Marcus Mercurio suo s.
Ecce alterum epistolium: Quamquam requiem prope patibulum (non in eo, mi amice!

) desiderabam, tamen animus vehementi nunc perturbatione succumbit: enumeratis plus viginti litterarum trium vocabulis Latinis, quorum medio inest I littera (aio, ais, ait, bis, cis, Dis, eis, iis, eia, fio, fis, fit, hic, his, nil, sic, via, vim, vin, vio, vir, vis), prorsus nescio, quid faciam. Itaque cogitare cogor de vocabulo Hispanico sive potius Arabico „
CID“ (= dominus), quod nunc audeo tibi proponere. Titulus est illustrissimi illius carminis Hispanici, quod Herder noster in Germanicum convertit. Qui titulus si a vero remotus sit, hastam abiciam! Vale. Id. Ian. Crefeldiæ.