Doctissimis disertissimique Fabiano et Norico Mucius salutem
Quae tam expolite et definite scripseritis, Norice et Fabiane, libentissime legi, et tam animose feruenterque disputare mihi uisi estis, ut in me desiderium excitaretis aliquid scribendi de argumento
, etsi nondum me satis robustum scriptorem esse scio
; conabor tamen.
In ambobus doctrinis quas iecistis aliquid aptum ad bene beateque uiuendum inuenio, id est uoluntas placide accipiendi quid sorte eueniat in stoicis (qui tamen multa errata alia dicere puto), in cynicis autem amor libertatis et contemptus omnium rerum quae eam inficiant. Admirabilis uere mihi uidetur modus uiuendi Diogenis Cynici, qui numquam subigere se ab aliis perpessus est. Sic censeo interpretanda acta eius, quando Alexandrum Magnum pepulit, quasi dixerit cogitanti se potissimum terrae uirum esse: -nihil tui indigeo, nihil mihi dare potes quod tibi me obstrictum reddat; ergo abi, abstolle te, solem uolo.- Et multae aliae sunt fabulae narratiunculaeque quae iterum affirment eum talem esse, uere iucundissimae.
Alias narrare libet: dicitur Diogenes nihil habuisse rerum, praeter quam poculum ut potaret et lancem ut colligeret olera. Sed quondam puerum conspexit manibus colligentem aquam et super panem ponentem olera: ab illo momento eiecit etiam poculum et lancem et manibus tantum comedere bibereque incepit. Dicitur etiam non cum foeminis copulare, sed masturbatione uti: expeditius putabat. Et cum multi eum exprobarent hoc, quod in publica platea id facebat, eis respondebat: -Vtinam famem quoque fricatura uentris amouere possem!-
Quibus fabulis intellego eum nullae rei subiectum esse uelle, liberus autem et solutus omnibus uiuere cupire.
Vere admiranda est haec libertatis cupido!
Tamen non credo eam esse solam rem quae beatam uitam efficiat.
Censeo maximi momenti in uita hominis esse uoluptatem, quam habens homo nihil aliud requirit aut exoptat, igitur mihi uidetur introducere in disputationem alium magnum philosophum illius temporis graecum, Epicurum, et ei propinquum doctrina Aristippum.
Nam hi omnibus praeponunt uoluptatem, at non corporalem tantum, sicut quidam censuerunt, uerum mentis maxime. Et num quid aliud et uos petitis cum eam habeatis?
Eos malo quam cynicos quia apparent magis alacres, amoeni, nec aliis umquam obstant nisi prius lacessiti. Queunt in diuitiis uersari non attamen a diuitiis uincti sunt. Sicut dicebat Aristippus Cyrenaicus, cum obiurgabatur de eius negotiis cum meretrice Laide, "turpe non est domum eius intrare, turpe est exire nequire!".
Voluptates petunt sed cauent ne uoluptas quaedam dolorem uoluptate maiorem afferat. Se adaptare uariis casibus patiuntur, a cynicis differentes; ad hoc recordabor epistulas Horatii (I,17):
'Si pranderet holus patienter, regibus uti,
nollet Aristippus.' 'Si sciret regibus uti,
fastidiret holus qui me notat.' Vtrius horum 15
uerba probes et facta, doce, uel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
'Scurror ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et
splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, 20
officium facio; tu poscis uilia, uerum
dante minor, quamuis fers te nullius egentem.'
Omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora fere, praesentibus aequum,
contra, quem duplici panno patientia uelat, 25
mirabor, uitae uia si conuersa decebit.
Alter purpureum non expectabit amictum;
quidlibet indutus celeberrima per loca uadet
personamque feret, non inconcinnus utramque;
alter Mileti textam cane peius et angui 30
uitabit chlanidem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum; refer et sine uiuat ineptus.
Sic et ego malo Aristippum, qui amba pallia pariter induit.
Valete sodales!