M. Favonius sodalibus sal.
Commentatione radiophonica adductus memoriam hodie renovare velim Annae Achmatovae clarissimae poetriae Russae. Nata est a. d. IX Kal. Iul. a. MDCCCLXXXIX (Iun 23, 1889) in vico Bol’šoj Fontan („Magna Aqua Saliens“) prope urbem Odessam sito. Inter alia a. MCMXII carminum corpus composuit, quod inscribitur "Večer" ("Vesper"). Anno MCMXXII Achmatova in tantum venit odium Bolsevicorum, ut ei, ne carmina in vulgus ederet, interdicerent: carmina enim a socialistarum doctrina abhorrere contendebant. Nihilominus stilum manu retinens poemata lugubria, quae „Requiem“ inscribuntur, condidit, quibus de Stalinistarum dominatione crudelissima conqueritur. Qui a. MCMXLVI Achmatovae etiam obiecerunt, quod ea ad classem quae vocatur possessorum pertineret. Aliquanto post Iosephi Stalin mortem poetria in suam dignitatem restituta est. Mortem obiit Moscoviae quadraginta ante annis, id est a. d. III Nonas Martias a. MCMLXVI (Mart 5, 1966).
Equidem vehementissime doleo, quod carminum Achmatovae parum peritus sum. Quis vestrum, sodales carissimi, aliquot eius poemata Latine reddita nobis scit proponere?
Valete. III Non. Mart. Crefeldiae.