religiones in mundo hodierno

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Pistos on Sat 08 Ian, 2005 21.35

Pistos Maxo sal.

Ista Ratio, qua tu, Maxe, usus es, inveterata atque obsoleta mihi videtur. Quamquam negare neque possum neque volo tyrannos religionibus profecto saepius abusos esse atque etiam nunc abuti, tamen eas tuendo atque defendendo me etiam nefandos ploutarchos tueri vehementissime veto.

Vide enim turbam Europaeam! Nulla pietas, nulla religio. Familiae fidei egestate atque deum negando plures corruptae, ne dicam, dilaceratae sunt. Liberi vel a patre vel a matre relicti vanitati se dant, nihil discere volunt, nihil possunt. Credunt non in deum, sed omnem sentinam, quae in televisione a sceleratissimis homunculis monstrata est. O tempora, o mores!

"Audi, Israhel, Dominus Deus noster Deus unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua." Deum diligere debemus tota ex anima mente virtute, non televisionem, non bellum, non ducem et non diabolum. Bonae luces bona ex fide creantur. "Diliges proximum tuum tamquam te ipsum." Cum tyrannus hominem occisurus est, te interrogo, utrum proximus meus tyrannus sit an qui occisum eatur? Ne me iterum interrogaveris, utrum tyrannos tueri velim!

Sed "homines sumus, non dei", "non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio". Itaque peccare possum sive ut vi coactus sive ut dementia inductus sive ut turpissima etiam voluntate corruptus tyranno obsequendo, ut etiam homines trucidem. Vae mihi, homunculo! Ne tantum scelus umquam committam!

Vale!

Hamelina, a.d. Sext. Id. Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 08 Ian, 2005 23.39

Marcus Maxo, Mercurio, Pisto ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Si opinione mea, mi Mercuri, homines religiosos sive fideles offendere intendissem, iure meritoque reprehenderer. Valet enim etiamnunc illud Pauli Apostoli: „Ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum“ (ad Rom. 14, 13). Quicumque ergo verbis meis se offensum esse putat, eum hoc loco oro, ut indulgentia me tractet. Equidem Jesu Nazareni factis dictisque impulsus hominem me confiteor religiosum esse. Mt 7, 12 „Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis. Haec est enim lex et prophetae“, id est librorum divinorum summa. Quid ergo ceteris opus est dogmatis? Quicumque Iesu ipsius vestigia premit, ei periculum non est, ne religione perverse utatur. Illa regula quae vocatur aurea (ut exemplo utar) in Confucii quoque Colloquiis reperitur (cf. 5, 12). Itaque omnibus hominibus sive religiosis sive irreligiosis probari potest. Ceterum censeo de dogmatis religiosis non esse rixandum.
Quam iucundissimam vobis exopto omnibus Dominicam.
VI Id. Ian. Crefeldiæ.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sol 09 Ian, 2005 0.52

Pistos sodalibus s.d.p.

Paene me paenitet in te, Maxe, invectum esse tam vehementer, cum verba Domini legissem, quae, mi Marce, rettulisti. Sed quo Europa vehitur sine deo suo, quem ab Oriente hereditatem secuta est? Quamquam theocratia, qua homines functi sunt, mihi videtur pessima, peior multo tamen vereor ne Europa sit sine deo, i.e. tyrannis, qui nihil timent nisi pecuniam suam quocumque modo impensam perdi, subiecta atque submissa.

Tyrannus autem esse potest primum etiam religio, si homini homo esse non licet, hominem in numero deorum esse cogundo, tum populus, ut meus Germanus sexaginta ante annos pro deo Adolfum Hitlerum veneratus, deinde rex, ut Gallus Ludovicus XIV, cui populum eius fame perire minime cordi fuit, pro deo luxuriae atque rebus veneris deditus, denique ploutokrati, ut tempore futuro Crassi arbitratu meo posituros in dei loco opes.

Valete!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Maxos on Mart 11 Ian, 2005 0.20

Maxos Pisto s.d.

Fateor rationem debilem meam.

Hic tibi veram.

Quis probaverit Deum non esse?

Nemo. Num fallor?

Quare putandae sunt religiones absurdae.

Ego in absurdum credere non possum.

Valete
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Emitteby Iulianus on Merc 12 Ian, 2005 4.30

Iulianus sodalibus s.p.d

De religionibus multa iam scribebatis . Censeo vos peritos artis controversiae et maioritatem opiniones vestras legitimos arbitror. Sed scio aliquando nonnullos quietis animi relinquere curam. Tum non poterit animus vera viderit ubi commotio intellectum in vinculis tenuerit. Tum etiam unusquisque de essentia Dei per longum et latum disputare potest. Ego autem censeo: signum essentiae Dei necessarium ad fidem non est , insuper Deus validior est logica. Itaque etiam mathematicus logicusque magnus Kurt Goedel paradoxones delere non poterat. Hic vir doctus abyssum infinitatis nobis demonstravit. Id modestiam iubet…..

Valete
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Maxos on Merc 12 Ian, 2005 15.35

Maxos Iuliano sal.

Non modestia certe animum hominis fert negare validam logicam esse "in excelsis", non modestia sine re ulla ait Deum esse.

pridie Id. Ian.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Emitteby Iulianus on Iov 13 Ian, 2005 17.04

Iulianus Maxo sal.

Modestia utilissima est nam perquirentem iuvat. Tum mens caret arrogantia insolentiaque recte logicam adhibere potest
Vale
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Pistos on Iov 13 Ian, 2005 22.56

Pistos Iuliano sodalibusque s.d.p.

Bene dixisti, Iuliane, deum esse ratione validiorem, etiam meo arbitratu utiliorem. Mundus enim non modo nos iuvat, sed etiam terret. Ratio autem terrorem mundive terroris pavorem amplificare potest, cum mentem exagitat, quomodo perniciem, quae cottidie fieri potest, effugere possimus. Aliter deus. Amore Dei, qui etiam ganei, publicani, scorti, sicari et, qui quocumque modo peccavit, ad culpam suscipiendam paratus erat et est, utamur atque fruamur! Ita tranquillitas animi nobis erit, si mens deo subordinata erit neque suppressa, ut spes esse possit magna magnaque fortitudo magnaque laetitia et requies orandi.

Quid? Ratio nihil valet? Immo optime. Dei enim donum utilissimum est ratio. Sed interdum ei tacendum sit, si nos terreat.

Valete!

Bennopoli, Id. Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron