FORUM NOSTRUM

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 11 Iul, 2006 12.12

Marcus Rhumaki ceterisque sodalibus s.
„... egomet vero illud „fried“ cum germanico "freund" britannicoque "friend" aliquid communicare conieceram“
Optime coniectum, amice! Et „Freund“ (in prisca lingua „friunt“) et „Friede“ („fridu“) arta propinquitate inter se coniuncta sunt: Freund / friend is est, quem amas, id est amicus; Friede antiquissimis temporibus idem valebat atque amicitia. Earum vocum communis radix indogermanica *prāi (i. e. protegere, parcere, amare) > in prisca lingua Germanica frī > Germanice frei, Britannice free.
Obiter dictum: Germanice „Freitag“ (Britannice: Friday; Veneris dies)< fria-tag: Frīja dea et „amica“ est et uxor summi dei, cui nomen Wotan sive Odin. Maiores nostri Frija-m deam lepidissimam cum Venere dea eodem loco habebant.
Ut finem faciam: Miroslav noster Klose, natus in Polonia, maximus adversariorum retis violator, quam mirificum in campo dedit saltum! Neque mirum! Miro-slav: (Prae-)Nomen est omen! Compositum est enim ex duobus gloriae nominibus Slavicis: meru et slava: nomen gloriae iteratum!
Optime valete. V Id. Iul.
:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 24 Sep, 2006 18.01

Mucius Fabiano salutem dat

Pergratissime accipio te quoque, Fabiane, iuuenem esse! Enim raro iuuenes inueniuntur qui latinitatem diligant; plures inueniuntur
:x hercle :cry: qui spernant, ergo cum perpaucis meae aetatis disserere de latinitate licet.
Me rogas quid discamus in lycaeo nostro italico: imprimis latinitati graecitatique studemus, deinde italicae litteraturae, historiae, artis historiae, sed non mathematicam neglegimus. A III anno (primus lycaei: enim primi duo uocantur gymnasium) etiam discimus biologiam, chimicam, physicam et philosophiam. Omnis schola in quinque annis perficitur.
Quopacto autem schola germanica instruitur?

Aue atqua uale!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Iulia on Mart 26 Sep, 2006 13.20

Iulia Mucio Fabiano aliisque iuvenibus sal.

Hmmm, aliquid false egisse mihi videor, legens vos omnes ultimos annos agere in schola et multo me melius elaboratiusque scribere multaque me plura legisse, quae etiam ipsa abhinc non multum tempus e schola egressa sim... :?

De scholis in Germania disserere res est difficillima; sedecim provinciis enim constat Germania, et quot provinciae, tot systemata scholaria; ultimis vero annis omnia ubique mutata sunt, ut iam in mea ipsissima provincia, Saxonia Inferior quae dicitur, ubi ipsa abhinc duos aos examen maturitatis subii et ubi multi propinqui adhuc scholam frequentant, non iam sciam quae quomodo agantur.
In omnibus autem fere provinciis primi anni (quattuor aut sex) in schola elementaria aguntur, dein e pluribus scholarum generibus eligere possunt discipuli: Sunt gymnasia, quibus peractis licet universitatem adire, scholae 'reales', quae dicuntur, et 'principales', quarum scholae realis examen maturitatis plus valet quam principalis. Praeter eas etiam sunt scholae comprehensivae et varia genera scholarum, quae aliis docendi rationibus utuntur, ut e.g. scholae 'Waldorf' et 'Maria Montessori'.
In gymnasio debemus discere duas saltem linguas alienas, quarum una debet esse Anglica, secunda plerumque Francogallica, Latina, Hispanica. Praeterea discipuli student mathesi, biologiae, physicae, chemiae, litteris Germanicis, musicae, arti, historiae, rebus politicis, religioni vel philosophiae ethicae, geographiae. Etiam tertiam et quartam linguam adligere possunt, nunc etiam praeter iam enumeratas nonnumquam Graecam et Russicam. Pendet e schola, quae disci possint linguae, nemo autem coactus est ad linguas antiquas discendas.
Ultimis duobus annis licet unam partem (scientiae, linguae et litterae, res ad societatem pertinentes) eligere, cui paullum intentius student quam ceteris. De his annis autem non iam multa tibi dicere possum, nam, ut iam dixi, abhinc duos annos scholam perfeci et omnia continuo mutantur... Omne gymnasium in Saxonia Inferiore novem annis percurritur (me scholam frequentante septem, nunc annum septimum agentibus octo... omnia mutantur.)
Neque mihi erant in schola, quibuscum Latinitatem rite possem colere, qua de causa huc perveni. Nunc studeo in universitate studiorum, non Latinitati sed mathesi, tamen etiam cursibus Latinis libenter intersum. Studentes Latinitatis, quorum plerique magistri volunt fieri, amant linguam Latinam, maxima eorum pars autem nonnisi mortuam, et perrari sunt, qui diligant linguam Latinam eandemque vivam. Ubi nuper dissertationem audivi de pedantismo, melius quam umquam sensi intellegi, quae eam rationem, qua multi hic student Latinitati, non amo: Minus de re ipsa videtur agi, quam quis quem ubi imitaverit vel secutus est, aliqui versus utrum sint interpolati et igitur delendi annon et similia, quae aliquando iuvare possunt, sed non eo fine Latinitati studeo, ut talia agam totam vitam. Volo scripta Latina legere, cognoscere quae senserint auctores, ut fruar sive linguae pulchritudine, sive sapientia, et ut iis uti possim non ad commentaria scribenda, sed ad ipsissimam meam vitam agendam.

Curate, ut quam optime valeatis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Fabianus on Mart 26 Sep, 2006 19.11

Fabianus Iuliae salutem

Huc veni ut Mucio dicerem de scholis Germanis et ecce! opus finitum est. Egregie etiam, ut nil mihi restet adiciendi. in hoc tamen graviter errasti: me te melius elaboratiusque scribere. nimis blanditiae et non verum!
ego quidem raro meliorem vidi tuo stilum, laetarer si tantum possem colere, immo exsultarem.

Quae de institutione narravisti linguae Latinae in universitate, maesto legi animo. nam consilium mihi erat maturitate confecta universitatis adeundae, ut linguae possim studere Latinae. siquidem ibi agatur, ut dixisti, nescio an iam mihi sit hoc desiderium. Tibi utique adsentior: linguae coepi studere ut pulchritudine eius fruerer et - quod pluris videtur - ut possem ad sapientiam pervenire. multi enim optimorum librorum Latine sunt scripti et interpretationes, confiteor, non amo, quae semper depravationes simul sunt. mihi utilior videtur institutio, quae ad totam Latinitatem tendit intellegendam et cognoscendam. nisi fallor, tu in librorum numerum, quibus maxime faves, Erasmum habes - et merito. magna enim sapientia est in tota Latinitate, non in veteri tantum. quid usui, si milliens versus Horatii perscrutaris (uti ante fecerunt hominum millies mille)? nonne melius sapientiam quasi extrahere et inde ad alium transire? quoniam redire ad primum semper licet.

vale.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Oenipontanus on Mart 26 Sep, 2006 20.04

Confirmandum est, o Iulia. Qualis latina! Quomodo verba tua legere me delectat...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 26 Sep, 2006 21.28

Mucius Iuliae Fabianoque salutem

Heu amici, cum quam differens schola germanica ab italica sit uidissem, putaui me non optime explicauisse quomodo haec instruatur. :?
Addam igitur nos incipere schola septimum (aliqui etiam sextum) annum agentes, et primum agere quinque annos in primaria schola, deinde tres annos in media schola degere. Postea nos deligere oportet in quam scholam pergere uelimus, et hic sunt duo genera scholarum: lycaei aut "operariae. Primae discipulos formant ad uniuersitatem ineundam, alterae ad munus mox exercendum.
Lycaei sunt aut classici (ubi discuntur magnopere latinitas graecitasque) aut scientifici (ubi latinitas minus colitur et ualde discuntur materies ad scientiam mathesemque pertinentes).
Scholae operariae docent munera uaria perficere, ut discipuli qui non cupiunt prosequi studia cito operas dent.
Postea paullulum inter se differunt etiam classes uariarum scholarum, quae possunt mutare aliquibus materiis, uelut linguis exteris, quae (praeter anglicam quae est omnibus) esse possunt francogallica, germanica aut rarius hispanica.

Vtcumque res se habet, etiam hic saepe disseritur de scholae forma, et seape ea mutatur, sic intra paucos annos uariabit, nec fieri non potest ut iterum uarietur priusquam noua correctio (a Moratti recenter propagata) omnino adhibeatur :shock: ; nam paucis placet noua uariatio.

Postremo uniuersitas est quae plus minus communis argumentis habere nos credo.

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Oenipontanus on Merc 27 Sep, 2006 0.30

Ego in schola monasteriale fui, quas in Austria multas habemus. Si bene ages, eam in octes annos finere posses (antea schola populi fecisti, IV annos). Ibi sex anni linguam lantinam habuimus et IV anni graeca.... Directiones academicas totus habuimus (mathesi, bioligia, philosophia, historia, geographia, et cetera.....). Quoque lingua anglica et francogallica.... Lectores vero mutli monachis fuerunt. In aedificio antiqui doctus esse me bene placet. Sed ecclesiam post diem primam odivi et post eximinum finalem, quod hic "matura" nominatur, et ecclesiam et scholam relinqui.

Si non gymnasiam vel monasterium visitare voles, in Austria habemus scholam magnam, quam post IV annos fines. Ibi linguae multae non docentur sed educatus munas varias es.

In summa:
schola populi IV
gymnasium VIII, VEL monaterium VIII, VEL schola maior IV

et post gymnasium vel monasterium (quod similissime gymnasii est) universitatem intrare posses.

Latinam doctus ibi fui. Sed vos vero optime dicere vel scribere scitis! Sum in hoc foro melior discendi causa.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Iulia on Merc 27 Sep, 2006 13.05

Nolite me tam laudibus extollere... :oops: :oops: Tot homines tam culta lingua possunt scribere, ut me cum illis comparare nefas sit. Neque te melius scribo, carissime Fabiane! Immo saepius in nuntiis meis pristinis invenio peccata eademque gravia. Tu autem optime scribis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 28 Sep, 2006 14.41

O Itali discipuli, redite ad Gentile!
O discipuli mundi, venite ad Gentile!
:)

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 24 Dec, 2006 1.38

Mercurius sodalibus s. d.

Quamvis pennis alienis decorari nolim, tamen facere non possum, quin vos Augustini verbis pulcherrimis donem, quae a quodam in foro alio citata hodie legebam (gratias Attilae Boros!). Ecce:


Augustinus Hipponensis
Sermo CLXXXVII

Laudem Domini loquetur os meum: eius Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio iacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit; quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus.


Vobis omnibus diem festum Nativitatis quam felicissimum precor! Budapestini, vigilia diei Nativitatis Domini. (certe adhuc in vigilia vigiliae)
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 25 Dec, 2006 17.30

Tiberis redux cunctis sodalibus, imprimis autem Marco Favonio et Mercurio Hungarico, pristinis suis amicis, s.d.p.

magno mihi est gaudio, carissimi amici, quod , cum unum fere annum hoc foro interclusus fuerim, relegatione tandem sublata denuo mihi licet colloquiis vestris interesse.
nam cum hanc colloquiorum Latinorum paginam aperire temptabam, notae mirabiles ad errorem quendam pertinentes apparebant; quae quid sibi vellent, equidem ,ut qui sim rerum computratalium imperitissimus, plane nescivi.
quibus rebus non solum impediebar, quominus ipse nuntios scriberem, sed omnino a colloquiis vestris legendis prohibebar.
moderatores Radiphoniae Finnicae, quos in ea causa adibam, responderunt sibi id curae fore, praeterea nil iam ab iis audivi. :(
casu quodam accidit, ut pluribus abhinc diebus colloquia Latina rursus adire possem. novo verbo aditorio impetrato via nunc patet :
iuvat denuo vobiscum colloqui !
Quamquam serus sum, vobis , amici carissimi, quam placidissimos dies festos exopto !
optime valete !
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Lun 25 Dec, 2006 23.40

Iulia Tiberi pristino suo amico s. d. p.

Magnopere gaudeo, Tiberis, te iterum hic scribere! Iam timebam, ne omnino nos reliquisses, et dolebam haec colloquia amicum ac poetam tam doctum perdidisse, cum quasi munus Natalicius nuntios tuos legi, et spero, ne tibi neque ulli aliorum sodalium tales difficultates, quas descripsisti, umquam oriantur, ne ulli sodali invito tam longum tempus aditus sit prohibitus.

Cura, ut quam, prosperime valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 26 Dec, 2006 0.18

Mercurius Tiberi reduci s. d.

Desiderabam iam diu te, amice, ac multoties quidem in mentem mihi tua absentia cedebat; sed frustra amicos alios, quid de te scirent, quaeritabam. Iam id quod pessimum est, timebam! Quod apud Hungaros tamquam omen est te diu esse victurum... :) Sed ioco (nigro) amoto, te paullulum reprehendere debeo, quod nihil de te tam diu scripsisti; quia etsi tuum computatrum personale nescioquo malo laboraret, in alio tamen computatro aut in alio pseudonomine (ut Marcus noster fecit) forum visitare poteras! Sed nunc relinquamus haec, et gaudeamus quia amicus noster "mortuus erat et revixit perierat et inventus est" (Luc. 15.32.).

Vale! Bpini, festo Nativitatis Domini.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 26 Dec, 2006 1.53

Tiberis Iuliae ac Mercurio, amicis suis diu desideratis, s.d.p.

gratum est, quod verbis tam benevolis me nimis diu absentem in familiaritatem vestram denuo recepistis. nihil mihi iucundius esse scitote quam in eadem consuetudine amicitiae vobiscum permanere. :D

ad Mercurium: quod dixisti alio mihi computatro uti licuisse, omnino tibi assentio, sed computatro scholari, ex quo nomine mutato colloquia adire licuit, singulis diebus per breve tantum spatium uti poteram. sed ad nuntios vestros diligenter legendos, immo ad respondendum, otio ac tranquillitate mihi opus est. ceterum numquam spem abieci fore, ut iterum a computatro meo privato vobiscum colloqui possem.

ad Iuliam: quod ad versus nuntiis tuis subscriptos attinet, de quibus me interrogasti, exspecta, quaeso, paulisper : quam primum tibi respondebo.

optime valete !! :D
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 06 Ian, 2007 11.31

Marcus amicis suis Italicis sal.

Utinam Befana hodie maximam vobis afferat laetitiam!

Epiph. Dom. MMVII.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron