tu, Spartace, dic nobis; estne a doctissima Livia aenigma solutum...?
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Spartacus on Iov 30 Sep, 2004 21.20

Spartacus Favonio et Liviae et Bernardo ceterisque sodalibus sal.


Quid plura de hoc dicam? Est ut dixistis, amici. Re vera Favonius, ut solet, simul cum praestantissima Livia, hoc aenigma omnino clareque solvit!

Nunc res est utrum a te, Favoni, an a te, Livia, atque ambis admodum gratulor. Dic, Livia, quaeso: tantae scientiae mythologicae tuae causa, putasne te saepius nobiscum loqui debere?

Cerno tuas litteras nobis valde placuisse. Quod optime scripsisti, nemo sane dubitare potest. Quamobrem, hortor te ut metum, si est, omnino tollas!


Valetote!
Last edited by Spartacus on Ven 01 Oct, 2004 2.03, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Iov 30 Sep, 2004 21.49

Abs te nunc, Livia, aequum est peti , ut novum nobis proponas aenigma. Agedum! :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De cygno et Leda...

Emitteby Marcus Favonius on Iov 30 Sep, 2004 21.59

Marcus Spartaco s.d.p.
Quod ad cygnum Ledamque attinet, lege quaeso etiam Fulgentium (mitol. 2, 13)! Reperies fabulam plenam dubiorum, ambiguorum, perplexorum tortuosorumque verborum. Vale.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 30 Sep, 2004 22.32

Spartacus S.D. Marco

Opus Fulgentii, Favoni, iam mecum, cum mirificae interretis causa tum impulsu tuo, feliciter habeo! Excerptum de quo nuper scripsisti mihi quoque, ut recte dixisti, plenum "tortuosorum vorborum" videtur.

Vitare iterum non possum, gratias tibi pro tanto beneficio dare.

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Livia on Ven 01 Oct, 2004 13.29

Omnibus Livia salutem dat
Marco Favonio tam urbane petenti ceterisque aenigma proponam, paulo nimium facile pro vestra doctrina : ignoscite mihi!
(A) fuerunt sorores, tres vel duo... numquam fuerunt iuvenes, unum oculum, unumque dentem habebant, quibus per vices utebantur
(B) in illas incidit, eas fefellit eorum oculum rapiens postea profectus est ad mostrum (C) necandum
Gratias vobis ago pro verbis vestris
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Ven 01 Oct, 2004 15.32

Marcus Liviae fabularum antiquarum amatrici peritissimae sal.
Ecce verba mea :roll: :
(A) sorores Phorcides sive Graeae (Γραιαι, id est vetulae);
(B) Perseus;
(C) Medusa.
Cf. Ov. met. IV 772sqq. et Fulg. mitol. I 21.
Vale.
Kal. Oct.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Livia on Ven 01 Oct, 2004 18.10

Livia Marco Favonio salutem dat!
hoc tantum dicere possum: ubi maior minor cessat!
Vale quam optime
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Ven 01 Oct, 2004 18.40

M. Favonius aenigmatophilis, imprimis Liviae Spartacoque sal.
Olim dea quaedam (A), cum meridiani caloris vis esset maxima, vestibus exutis in frigido fonte montano una cum nympha (B) lavabatur, cum subito iuvenis (C), nymphae filius, silvas saltusque cum canibus pervagatus improviso eam nudam conspexit. Qua de causa dea luminibus eum orbavit, idque dura lege deorum. Ut autem eius matrem consolaretur, facultatem iuveni dedit intellegendi, quid avium voces declararent. Praeterea caeruleo donatus est baculo, ut quoquoversus certo ire posset gradu. Cuius ictu cum duos magnos angues in viridi coeuntes silva violavisset, eum etiam in feminam mutatum esse eaque de causa venerem ei utramque notam fuisse poeta (D) narrat.
Quaeruntur nomina.
Valete.
K. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Livia on Ven 01 Oct, 2004 18.53

Marco Favonio Livia sal.
dea (A) Pallas videtur, nympha (B) Cariclo, iuvenis (C) Tiresias. De poeta certa non sum sed mihi videtur Callimachus esse.
Vale, Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron