21.IV.2762

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

21.IV.2762

Emitteby Rhumak on Sol 19 Apr, 2009 22.06

Omnibus divae Romae cultoribus salutem.

Ea dies imminet, qua nos artissimo amplexu stringi sentiamur oportet. Siquis vestrum Romae est, hic edo quid futurum sit in Vrbe ad gloriam natalium Eius.

Post conventum Patribus tantum Gentium apertum in Curia Romana Patrum, quae est sedes in quam Patres, seu proceres Gentilium (quos alii vocitant paganos) convenient, hora quinta cum dimidia inter viam Cavourensem viamque Fororum Imperialium Gentiles omnes, non solum proceres, conveniemus adque Forum properabimus, quo per singula templa prodibimus et uniuscuiusque templi propriis sacris factis orationeque cuique Deo confecta natalem Romae celebrabimus. Quo facto convivia peragemus laeta acroasesque de antiquitate Romana. Quicumque in Vrbe fuerit optime acceptus erit; qui autem domi suisve negotiis absorbetur, oro obtestorque ut inter operas sibi temporis momentum sumat ut secum in intimis praecordiis gratias agat pro luce mundo allata per Romam Vrbique, quae non est solorum Patria Romanorum, sed omnium Gentium civitatis luce praeditarum ab altero ad alterum Polum, vitam aeternam auguretur, quavis lingua nempe, sed vos forsan, ut qui sitis electum manipulum mentis legionariorum, oportet decetque ut verba Latina, quia potestis quitisque, sono animae proferatis.

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: 21.IV.2762

Emitteby Rhumak on Merc 22 Apr, 2009 10.05

Facta refero.

Ante portam Fori conventi intravimus constitimusque ad aram Divi Iulii, qua fertur Eius corpus publice combustum esse. Ibi flores trullamque farris obtulimus manu sacerdotum duarumque ancillarum.
Deinde stetimus ad Curiam Romanam Patrum et inde ad aram Saturni, quae dicitur esse ab ipso Hercule exstructa devicto Caco, qui Romam minaretur; inde ad lapidem nigrum, quem omnibus constat Divum Iulium adsternendum curavisse ut Heroon Romuli signaret, apud eum locum, qua Argiletum transitur.
Deinde constitimus ante aedem Vestae: ibi feminae tantum flores obtulerunt.
Denique ceteri convenerunt in sede sua ut sacra facerent. Ego prodolor interesse non potui universitariis negotiis coactus.

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: 21.IV.2762

Emitteby Aetius on Sol 26 Apr, 2009 20.03

Aetius Rhumak necnon aliis optimis sodalibus

Quare putas Dies Natalis Vrbis non festum Romae ipsius ?

Vale
Pares cum paribus maxime congregantur
Aetius
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Iov 26 Iun, 2008 14.05
Location: Bergomum, Italia septentrionalis

Re: 21.IV.2762

Emitteby Rhumak on Lun 27 Apr, 2009 18.50

Ave Aeti.

Vereor ne non intellegam funditus quid rogaris.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: 21.IV.2762

Emitteby Aetius on Merc 29 Apr, 2009 22.20

Aetius Rhumak coeterisqve

De dissertatione tua ad celebrationes Dies Natalis attinente , rogavi cur Dies Deae Palis dedicatus festum officiale non sit nec Italiae nec Urbis ipsius...

Vale quam optime
Pares cum paribus maxime congregantur
Aetius
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Iov 26 Iun, 2008 14.05
Location: Bergomum, Italia septentrionalis

Re: 21.IV.2762

Emitteby Rhumak on Merc 29 Apr, 2009 23.33

Aetio spd

Bene nunc intellego, saltem credo.

Hoc fit quia natio nostra cum sit catholica et cum Theodosius imperator vetuerit quin celebrarentur festa gentilium, sive pagana, in toto imperio, praeter ea, scilicet, quae in christiana conversa essent, et cum haec omnia - immerito nempe meo iudicio - nuncusque persistant (et christiana fides, dico, et quod illa antiquiorum cultuum violenter sustulerit), hoc impedit quin festa nostratia sint iure italico accepta et communia. Mirum, quandoquidem et athei soleant festum facere natalem Iesu Christi, miror cur et christiani non possint pagana pro suis simulque suis accipere: certe illi odio moventur. Odium antiquum, et quod peius est, legis inertia suffultum. Tamen, non immerito digni iam non sumus haec festa faciendi et pro lege habendi... neque immerito perdidimus imperium.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron