De nova forma Nuntiorum Latinorum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De nova forma Nuntiorum Latinorum

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 14 Apr, 2005 14.16

Mercurius sodalibus s. d.

Hodie cum paginam Nuntiorum Latinorum adiissem, duas res novas animadverti. Et quidem prima, quod nova forma paginae reddita est: utrum melior illa est an non, suam quisque sententiam ferat. Quod autem nobis Latine scribentibus gravius ac tristius est: catenam illam (Anglice "link" vocatam), qua ad colloquia Latina nostra pervenire possem, nusquam inveni. Qua re factum est, ut nonnisi ambagibus gugulando (in Google requirendo) repertis huc penetrare mihi contigerit. Qua de re si plus noveritis, amici, quam ego, ad me perscribite quaeso! Valete. Posonii, d. XVIII. Kal. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Iov 14 Apr, 2005 17.47

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.
Equidem cum in huius generis problematis internuntii munere fungi consueverim, nimirum ab iis, quibus res technicae ad aream nostram colloquialem pertinentes curae sunt, Finnice sciscitari possum, qua de causa posterior rerum novarum a te commemoratarum effecta sit - quin etiam rogare, ut, nisi quid obstat, catena illa sublata restituatur. Neque tamen nunc, quod intellegam, necesse est ”gugulando” ambages quaerere, quibus e Nuntiis Latinis ad Colloquia Latina ”penetrare” tibi contingat. Illorum codex est http://www.yleradio1.fi/nuntii/ et horum http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/ . Equidem ambos codices in ordinatro meo ita condidi, ut, quotiens opus est, eos facile ad usum promam et semel aut bis pulsando ex una pagina in alteram transeam. Alia quoque via, si vis, praesto est: fac primum Colloquia Latina adeas; eorum enim in prima pagina usque restat catena, quam pulsando in Nuntios Latinos transeas; deinde si ad Colloquia Latina redire vis, sagittam retrospectantem in summa pagina sitam pulsando id facere poteris. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 15 Apr, 2005 20.48

Mercurius Erico s. d.

Certe, in meo computatro et ipse in scrinio electronico "Bookmarks" vocato catenam utramque conservo (heri vero in computatro alieno in interrete ambulabam). Sed si quis novus nuntios Latinos visitarit, unde ei innotescat colloquia Latina exsistere??? Vale. Posonii, d. XVII. Kal. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Scipio on Ven 22 Apr, 2005 14.51

Pulcherrima est
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Lucius Umbrius on Ven 22 Apr, 2005 15.49

Iam linkum vidi, in paginae parte supra dextra. Linkum hoc "Colloquia Latina" inscripta est atque scriptum "Quaere, narra, colloquere!" sub se habet.
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 22 Apr, 2005 16.49

M. Favonius Lucio Umbrio s.
Defuge quaeso, mi amice, vocem illam parum Latinam „linkum“ :cry: . Scribi licet „coniunctor“ vel „coniunctio“ vel „ligamen“ vel „ligamentum“ vel aliud eiusdem generis (cf. „Vocabula computatralia“: „Nuntii Latini“ > „Nexus“ > „Vocabula computatralia“). Vale. X K. Mai. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Sat 23 Apr, 2005 14.13

Linkum, "latinglish" est 8) :lol:
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Sat 23 Apr, 2005 16.36

Arrectae horrore meae sunt comae... :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sat 23 Apr, 2005 17.23

Gastón sodalibus sal.

In lingua Hispana verbo "vinculo" utimur, sed nescio utrum in lingua Latina verbum aptius sit quam "vinculum".

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Ericus Palmén on Sol 24 Apr, 2005 12.07

Ericus Palmén Gastóni ceterisque participibus colloquii ad hoc thema pertinentis s.p.d.
Ego quoque, cum hoc colloquium a Mercurio Hungarico incohatum esset, mecum deliberare coepi, quonam optime vocabulo LINK Anglicum Latine redderetur. Is de CATENA locutus est, eodemque vocabulo ipse ei respondens usus sum. Postea tamen dicti vocabuli apud scriptores Romanos usum investigans animadverti id apud illos plerumque in alia significatione adhiberi, e.g. Plautus, Menaechmi 79-81 ’Homines captivos qui catenis vinciunt / et qui fugitivis servis indunt compedes, / nimis stulte faciunt mea quidem sententiae, Cicero, 2. Or.Verr.5,41,106 ’Iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat’, Caesar, Gall.1,47,9 ’Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit’, Horatius, Sat.2,7,70-71 ’Quae belua ruptis, / cum semel effugit, reddit se prava catenis?’ His plurimisque aliis locis CATENA instrumentum significat, quo alicui libertas eripitur, nec semantice procul abest ab heredibus suis hodiernarum linguarum (It. CATENA, Hisp. CADENA, Francogall. CHAÃŽNE, Angl. CHAIN etc.). Nunc igitur in usum interretialem potius suaserim NEXUM a redactoribus Nuntiorum Latinorum adhibitum, ut quo, quod sciam, numquam obstaculum aut impedimentum, ut catenā, exprimatur. Etiam VINCULUM, quod tu, Gastón, proponis, approbandum mihi videtur; namque id, licet saepe haud multum a CATENA semantice differat, tamen diversam quoque vim habere potest; e.g. apud Ovidium cerae alas Icari coniungentes sunt ’pennarum vincula’ (Metam.8,226) atque Cicero beneficium et gratiam ’vincla concordiae’ esse dicit (Fin.2,35,117) necnon alias eodem vocabulo translata vi utitur (e.g.Off.3,31,111, Or.Caecin.25,70). Pariter LIGAMEN et LIGAMENTUM a Marco Favonio commemorata bene conveniunt ad nexum interretialem exprimendum, CONIUNCTOR autem minus apte, cum potius hominem designet.
Equidem ”Hispanice incipiens” te, Gastón, interrogare velim, num substantivum Hispanicum LAZO ab usu interretiali omnino alienum sit, cum significationes translatae eius in quodam dictionario ita definiantur: ”Unión, vinculo, obligación. Más en pl.: rompió todos sus lazos...” - Curatote, ut Latinissime valeatis!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Gastón on Sol 24 Apr, 2005 15.04

Gastón Erico ceterisque s.p.d.

Gratias tibi ago pro tua tam clara expositione.

Verbo "lazo" (Lat. laqueus) nunquam pro Anglico "link" in usu inveni. Semel vidi "enlace", sed rarum est. Verbo "Lazo", ut nomen concretum, semper ligamen e materia fibrosa factum significat. "Lazo" quoque cum "genitivis" utimur, hoc modo:

Lazos de amistad = Vinculi amicitiae
Lazos de confianza = vinculi confidentiae

Verbum "vinculo" in eodem abstracta significatione adhibemus, sed nihil quod videre aut tangere possumus hoc modo appellamus.

Hispanicum "cadena" et Latinum "catena" aeque valent. In hymno Argentino:

Oid el ruido de rotas cadenas:
ved en trono a la noble igualdad.

Audite sonitum ruptarum catenarum:
Videte in throno nobilem aequalitatem.

Catenae quae videre aut tangere possumus, metallicae sunt, sed ut nomen abstractum, semper cum connotatione negativa adhibimus.

Optime valeatis!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 25 Apr, 2005 14.23

Mercurius Erico sodalibusque aliis haec lecturis s. d.

Ne longus sim: cum pudore non minimo confiteor cum vocabulo "catena" illud Anglicum "link" Latine reddi vere haud posse. Verba a vobis allata mihi placent, quibus in futuro libenter utar. Ceterum etiam mihi "vinculum" esse optimum videtur, quod illud similiter sonat, ac Anglicum "link", qua de re facile illud notare possis. Valete. Posonii, die VI. Kalendas Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron