de locutorio interretiali instituendo

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Merc 09 Mart, 2005 21.42

Iulia Marco Herimanno ceterisque sodalibus sal.

Illud "Andra moi ennepe" nuper ipsa legi. :wink:
Ubi sunt litterae Graecae? Quomodo eas invenire possum in nostro foro?
Et quid sciunt docti de modo antiquorum linguae Graecae pronuntiandae? Si enim pro syllaba Graeca "ei" Romani nunc "e" nunc "i" solebant scribere, id non sine causa fieri mihi persuasum est. Et non Graei haberent dua E et dua O, si non variis modis pronuntiarentur. Ceterum quid de litteris aspiratis ph, th, ch? :roll:

Herimanne, non omnia, quae scripsisti, intellexi. Scripsisti: "tantum κ "kappa" et γ "gamma" semper gutturali sono leguntur, quod alienum est a lingua Italica." Quid soni gutturalis? Habent Italici litteras c et g, quae ante a, o, u et consonantia asperae pronuntiantur.
Et quid dicis illo "iuxta originem (διώξω differt a πράξω)"? diokso" et "pragso" an "diogso" et "prakso"?
:?:

Valete!
Gottingae, a. d. VII. Id. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 10 Mart, 2005 0.32

Marcus Iuliae s.d.p.
Quaecumque ad vocabula Graeca rite enuntianda attinet, ea hoc loco explicari non possunt. Longum enim est in epistula omnia enumerare. Sed operae pretium videtur esse illud legere summarium, quod continetur pp. 30-47 cuiusdam libri, quem composuit Iohannes Poeschel. Cui titulus est „Die griechische Sprache, Geschichte und Einführung“ [id est „Lingua Graeca, historia et introductio“]. Editus est Monachi a. MCML / MCMLXXV, ISBN 3-423-04174-9. Poeschel facultatem nobis esse negat Graece loquendi prisco more (p. 42).
Vale. VII Id. Mart.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iacobus Lagus Afer on Iov 10 Mart, 2005 1.32

Iacobus Omnibus s.d.

Librum de Graecorum linguae grammaticis habeo, quo in scripto (a me in Latinem iterpretato):

Byzantio a Turkibus expugnato, multi philologi in Europiam fugerunt. Quibuscum novus dicendae Graecae linguae modus pervenit. Hic similis eorum locutioni fuit (qui Graeca lingua erat recens). Quamquam post quoddam temporem multi philologi (Antonius de Lebrixa, Aldus Manutius, Erasmus et plus) de recte Graeci sermonis pronuntione scripserunt, tamen in verbis a Roger Ascham philologo antiquo scriptis - "Nunc, omnes Graecae linguae soni sunt unus, redacti in condicionem exilem gracilemque, ac sub imperio litterae singulae ( ι - iota); sicut omnes quasi canor passerum debilis aut sibilus serpentis subodiosus".

Valete!
Iacobus Lagus Afer
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 06 Mart, 2005 23.30

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron