R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 01 Dec, 2006 1.36

b) defatigatus
Saepe nimis, sed necessario quia noctes diesque laboro, caffeam pro somno habeo.
f) maestus
Heu, lacrimae rerum! At quaedam cor meum alleuat.
h) solum verbis parcens
Numquam scio utrum dormias an non. Nolito timere! Semper nobis cras! Si quid uis addere, semper tibi adsum--noctesque diesque!
P. S. Num trepidas? Cui scribo? Nonne Aurorae meae?
P. P. S. Aequo animo esto! Quid tecum negotium hodie, i.e. Kal. Dec.? Elephantes? Ius cacumeribus? Quidam bellus Geminus? Noli tacere, libellum meum enim iam cremasti.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 12.37

Ave Vettii procul me, sed familiarissime mihi!

Magno maerori animum do, nam te tam defatigatum, maestum et nimis laboriosum video. Cura, quaeso, magis de salute tua! Si vero est tibi necessarium labora, tamen hoc modo, ne tibi ullum detrimonium afferas!

Ut scias, plerumque eo dormire circa primam horam media nocte. Ex somnio me excito circa meam septimam mane.
Nuper domum emptionibus factis domum reverti. Hodie tempore cenandi praeparabo pisces frictos cum oryza et holeribus crudis.
Pro bellaria erunt mala tosta cum mele et cinnamomo. Quid de meo bello Gemino audiam?

P.S. Placeatne tibi bibere caffeam cum cinnamono aut cardamomo?
Ego magna cum voluptate talem bibo!

Vale mi dulcis semper vigilans! :wink:
Last edited by Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 18.55, edited 2 times in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 01 Dec, 2006 17.48

Haue Tulliana, flos Polonarum!

Quam primum redii. Colloquamur. Nunc quia scio quando dormias, equidem dormio, scias, bis in die: modo paucas horas diei, modo paucas horas noctis, ut dixi, necessario.
Vtcumque, ad tuas mentiones. Inuideor tibi tuam cenam. Noniam edi hodie, etsi iam bibi amphoram caffeae; uidelicet, modo cappucino Mocham, modo uanillam Gallicam. Nullo cinnamomo hodie, etsi non displicet. Quid sit "cardamono," lexico carente, nescio.
Poliamne tibi lyram meam hodie, an iam me canentem audire tibi piget? Scio te cupire me quam saepissime, et uice uersa. Dic saltem quomodo te habeas hodie, mi carella corolla!

b.m.d.c.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 18.51

Me miselle! Porro fame pressus es? Doleo, quod non poteramus una et eodem tempore cenare! :cry:

Quae est tua caffea ,,vanilla Gallica" nominata?

Scribens tibi de ,,cardamono" me fefelli. Hoc verbum Graecum Latine sonat:,,cardamomum, -i"
Plinius in Historia naturali sua <XII,50> hoc modo scripserat de illo condimento:
,,Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur eodem modo in Arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti — hoc maxime laudatur —, proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorisque parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud Medos nascitur."
Si vis plus de cardamomo scire, conf: http://en.wikipedia.org/wiki/Cardamom

Si tibi placeat, poli quaeso tuam lyram, cuius sonus semper gratissimus mihi est. Si nolis, aut non potes ea hodie uti, audaciter scribe sine numeris, nam scis ,,te cupio quam saepissime"!!!


P.S. Corolla tua hodie florescit et fragrat dulci odore.

Iterum duo millia basiarum tibi mitto!
Last edited by Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 20.13, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 01 Dec, 2006 19.33

D. V. S. T. S. B. M. D. C. D. M. D. C. ETC. D. S. D. P.

Maneas dum polio. Quomodo edere possumus uno eodem tempore, nisi conueniamus? Quando hoc accidet, hmmmmmmm?
Vanilla Gallica est caffea cum uanilla; cur "Gallica" uocetur nescio. Solana tuberosa fricta similiter uocamus French fries, ( Britanni et Canadiani chips,) nescio quare, ut quae Gallica non sint.
Lexicon meum Graecum uertit "cardamum" ut "nasturtium"; quod, qualecumquenam sit, certe caffeae meae non soleo addere. Simul ac edero etc., mi dulcis, l o n g i u s rescribam. Noli sollicitari! Caue elephantes! Ne nimis nasturtium! Fruere pisce!

S. V. B. E. E. V. B. M. D. C. D. M. D. C. Etc.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 20.12

Studeo satis patienter te lyramque tuam exspectare!
Hmmmmmmm? Si velis mecum convenire ipse dic mihi, quaeso, quando et ubi: apud te, apud me, aut in alio amoeno angulo huius mundi...
Ad cardamomum revertens cum magno meo dolore non inveni in meo lexicone Graeco nomen eius condimenti.
Scisne nasturtium etiam esculentum esse?
<Nondum eum edo, sed nonnulli dicunt id vero iucundi saporis esse>
Tene te optime et rescribe, ut oblectamentum nobis afferas!

P.S. Incoepi elephantes meos nasturtiis pascere, ne pessumdem his a Vettio modo neglectis :wink:

P.P.S. Quanto die hebdomadis natus es mi Gemelle? Ego die Saturni.

P.P.P.S. Usque studeo... sed difficile est!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 02 Dec, 2006 1.04

O mi dulcis, dulcis impatiens! Morpheus breuiter castellum animi mei obsedit, sed eum aequo Marte fugaui.
Quando et ubi conueniamus, rogas? Cras. Lutetiae. Exspectabo te ad aeroportum De Gaul. Dictum, factum! Extra iocum, nisi prius Californiam uisitaueris, memetipsum ante oculos meos habeo nullo breui tempore Poloniam uisitaturum. Nonne haec res a nobis magis (magisque) elaboranda est? Chez moi? Chez toi?
Ceterum natus sum Solis die, si memini, namque ualde iuuenis eram eo tempore. Mox, Carissima
P. S. V. M. T. (Vettianum Medium Tempus) 15:26, T. M. T. (Tullianum Medium Tempus) 00:26. Mirum omen, ut uno eodem tempore inter nos rescripsimus! Ergo speremus! Italice autem non loquor, etsi mediocriter lego.
P. P. S. T. M. T. 01:30
Ignoscas mihi, Dulcissima! Non Morpheus hoc tempore, sed uigiles hoc tempore me distraxerunt, inuidiosi currus mei. Quos quoque fugaui! Cum autem tandem conuenerimus, nonne nimis "negotiosi" erimus pro uerbis? Plura cras! Noli desperare! D. D. D. (dormi, Dulcis, dulciter!)
P. P. P. S.
Qui sapit et sperat; stultus solus dubitabit.
Est mortalis mens; est aeterna anima.
Last edited by D. Vettius Saturninus on Sat 02 Dec, 2006 5.07, edited 3 times in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 1.04

Apud me iam 00:04, sed patienter exspecto...
Malo statim. Venetiae. In gondola.
Extra iocum, igitur nulla spes cenandi una nobis est?
Quid mox? Num rapiet te Morpheus? An me adimet prius Hypnos?
Itaque vero es Tithonus!

VIDE!
Qui dixit me tecum eo loco locuturam esse? :oops:

P.S. Mirum id est bonum omen mihi :wink:
Tamen spes mater stultorum est!

Ubi lyra tua?

T.M.T iam 00: 45!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 2.07

Vale Vettii! Iam rapta sum.
Ceterum contra spem spero.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 11.02

ave! /quam ob rem nimis ,,negotiosi" ex tua sententia erimus?/ D. D. D legi modo T. M.T. 09: 53. /ad P. P. S: quae conclusio tibi venit in mentem re vera?/
nil desperandum a Solis ortu usque ad occasum.../
B. M. D. C et ewig usque ad finem dem?/
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 02 Dec, 2006 13.17

[animus: sperans; hora: 03:01 V. M. T.; caffea: chocolate Mexicanum cum cinnamo; musica: Led Zeppelin, "Misty Mountain Hop."]

Vettius suae carissimae Tullianae b.m.d.c.e.s.d.p.

"Negotiosi," ad gondolas saluandum a naufragiis propter elephantes. Quid ipsa putabas?
"Ewig"=Vetus Saxonicum "ever," i.e. "umquam"?
Qualis musica te delectat, Tulliana?
Exspecta me c. T. M. T. 16:00.
Ex parte mea, b.m.d.c. tibi usque ad finem.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 15.46

[animus: magis magisque sperans; hora: 02:43 pm T.M.T; ante cenam; te expectans]

Tulliana Vettio suo solari B.M.D.C. E. S.D.P iam sine dubitatione

Quid ipsa putabam? - nempe de B. M. D.C etc... ad lumen lunae
Ad ,,ewig" {ewig= semper, perpetuo?}
Conf:
"That was the way. To follow the dream, and again to follow the dream - and so - ewig - usque ad finem...." /Lord Jim, XX/

Me delectant: Moody Blues, Deep Purple, U2, Beethoven, Schumann etc...
Ego etiam usque ad finem, scis quod.
Exspecto!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 18.26

T.M.T. iam 18:04 <circa 16:00?> :(
Last edited by Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 19.06, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 02 Dec, 2006 19.06

Vettius Tullianae suae, aui rarissimae, flori Polonarum, sui generis, magnanimae, generosissimae, fidelissimae, doctissimae, dulcissimae omnium b.m.d.c.e.s.d.p.
Salue, Carissima! Certe uales, namque heri de te somniaui ualente. Non iocor, itaque noli interrogare.
"Ewig usque ad finem" scripsitne Conrad? Iamdudum illum librum legi, sic non memini. Suum "Cor Tenebrosarum" nuper iterum legi. Nihilominus, si ewig significat ever, ut suspicor (sed non pro certo quia lexico Anglico quoque careo, (ipse enim lexicon sum)), ipsa recte iudicasti id significare "semper," "perpetuo," quandoquidem ever, always, forever, perpetually unum idem sunt. Hactenus ewig.
Gustatum tuum de musica est gratum, praesertim ut ad Beethoven Magnum attinet. Adde Bach, atque The Beatles, et te debebo ducere uxorem, namque mulier perfecta fueris. Scias me didicisse Beethoveni Piano Concerto #4 in G major, inter alia, ut qui olim musicus et futurus et uerus essem. His diebus autem, ut scis, modo lyra cano.
Quid haec cum Venetia, et gondolis plenis elephantum? Quod ad hoc, umquam elephante ueharis, uelim rogare, ad forum? Si elephantem ipse possiderem, noli dubitare quin eum ubique agitarem.
Ceterum non dubito te meum recentissimum epigramma in toto intelligisse, sed pro ceteris lectoribus modo dicam Aegyptiace, ut Aegyptii solebant, "Ba 'r pet; shat 'r ta." Anima ad caelum; corpus ad terram. Nonnulla idcirco, praeter unicum obolum Charonti, hinc auferimus; ut ita dicam, serius ocius discimus sperare. Gaudeo autem ut iam speras, Tulliana! Oportuit me addere "sapientissimae" salutationi meae!

pro te, coram te, ewig
Vereor ne ewig significet earwig; id est cimex qui in auribus defodit.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Sat 02 Dec, 2006 21.06

Tulliana miro modo contenta, quamquam venustissimis blandimentis erubescit, Decimo Vettio Suo Saturnino Dilectissimo et Unico s.d.p.

Non interrogo, tamen ut scias confiteor, quod studio somnum tuum noscendi fere pereo. Ad nostra gustata musica revertens, te quaero, an quis amicorum tuorum possit canere Ave Maria et Wedding March?... Ut suspicor, tu ipse haec opera musica potes canere, tamen mox - tempore eis aptissimo nimis negotiosus eris...
Elephante nondum vehebar, sed noli timere! Fulgens currus Regis Solis ad iter caeleste faciendum mihi sufficiet! Si tibi placet sperandi doctrina, etiam ego diligentissime aeque eam ac te - novum Magistrum secutura sum.
EWIG mihi SEMPITERNE significat. Preterea veniam apud Te Carissimum peto, nam hoc tempore, nuntio tuo perlecto verbis mihi caret...ut tibi plura scribam...
Spero te mox respondere ut semper mi VETTII semper MAGNIFICE!
*oscula magis magisque ardentia tibi dans :oops: *

P.S. Placeatne tibi pomarancias edere? Qui fructus tibi praecipue dulcis sapore est?

P.P.S. Placeatne tibi Suita 3 d - dur Air a Bach composita? Ego eam diligo.

P.P.P.S Usque disco te exspectare... CHALEPA TA KALA
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron