Page 1 of 1

"Bonum diem ex urbe Portlandia!"

EmitteMissus: Lun 22 Feb, 2010 21.38
by Ericus Palmén
Salve McgowanWylie!
”Heus istic! Sum Rubylene…
Tiro sum hoc loco. Velim dicere bonum diem, sicut Salvete!”
Supra vides salutationem tuam supra positam in Latinum translatam. In hac area solum Latine scribere licet, non Anglice. Si id difficile est et tamen Latine discere cupis, privatis electrogrammatis consulere potes personas, quarum nomina enumerata sunt sub titulo ’Auxilio eges? Do you need help (to learn Latin)?’ - hunc titulum reperies, cum titulum principalem ’Lingua Latina’ pulsaveris.
Etiam titulum nuntii tui in vestitum Latinum transtuli: ’Bonum diem ex urbe Portlandia’. Fortasse non omnes lectores huius areae sciunt Portlandiam unam esse ex urbibus Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis. Quid, si aliquid de urbe tua nobis Latine narrare conaberis? E.g. Cuius civitatis urbs est? Quot milia incolarum habet? Quae aliae urbes praeter Portlandiam in civitate tua sunt? Quae aliae civitates isti civitati sunt vicinae? Etiam multa alia de tuo narrare poteris. Ac noli errores grammaticos timere; eo tantum tende, ut lectores ex dictis tuis ea, quae dicere vis, satis intellegant. Nisi patientia te defecerit, paullatim fluentius Latinitate uti disces. Commendo tibi versum Latinum mediaevalem ’Dicere dicendo, scribendo scribere discis’.
Concludo hic, ne nimis longo nuntio te statim a studiis Latinis feliciter natis absterream. Te optime valere iubet Ericus Palmén.

Re: Good day from Portland!

EmitteMissus: Mart 23 Feb, 2010 19.04
by Martinus567
Erico spd,

McgowanWylie nonne robotum est? nam nescio.

Vale

Robotumst. Nuntium eius delevi, sed thema servavi propter operam ab Erico Palmén datam. Andreas Moderator.

Maneat igitur intra moenia Portlandiae!

EmitteMissus: Ven 26 Feb, 2010 23.39
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Martino567 s.d.
Recte videris iudicare: McgowanWylie manifesto est unum e numerosissimis robotis, quibus libet aream colloquiorum Latinorum nugis Anglicis maculare. Ei igitur Latine rescribens tantummodo oleum et operam perdidi. Vale!

Re: Good day from Portland!

EmitteMissus: Sat 27 Feb, 2010 19.55
by Martinus567
salutem
ehem, et ego iam diosum puto omnes nuntios tales, in quo videtur volandum discendum linguam Latinam, et invenio inviduum nullum, quoddam robotum esse. vale