De planeta Proserpina deque eius satellite

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De planeta Proserpina deque eius satellite

Emitteby Lucus Eques on Iov 07 Sep, 2006 21.20

Lucius omnibus optimis sodalibus s.d.p.

Nuntium recens in Laureola apposui de nouo planeta nuper inuento. Hunc planetam quid nominare pro certo nescio, sed egomet Proserpinam propono. At si legetis, intellegetis magnam necessitatem huius planetae uelocissime bene appellandi! Et pro satellite, quid putatis, amici?

Valete ac ualete quam maxime,
Ex Bethlehem a.d. VII id. Sept.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby TADW_Elessar on Ven 08 Sep, 2006 9.13

Matthaeus Lucio s.

Luci carissime! Optimi vero sunt et nuntius tuus et recitatio. Tibi gratulor, nec ego de nomine "Xena" loqui volo. :D
De recitatione parva autem.
In thesauro verborum meo, nomen "Proserpina" littera "i" brevi inscribitur, qua de re antepaenultimam (Pros
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Regiomontanus on Sat 09 Sep, 2006 6.11

Regiomontanus Luco Equiti ceterisque sodalibus s.p.d.

Pulcherrimum sane atque ad discendum perutile opus, Luce Eques, de novo planeta invento composuisti. Quamquam non omnia adhuc legere potui, te de opere tuo studiose congratulari propero. Nomen Proserpina autem, quod diligis, infeliciter non iam fas est adhibere: anno enim 1853 Germanicus astronomus Carolus T. R. Luther novum asteroidem vel planetoidem invenerat, cui idem Proserpina inditum est nomen. Ceterum quamquam ab initio mos erat asteroidibus inventis nomina Graecoromanarum dearum indicere, tam multa tamque celeriter huiusmodi sidera inventa sunt, ut mox nomina dearum exhaurirent. Nomina tum clarorum virorum adhiberi coepta sunt, sed hac ratione nomenclationis denique omne genus abusus commissum est.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Lucus Eques on Merc 13 Sep, 2006 8.16

Lucius Matthaeo Regiomontanoque s.d.p.

Mathaei care, gratias tibi ago consiliis tuis! Vera dicis, me 'partes praecisas' non usum esse, ita piger fui. :-) Quod ad Newtonii opus, mirabile dictu illius Philosophiae Naturalis Principia Mathematica modo hebdomade praeterita a bilbliotheca uniuersitaria mutuatus sum! quod perbelle mihi placet. Qua in libri parte illos locos inuenisti, quaeso?

Ac mendum emendaui. :-) Gratias maximas.

Regiomontane, multas tibi ago gratias quod talia grauia mihi attulisti! Haud sciui omnes deas nostras bellissimas praeter Venerem credo iam asteroeidunculos esse, pro dolor! Minerua, Proserpina, Vesta, Iuno, omnes ... Fortasse autem Libitinam adhibere possumus ergo. Quid putas? Quid alii putatis? Superestne nomen quod adhibere possimus melius?

Valetote,
Die Mercurii ex Bethlehem.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby TADW_Elessar on Merc 13 Sep, 2006 14.18

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica modo hebdomade praeterita a bilbliotheca uniuersitaria mutuatus sum!


Hahahae! Res mirissima! Sed locos in libro illo non invenies, sunt in alio opere eiusdem philosophi quod "Arithmetica Universali" inscribitur.

Illumne quoque habes? In rete eum invenies ;)
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Lucus Eques on Iov 14 Sep, 2006 16.04

Omnibus s.

Apparet planetae illi nomen deditum esse : http://news.bbc.co.uk/2/hi/science/nature/5344892.stm

Eris est, atque eius satelles Dysnomia. Haud terribile.

Valetote.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Regiomontanus on Ven 15 Sep, 2006 1.11

Regiomontanus Luco Equiti ceterisque sodalibus s.p.d.

Novissimis tuis nuntiis huc atque ad Laureolam missis perlectis mecum cogitare incepi quamobrem huic novo planetae Discordiae nomen pro Eride illi prudentissimi I. A. Unionis astronomi non dederint, nam ceteri planetae nominibus numinorum Romanis et non Graecis more ac instituto ab extrema antiquitate appellantur. Sed de hoc satis.

Hac opportunitate praeterire non possum quin tibi maxima cum admiratione de situ interretiali tuo gratuler. Laureola situ enim diligentius inspecto ibi plurima delectabilia utiliaque inveni. Sed maxime tua mira de planetis systematis solaris recitatione obstupui: quam amoena auditu! quam actuosa emendataque interpretatio aureae Latinitatis pronuntiatus! et omnia sine vestigio Britannici soni! Mihi summatim verum Romanum oratorem visus sum audivisse!

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby TADW_Elessar on Ven 15 Sep, 2006 19.40

Matthaeus Regiomontano s.d.

Puto astronomos nomen "Eris" quam "Discordia" maluisse quod, ore anglico, facilius (et citius) est primum dictu.

Vale,

PS: Luci, video te novissima ratione conexus ad forum scribendi iam usum esse :lol: :lol: :lol:
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Lucus Eques on Sol 24 Sep, 2006 5.17

Lucius omnibus s.d.p. imprimis Regiomonanto.

Veniam ob serius responsum petens, humilissime blandissima tua uerba accipio gratias laetus agens; nimium es benignus certo! Mihi perplacet recitatiunculam meam tibi suauem fuisse, speroque te auditorem lectoremque fidum me habiturum in posterum! Nequidem pronuntiatum meum sine omni non Latino uestigio adhuc esse censeo, nitor autem ei metae.

Vobis uero consentio, Discordiam pro Eride multo meliorem esse nomen ad planetam hunce.

Luci, video te novissima ratione conexus ad forum scribendi iam usum esse.


Amice Matthaei, confiteor me non intellexisse quid mihi dicas; qua ratione? et quis est hic connexus? Quonam usus sum?

Valete! a.d. IX kal. Oct. ex Bethlehem.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby TADW_Elessar on Sol 24 Sep, 2006 9.07

Amice Matthaei, confiteor me non intellexisse quid mihi dicas; qua ratione? et quis est hic connexus? Quonam usus sum?

Conexus in interrete est inscriptio quaedam ad alium situm ducens. Nova ratione usus es qua non tantum ad hanc paginam ducit, sed vero ad nuntium ipsum Regimontani ;)
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron