De mortuis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De mortuis illustribus

Emitteby Marcus Favonius on Lun 17 Ian, 2005 20.19

MANFRED FUHRMANN (Manfredus Auriga),
clarissimus nostrae aetatis philologus classicus Germanus, his diebus Uberlingae, in oppido ad lacum Brigantinum sito, mortem obiit. Vixit annos undeoctoginta optimeque meritus est de Latinitate colenda. Longum est omnia enumerare eius opera. Qua de causa hoc unum satis erit dictum, ex quo appareat, quantus ille philologus fuerit: non solum illustrissimos de Cicerone et Seneca libros composuit, sed etiam omnes Ciceronis orationes in Germanicum convertit.
S. T. T. L.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 21 Ian, 2005 14.30

Nuntius, quo de philologi decessu certiores facti sumus, his Platonis sive Socratis verbis erat ornatus:

„Αλλα γαρ ηδη ωρα απιεναι, εμοι μεν αποθανουμενωι, υμιν δε βιωσομενοις· οποτεροι δε ημων ερχονται επι αμεινον πραγμα, αδηλον παντι πλην ει τωι θεωι̣“ / „Sed tempus iam est abire, mihi morituro, vobis victuris; uter autem nostrum meliori obviam iturus sit sorti, id nemini notum nisi deo“ (Plato, apol. Socr. 42a).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Severino Kierkegaard

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Nov, 2005 20.29

Anno 1855 Nov 11 Hafniae de vita decessit Severinus Kierkegaard, clarissimus ille philosophus theologusque Danus.
Magni momenti videtur esse, quid de duobus generibus legendi scripserit (*): plurimum inter se differre „docte legere“ et „proprie legere“. Quod quamvis ad verbum divinum interpretandum pertineat, tamen in ceteros quoque libros legendos transferri potest.
Quid ergo sibi vult illud „docte legere“? Docte legimus, cum ut philologi indice verborum usi, ea, quae in peregrina lingua scripta sunt, in nostram convertimus. At „proprie legimus“, cum ea verba, quae grammatice intellecta nobis ante oculos sunt, ad animum admissa toto pectore persentimus.

(*) In libro, qui inscribitur „Probatio sui“ („Til Selvprøvelse Samtiden anbefalet“).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 15 Nov, 2005 14.24

Ante diem XVII Kalendas Decembres anno Salutis MCCLXXX (id est Nov 15, 1280) Coloniae Agrippinae de vita migravit Albertus Magnus O.P., « doctor universalis », vir philosophiae et theologiae rationum peritissimus indagatorque rerum naturalium subtilissimus. Cuius sepulcrum nostris temporibus ibidem invenitur in aede sacra Sancti Andreae. Longum hoc loco est enumerare magna eius in doctrinam amplificandam merita. Maximi autem momenti videtur esse, quod inter se differre docuit cognitionem philosophicam, quae cum ad res naturales pertineret, naturali ratione niteretur, et theologicam, quae cum ad res divinas pertineret, ex fide oreretur. Patronus est omnium hominum, qui studium collocant in rebus naturalibus describendis scrutandis explicandisque. Bibliotheca interretiali Augustana inspecta eius De XV Problematibus reperietis librum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 31 Dec, 2005 15.30

M. Favonius sodalibus carissimis salutem.

Hodie cum fastos inspicerem, haec inveni Valerii Maximi verba:

„Aeschyli vero poetae excessus quem ad modum non voluntarius, sic propter novitatem casus referendus. In Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. Super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis - erat enim capillis vacuum - perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne vesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est“ (Fact. et dict. memor. libr. IX 12, ext. 2).

Equidem prorsus nescio, utrum risum edere liceat an lacrimas oporteat profundi :roll: .

Quam optimum faustissimum felicissimum fortunatissimumque exopto vobis annum MMVI.

Die Silvestri papae confessoris a. MMV.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Martino Heidegger

Emitteby Marcus Favonius on Ven 26 Mai, 2006 16.39

M. Favonius sodalibus sal.

Triginta ante annis, id est a. d. VII Kal. Iun. a. s. MCMLXXVI (Mai 26, 1976), Martinus Heidegger philosophus Germanus sex et octoginta annos natus e vita excessit. Qui vir doctissimus, cum Friburgi, quod oppidum liberalibus studiis celebre in Brisgovia situm est, theologiae et philosophiae studeret, imprimis Edmundo Husserl philosopho Moravo usus est magistro, a quo etiam ad doctoris gradum promotus est. Anno MCMXXVII edidit gravissimum illustrissimumque illum librum, qui inscribitur „Sein und Zeit“, in quo verbis Germanicis non raro inusitatis novatisque adhibitis, quid significent „Esse et Tempus“, planissime edisserit. Ex a. MCMXXVIII usque ad a. MCMXLV Friburgi in universitate litterarum philosophiam professus est. Plurimum auctoritate valebat apud philosophos Francogallos, imprimis apud Ioannem Paulum Sartre.

In hac epistula si singularem singularis philosophi doctrinam evolvere auderem, in reprehensionem arrogantiae me puto incursurum fuisse. Qua de causa pace manium philosophi scribere liceat nihil aliud nisi hoc: Homo cum Est, tum praecipue Adest; plurimum enim interest inter rem, quae simpliciter Est, et hominem, qui non modo in hanc rerum naturam sine sua opera „iactum“ se esse, sed etiam Temporis imperio parere, imprimis autem ad suam ipsius mortem ruere conscius sibi est: Ad-est. Quam ob rem hominem decernere oportet, utrum etiam sua sibi ipsius vita sua sponte agenda sit an inconsiderate vivere malit eodem modo, quo „vivatur“. Apparet „Pythagorae bivium ramis (patere) ambiguis Y“*: aut „exsiste“ aut vitam transi veluti pecus! Oro vos ignoscatis obscurae brevitati meae.

Ceterum Heidegger, cum perbene Graece sciret, etiam illam imaginem, qua Plato hominis naturam exprimit, Germanice reddidit et interpretatus est (Plat. rep. 514 A sqq.: „Finge animo subterraneum, specus instar, domicilium, cuius ingressus longissimus versus lumen in antrum totum pateat...“**). Inscribitur autem liber „Platons Lehre von der Wahrheit“ (Bernae, ed. alt. MCMLIV), in quo, „quid Plato de veritate docuerit“, diligenter exponitur. Inter alia multa nomen αληθείας (al
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron