Vocabularium technicum modernum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Regiomontanus on Ven 14 Mai, 2004 17.43

Regiomontanus Herimanno s.p.d.

Ego tibi maximam gratiam habeo, Herimanne care, pro benignis verbis tuis de reditu in colloquia meo.

Quam optime vale.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 15 Mai, 2004 10.54

Mercurius Marco s. d.

Gratias pro tuis litteris, quibus ut vocabulo "florilegium" uterer, benigne mihi suasisti. Quod et mihi placet: vehementer autem me offendit, quod in pagina, ubi novum thema proponere licet, parum spatii est ad titulum scribendum. Illi enim vocabulo etiam "subtitulum" addere velim, voce "sive" incipiendo: quod autem haud efficere potero, brevitate illius lineae impeditus. Vale. Aquinci, Id. Mai.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Herbertus on Sat 15 Mai, 2004 14.47

Herbertus Mercurio s.

Ut verum tibi dicam, Mercuri, aliquatenus miror quod me particeps inftiari videris; quam rem, opinor, haud novam in medium profero. Si quid moleste feris, dicas, quaeso, aperte.

Vale.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De florilegio

Emitteby Herimannus on Sat 15 Mai, 2004 14.54

Herimannus Mercurio sal.

Pateface ergo, Mercuri dilecte, novum thema; ad titulum et "subtitulum" scribendum sexaginta (LX!) spatiis frui potes: illa nuper computavi. Vale!

Novocomi, Idibus Maiis MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 15 Mai, 2004 16.16

Mercurius Herberto Herimannoque, collegis et amicis suis aeque carissimis s. d. p.

Mi Herberte, haud intelligo tua verba, ut sequuntur: "Ut verum tibi dicam, Mercuri, aliquatenus miror quod me particeps inftiari videris; quam rem, opinor, haud novam in medium profero." Quae ut mihi clarius explices, humile te rogo.

Mi Herimanne, vobis vehementer urgentibus iam haud diutius cessabo, ac his litteris missis illud florilegium sine mora instituam.

Valete. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 15 Mai, 2004 16.25

M. Favonius sodalibus s.
Nemo nostrum, amici, per imprudentiam non peccat. Caveamus ergo, ne colloquiorum affabilitatem urbanitatemque nimis stomachosi corrumpamus. Multa sane sunt, quae salva dignitate nostra silentio potius praetereunda esse censeam. Haec hactenus.
Quod vero ad florilegium attinet, summa me exspectatione suspensum esse confiteor. :o
Valete. Id. Mai.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Herbertus on Sol 16 Mai, 2004 1.06

Herbertus Mercurio s.d. :)

Equidem haud tecum, Mercuri optime, expostulaveram ea mente ut urbanitati, quae est virtus huius gregis praecipua, nocerem atque conciliarem inimicitiam; Immo mihi visus erat dicere, quod sentirem antequam suspiciones cumulaturae essent. Sic agendo periculum est ne adversus me occasionem ridendi :twisted: patefecerim. Esto. Illud autem pro certo adfirmare licet: mihi maioris ad Latinitatem colendam et excolendam momenti et ponderis concordiam quam discordiam esse. Itaque, ne dubites, mi Mercuri, quin ista fecerim amico animo atque institutum huius gregis sequerer. Ego cum responsum a te abstulissem, errorem intellexi erubescens.

Vale.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 03 Iul, 2004 22.09

M. Favonius sodalibus sal.

Michael Coloniensis alio loco (sc. in epist. dccclxxiv) nuper quaesivit, quomodo apte in Latinum converti posset vocabulum computatrale „printer driver“. Haec ausim proponere, „impulsor impressoris“ vel „impulsor machinae impressoriae“.
:?
Vos quid censetis?

Valete.

v Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Printer driver

Emitteby Herimannus on Sat 03 Iul, 2004 23.00

Herimannus Marco et MIchaeli sal.

"Driver" potius "inductorem" vel "ductorem" convertam. De "impressore" Marco consentio, nec intellego cur verbum hoc absit a lexicis, quae in interreti inveniuntur.
Valete.

Novocomi, a. d. V Nonas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 30 Aug, 2004 16.52

M. Favonius sodalibus, imprimis M. Tullio s.

Nemo est, quin sciat, quid sit „Google“. Sed quaeritur, quomodo huius generis machina Latine appellari possit (cf. M. Tullii epist. MCCLXV / thema "Quis est?").

Equidem hoc proponere ausim: „(machina) investigatrix“.

Vos quid censetis? Iuvat disceptare!
:lol:
Valete.

III Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Google

Emitteby Herimannus on Lun 30 Aug, 2004 23.41

Herimannus sodalibus sal.

Proponam "inquirens machina" vel "inquisitionis auctor".

Novocomi, a. d. III K. Sep.

(aut: gugula, -ae f. ?)
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Mart 31 Aug, 2004 13.21

Gastón Marco Favonio ceterisque sal.

In lingua Hispana, saltem in Argentina, has paginas "buscadores de internet" appellamus. Hoc est "scrutatores interretis" aut "inquisitores interretis" aut "quaesitores interretis".

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Mart 31 Aug, 2004 15.54

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Mitto vobis has sententias e quibus spero ullam idoneam fore:

. machina indagatrix

. servus inquisitor

. servus indagator

Vel:

. machina vel servus inquisitionis (aut scrutationis aut indagationis aut investigationis)


Optime valeatis!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De "gugula"...

Emitteby Marcus Favonius on Mart 31 Aug, 2004 21.04

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastóni, Herimanno Spartacoque sal.

Primum vocabula „inquirens machina“ vel „inquisitionis auctor“ vel „servus inquisitor“ ideo mihi displicent, quod voce inquirendi de pernicioso SS. Inquisitionis officio admonemur :( . Commutemus ergo „inquirere“ cum „investigare“ vel „indagare“ vel „scrutari“!

Deinde uni soli rei (quantum scilicet fieri potest) unum solum vocabulum imponendum esse censeo; qua de causa cum Gastóne Spartacoque consentio: „(machina) investigatrix“ sive „indagatrix“ (cf. Cic. Tusc. 5, 2, 5) sive „(servus) scrutator (interretis)“. Equidem vocem „scrutator“ (Hispanice „buscador“) aptissimam esse censeo (cf. „scrutator profundi“, „scrutator aquarum“).
Etiam vox gúgulae :lol: , nisi officinae notam (™) esse suspicarer, mihi placeret (> gugulare, gugulator, gugulatrix, gugulatorius, machina gugulatoria etc.).

Postremo permultas res, quae ad nostram aetatem pertinent, pluribus quoque verbis eleganter explicari posse meminerimus!
Haec hactenus. Ut solet fieri: N. L.

Valete.
:)
Pr. Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 01 Sep, 2004 0.02

Iulia sodalibus sal.

Et mihi placet "gugulare"! Utamur ergo hoc verbo, etsi scrutator "google" fortasse tuitu sit: Non denique dicimus "googlere" vel aliquid simile, et "gugulare" censeo satis dissimile! :wink:
Ceterum nonne et alia verba sunt a notis officinarum derivata? In praesente mihi in mentem venit solum verbum Germanicum "f
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron