Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 20 Nov, 2005 19.16

Marcus Luciae Aurelicae denuo s.p.d.

Epistula tua suavi gravique et delectatus et inflammatus in regionem earum rerum descendo, quae ad vitam cotidianam pertinent:

Rem, de qua in aenigmate agitur, autocinetum esse suspicor.

FLVMEN CANDIDVM continens agmen videtur esse autocinetorum, quae noctu cum obviam nobis veniant, candido lucernarum lumine oculos complent.

FLVMEN RVBRVM continens agmen est eorum, quae eodem tempore rubro lumine postico oculos eorum, qui sequuntur, in se convertunt.

Qua re cognita cetera aenigmatis verba facilia intellectu esse puto.

Explanationem a me propositam aliqua ex parte veram esse scribis: „SI CONCVRRENT, MAGNVS ERIT DOLOR FLETVSQVE: Simulac mors in locum vitae subiit, continuo magnus fit dolor fletusque.“ Ita est; persaepe enim homines autocinetis inter se collisis vitam cum morte commutant.

Ex animo te salvere iubeo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 21 Nov, 2005 17.53

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Nunc recte aenigma meum solvisti, de qua re tibi maxime gratulor :D
Cura ut valeas!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 23 Nov, 2005 14.54

M. Favonius sodalibus s.

Hodie incidi in schedulam, in qua haec inscripta erant verba:

IN HAC BREVE SENTENTIA TRIA MENDA REPERVNTVR

Quae menda?

Valete.

:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Merc 23 Nov, 2005 15.41

Bernardus Flos M. Favonio s.d.

"Breve" mutandum est in "brevi", et
"reperuntur" sit "reperiuntur".
Tritum mendum hoc esse puto, quod in illa sententia tantum duo menda reperiuntur, at non tria... Quod revera est "contradictio in terminis"... :?
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Marcus Favonius on Merc 23 Nov, 2005 20.31

M. Favonius Bernardo Flori sodali logicorum peritissimo sal.
Gratulor tibi de aegnimate tam celeriter soluto :lol: .
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Iov 24 Nov, 2005 0.09

Bernardus Flos omnibus in foro s.d.

Agedum et ego aenigma vobis praebeam, aenigma antiquissimum quod saepe reperitur in codicibus graecis. Christophorum Mytilenaeum, poetam qui floruit undecimo saeculo, auctorem esse docti existimant.

Porticus sum sine ligno vel lapide,
sine alia materia terrestri.
Diffugio nullo me abrumpente,
orior nullo me erigente.

Optime valete! :D
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 24 Nov, 2005 17.58

Lucia Aurelica Bernardo Flori s.d.

Duae sunt mihi suspiciones solutionis aenigmatis tui: estne res de qua agitur nebula vel fumus?

Vale.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Bernardus Flos on Ven 25 Nov, 2005 11.52

Bernardus Flos Luciae Aurelicae s.d.

Appropinquas rectam solutionem. Sed nec fumus nec nebula porticus est...

Vale.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Marcus Favonius on Ven 25 Nov, 2005 12.02

Salve, Bernarde Flos!
Nonne illa porticus est caelum noctu stellis distinctum et ornatum? :roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Ven 25 Nov, 2005 12.42

Soter Bernardo Flori s.p.d.

Porticus illa, Amice, mihi videtur esse caelum percursum a sole, cuius radii sicut columnae sunt.

Vale

Soter

A. d. VII Kal. Dec. - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Bernardus Flos on Ven 25 Nov, 2005 13.07

Responsa vestra ingeniosa sunt, sed nec caelum nocturne nec solem quaero. At solutio similissima est. Pro certe habeo vos solutionem inventuros esse.

Optime valete!
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 25 Nov, 2005 14.08

Mercurius Bernardo s. d.

Fortasse de arcu caelesti in illo aenigmate agitur...? Vale. Ex castro Budensi, d. VI. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Ven 25 Nov, 2005 15.07

soter bernardo flori s.d.

Extremum conatum meum !!!

Te adiuvante: nonne porticus illa habenda est "arcus caelestis" id est "IRIS" ?

Rursus omnia quam felicissima tibi exopto !!

Soter

Eodem die - Ibidem
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 25 Nov, 2005 15.18

Ego scripsi prius! :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Ven 25 Nov, 2005 15.26

soter optimis Bernardo et Mercurio Hungarico s.p.d.

Solum nunc, Amici, nuntio meo iam misso, animadverto Amicissimum Mercurium Hungaricum idem responsum scripsisse PRIUS (ante unam horam ) !! :D

Clarissimo ac carissimo Mercurio victoriae gloriam, quae fieri poterit, iustissimo iure cedo !! :D

Humillime errati veniam impetro !! :D :D

Valetote, Amici doctissimi !!!

Soter

:D :D

Eodem die - Ibidem
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron