Page 4 of 44

EmitteMissus: Iov 17 Nov, 2005 4.57
by Maximilianus
Salvete!

(Si placeat, scriptum mendosum meum ignoscis. :roll: )

Quid formula compellare littera est?
Quid formulae breves in initia litterarum est (e.g. 's.d.' vel 's.p.d.' etc.)?

Pax et bonum,

Maximilianus.

EmitteMissus: Iov 17 Nov, 2005 15.46
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Maximiliano s.d. ( = salutem dicit) vel potius s.p.d. ( = salutem plurimam dicit) sive s.d.p. ( = salutem dicit plurimam).
Supra explicationem vides formularum brevium, quae in initio litterarum poni solent. Id autem, quod primum quaeris (scilicet "Quid formula compellare littera est?"), non intellego; rogo igitur, ut clarius exprimas, qua de re in ea quaestione agatur. Vale!

EmitteMissus: Ven 18 Nov, 2005 4.13
by Maximilianus
Maximilianus Erico s.p.d.

(Si placeat, scriptum mendosum meum ignoscis.)

Quaestio prima mea similis quaestioni secundae erat. Haec erat: Quid formulae 'epistulam inscribere' (ego grammaticam in haec nescio) erant? I.e. in initiorum epistularum: e.g. Ericus Palmén Maximiliano. (Declinationes etc.).

Vale!

EmitteMissus: Ven 18 Nov, 2005 16.39
by Marcus Favonius
M. Favonius Maximiliano s.d.p.
Equidem te ab Erico Palm

EmitteMissus: Sat 19 Nov, 2005 6.25
by Maximilianus
Maximilianus M. Favonio s.p.d.

Littera tui non intelligo. Pax et bonum. :D

EmitteMissus: Sat 19 Nov, 2005 9.55
by Marcus Favonius
M. Favonius Maximiliano s.d.p.
Notae, quibus verba abbreviari solent, notae compendiariae appellantur: s., s.d.p., i.e. (= id est), e.g. (= exempli gratia), cf. (= confer).
Et AMDG nota compendiaria videtur esse. Quaero, quae verba quattuor his litteris abbrevientur.
Vale.
:D

EmitteMissus: Sol 20 Nov, 2005 5.30
by Maximilianus
Maximilianus M. Favonio. Salve!

AMDG 'Ad Maiorem Dei Gloriam' significat.

Homines in Ecclesia Catholica saepe in initio litterarum id scribent (in summo paginae). Sic omnes opus Deo dedicant. Haec consuetudo posteris traditus est.

Quantum doctrina in lingua Latina habes? Vale.

EmitteMissus: Sol 20 Nov, 2005 12.24
by Marcus Favonius
M. Favonius Maximiliano s.d.p.
Magnam tibi gratiam ago pro epistolio tuo. Nonne verbis AMDG Ignatius de Loyola, cum Societatem Iesu institueret, usus est?
Quod vero ad memet ipsum attinet, profiteor linguam litterasque Latinas, sed m. Ianuario a. MMVI me rude donatum iri scito.
Ceterum ex te quaero, qua in regione Australiae vivas.
Quam laetissimum tibi exopto diem Solis.
XII K. Dec. Ex Cornicum Campo.
:)

EmitteMissus: Sol 20 Nov, 2005 13.44
by soter
[quote=
"Quod vero ad memet ipsum attinet, profiteor linguam litterasque Latinas, ............"
quote]


Soter clarissimo Marco Favonio, Amico doctissimo, s.p.d.


Si ita est - sicut, ceterum, est - ut modestia fortium virtus sit, rursus, doctissime Amice mi, fortissimum te ostendisti !!

Mente mea fingo vultum tuum nictitantem, benigne ridentem, liberaliter, indulgenter, humaniter benevolum !!

Tecum leniter rideo !!

Et tibi quam laetissima sit dies dominica, Amice carissime !!

Ab imo pectore

:)

Soter

A. d. XII Kalendas Decembres a. D. MMV - Neapoli

EmitteMissus: Lun 21 Nov, 2005 0.41
by Antonius Josephus
Salvete omnes!

Novus sum in hoc foro, sed latinam bene loqui aut scribere nescio. :oops:

Legere autem possum, et discere conor.

EmitteMissus: Lun 21 Nov, 2005 1.04
by Maximilianus
Maximilianus Antonio Josepho, Salve!

Ego etiam novus in hoc foro sum. Saepe liber verborum latinorum consulo.

Quid Nova Anglia est? Ubi est?

Vale!

EmitteMissus: Lun 21 Nov, 2005 3.45
by augustinus
Augustinus Antonio Josepho s.d.
Ignotus fuit mihi Alurianus populus quoad in paginam tuam iturus essem.
Cura ut valeas.

EmitteMissus: Lun 21 Nov, 2005 4.03
by Antonius Josephus
Antonius Josephus Maximiliano s.d.

Maximilianus wrote:Maximilianus Antonio Josepho, Salve!

Ego etiam novus in hoc foro sum. Saepe liber verborum latinorum consulo.

Quid Nova Anglia est? Ubi est?

Vale!


Ego quoque liber verborum consulare requiro. (Est-ne "requiro" forma recta verbi "requirere"?)

Nova Anglia est pars septentrionem et orientem versus Americae, id est, sex civitates Americanae in oriente de urbe Novo Eboraco.

EmitteMissus: Lun 21 Nov, 2005 4.07
by Antonius Josephus
Antonius Josephus Augustino s.d.

augustinus wrote:Augustinus Antonio Josepho s.d.
Ignotus fuit mihi Alurianus populus quoad in paginam tuam iturus essem.
Cura ut valeas.


Laeti sum ut paginas meas visitaviste! :D Gratias!

EmitteMissus: Mart 22 Nov, 2005 18.17
by Marcus Favonius
M. Favonius Antonio Iosepho sal.
Equidem verbis obscuris, quae epistulis tuis pro appendice subiungere soles, obstupuisse me confiteor :shock: . „Móvrô ghelê línsáme zhë shthál sùlme gá ontásv