qualem Unionem Europaeam vultis?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

qualem Unionem Europaeam vultis?

Emitteby Scipio on Iov 02 Iun, 2005 12.00

In Gallia atque in Batavia dixerunt maioritates civitum "Minime" ( :?: ), constitutionem europaeam. Multi dicunt Unionem Europaeam distantiorem civitibus est. Sed qualem Unionem Europaem Civites Europaei volunt? Et qualem vultis vos?
Last edited by Scipio on Sat 23 Iul, 2005 11.26, edited 2 times in total.
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 02 Iun, 2005 13.48

Mercurius Scipioni s. d.

Europam volo, ubi etiam ad republicas minores respectus habeatur; Europam volo, ubi cives Unionis "veteres" non timeant, ne cives nuper in Unionem asciti regna sua invadentes indigenos e fabricis, officinis ac aliis locis extrudant (quod minime evenisse iam apparuit); Europam denique volo, ubi homines, qui ad aliam nationem ac pars maior populationis pertinent ("minoritas" illi vocantur), quam maximam libertatem habeant autonomiamque accipiant. Haec sunt compendiose collecta, quae in votis mihi sunt; sed plurima alia unusquisque enumerare possit. Valete. Budapestini, d. IV. Non. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Iov 02 Iun, 2005 15.22

Gastón Scipioni ceterisque s.d.

Europaeus non sum et mihi respondere non licet, sed de distantia inter Unionem Europaeam et civites dicere volo. Fortasse Unio Europaea non est distantior civibus sed politici moderatoresque. Hoc pro certo non modo in Europa accidit. Neque cives neque politicos incuso, sed aliqua causa est.

Valete!
Last edited by Gastón on Ven 03 Iun, 2005 13.58, edited 1 time in total.
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Ericus Palmén on Iov 02 Iun, 2005 16.14

Ericus Palmén Scipioni s.d.p.
In nuntio tuo (3132) attingis problema actuale: et in Gallia et in Batavia legem constitutionalem a maiore parte civium repudiatam esse. Idem quaeris, qualem Unionem Europaei velint. Responsum fortasse consideratione dignum praebet Hymnus Latinus Europae, quem civis meus Tuomo Pekkanen a quodam socio consilii foederalis Unionis Europaeae Foederalistarum (UEF) rogatus composuit et cuius rhythmus stropham Schillerianam a te in alio nuntio (3131) Latine redditam eximie imitatur:

Europaei, gaudeamus,
foedus firmum fecimus,
laetum carmen concinamus,
Unionem iunximus,
constitutis aequitatis,
libertatis iuribus,
in commune comprobatis
Europaeis legibus.
Cum maioribus minores
nationes valeant,
propagantes pacis mores
vivant, crescant, floreant,
praeferant humanitatem,
proferant iustitiam,
omnium fraternitatem,
candidam concordiam.
Gentes semper sociatae,
sic et porro pergite,
Unionem confirmate,
in Europam credite!

Dolendum est Europaeos a tali rerum condicione, qualis in hymno describitur, adhuc longe abesse, passimque dubitari, an eam numquam assequantur. Una e causis huius rei sine dubio ea est, quam commemoras, Unionem Europaeam hodie a civibus nimis distare; praeterea constat eam haud raro rebus internis singularum civitatum intercedere metumque his inicere, ne libertatem de suis rebus decernendi paullatim omnino amittant, sicut quondam in pristina Unione Sovietica evenit. Lex constitutionalis Unionis Europaeae multis eo tendere videtur, ut nova Res Publica Europaea condatur, cui universae civitates sociae modeste obtemperare cogantur.
In Finnia iam pridem "senatui" placuit, ne quod suffragium populi de lege constitutionali Unionis Europaeae fieret. Equidem interdum a me quaesivi: Quare ita? Nimiusne est metus, ne nostri quoque cives "perperam" suffragentur? Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Africanus on Iov 02 Iun, 2005 23.32

Africanus omnibus salutem dicit

Ego Britannicus sum et credo angustiae Unionis Europaeae Foederalistarum ortae ex eis principibus quos delegimus. Quam diu nullus nostrorum principium vult paucum eorum potentiae abdicere ut potentiam magistrum Europaeorum (a nobis creatorum) adaugat, nullum fidem in Unioni habeo.

Quam diu pone ianuas clausas, decisiones pactionesque faciunt, sine inspectione civile (similis pacto italiano a francogallicis denegato) nullum fidem habeo.

Quamquam in re publica populare incolo, tamen credo UEF non populare esse. Principes nostri similis liberis nos habent. Sed intellego populum Europaeum (veterem novumque) parat ut faciat eius vocem acceptum.

Valete.
Inter malleum cupidinis incudemque pronoeae hominum fatus procuditur
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby Scipio on Mart 06 Sep, 2005 13.35

Volo Europam aedificatam praecipue supra cives, supra nationes non solum. Volo Europam creare conscientiam civitatis europaeae. Volo Europam complere novas proles advenarum. Volo Europam liberam pro omnes gentes continentis.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Bubo on Ven 07 Apr, 2006 17.22

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.23, edited 3 times in total.
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Lucus Eques on Sat 08 Apr, 2006 12.01

Lucius Buboni s.d.p. omnibusque sodalibus.

Viuacitatem tuam, mi Bubo, diligo proboqe. De Vnionis lingua dicere uelim. Vt uobis nempe est, et mihi gratissima esset Europa Latine loquens. Anglica est lingua Brittaniae, Statuum Vnitorum, Australiae aliarumque patriarum, sed uim qua hodie in Continente utitur me piget prorsus. Nunciam nimium potestatis habet sermo meus natiuus apud Europaeos, haudquaquam mi placet; Latina sine dubio est lingua nostra internationalis. Sed quomodo eam instituamus? cum iam tot Europaei Anglice et sciunt et inter se negotia agunt? Nimisne serotine uenit resurrectio classica?

Valeatis quam Latinissime,
Die VIII post kal. Apr. ex Bethlehem.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Bubo on Sat 08 Apr, 2006 21.30

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.22, edited 5 times in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Scipio on Sat 08 Apr, 2006 22.08

Scipio Buboni et amice Lucae Amadeo

Quid dicere, nisi idem volemus ? Puto Europeos ullam linguam communem bebunt, nisi linguam neutram, veram linguam liberam. Unica lingua, quae vera lingua communis nostrarum institutionum esse potest: latina. Anglica lingua vere iam lingua Britanniae est, sicut Franca Franciae, Germanica Germaniae. In nomine equitatis, ulla lingua hodierna lingua communis esse potest. Et una vera Unio Europea eius historiam cognoscere debet.
Sed nobis civibus Europaeis cogitandum est sicut partes unae Civitatis,Patriae, non solum nostrarum nationium.
Et primo tempore, nobis habendum est unam scholam.

Valete

P.S. Amice Bubo, unde venit nomen tuum?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Bubo on Lun 10 Apr, 2006 17.57

..
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron