Singulis Sodalibus salutem dico

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Singulis Sodalibus salutem dico

Emitteby soter on Lun 28 Mart, 2005 12.03

Sotèr singulis salutem plurimam dicit.

Optimi Sodales et, si licet, Amici,
nomen mihi Sotèr est: sum Italicus, Neapolitanus, et permultum Litteras Latinas (Graecasque) diligo.
Novissimus in hoc forum veni: solum heri, enim, die Paschale, me registravi et hodie, ante diem IV Kal. April., hanc epistulam ad vos universos mitto salutis vobis dicendae causa.
Ardenter spero me posthac vestras epistulas accepturum esse et iam nunc ipsum gratias vobis ago.
Spero vos bene esse, ego valeo.

Valete omnes !
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 28 Mart, 2005 14.53

M. Favonius Soteri s.
Cum litteris Latinis Graecisque permultum te studere scribas, carum exoptatumque in colloquia nostra te venire scito. Si thematum indices perscrutatus eris, multas quidem res reperies, quas ad te pertinere putes, sed nova quoque themata licet proponi. Qua de causa nemo nostrum erit, quin litteras tuas exspectet. Agedum!
Obiter dictum: Nonne nomen Italicum tibi est Salvatori (=Σωτήρι)?
Vale. V (!) Kal. Apr. Crefeldiae.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Lun 28 Mart, 2005 21.20

Ave!
Scipio te salutat! Italianus sum, sed venio ex Septentrione, ex Parma.
Ego quoque latinas litteras amo.
Vale
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 29 Mart, 2005 4.58

s.p.d Soter et Marco, Scipionique B. Bernardus:

Etiam ego feliciter te, Soter, hoc in foro accipio. Inter nos iam permulti italici sunt necnon sodales ex omnibus mundi partibus. Marcus optime nos certiores fecit de origine nominis tui Graeco. Meo vere iudicio, idoneum in hoc tempore Paschali nomen videtur! Valete.

BB
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby soter on Mart 29 Mart, 2005 17.55

Beatus Bernardus wrote:s.p.d Soter et Marco, Scipionique B. Bernardus:

Etiam ego feliciter te, Soter, hoc in foro accipio. Inter nos iam permulti italici sunt necnon sodales ex omnibus mundi partibus. Marcus optime nos certiores fecit de origine nominis tui Graeco. Meo vere iudicio, idoneum in hoc tempore Paschali nomen videtur! Valete.

BB


Soter Scipioni et Beato Bernardo s.d.
Magno cum gaudio, clarissimi Scpio et Beate Bernarde, vestras epistulas legi, nova, cara exoptataque, testimonia agminis Italorum. Magnas gratias vobis, optimi amici, ago pro benevolis verbis quibus me salutavistis.
Vobis antiquum votum populi neapolitani:
(sint vobis) SALUS ET DENARII
Valete.
A.d. IV Kal. April. - Neapoli
Last edited by soter on Mart 29 Mart, 2005 19.04, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Mart 29 Mart, 2005 18.31

Marcus Favonius wrote:M. Favonius Soteri s.
Cum litteris Latinis Graecisque permultum te studere scribas, carum exoptatumque in colloquia nostra te venire scito. Si thematum indices perscrutatus eris, multas quidem res reperies, quas ad te pertinere putes, sed nova quoque themata licet proponi. Qua de causa nemo nostrum erit, quin litteras tuas exspectet. Agedum!
Obiter dictum: Nonne nomen Italicum tibi est Salvatori (=Σωτήρι)?
Vale. V (!) Kal. Apr. Crefeldiae.
:)


Soter Marco Favonio s.d.
Gratias tibi ago pro tuo responso et pro verbis benignis quibus salutare me voluisti: nostrae futurae amicitiae fausta sint.
Vero, in mea epistula "Singulis Sodalibus" scripsi "..permultum Litteras Latinas... diligo" (id est amo, aestimo, magni facio), non scripsi "permultum in Litteris...studeo", sicut mihi adscribis.
Sicut iam dixi, novissimus in hoc forum veni et nondum diligenter perscrutatus sum thematum indices, de quibus locutus es: hoc quam primum faciam, quidem spero.
Neque - confiteor - in arte "informatica" satis peritus sum (eheu, me miserum!).
De meo nomine nullum dubium habeas: iterum dico me Italicum, Neapolitanum, ideo "Magnum Graecum", quam ob rem.........!!
Hic, autem, praeter consuetudinem meam, malui scribere "Soter" litteris latinis potius quam litteris graecis, sane ad vitandas insidias quas litterae electronicae tendunt et in quas tu quoque, optime Marce Favoni, cecidisti cum graece scripsisti "Sot
Last edited by soter on Mart 29 Mart, 2005 19.05, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 29 Mart, 2005 18.38

Soter aliisque Latinitatem cultoribus sal. B. Bernardus:

Dic nobis, quaeso, Soter, nonnulla de formarum Linguae Italicae diversitate quae circa urbem Neopolitanam audiuntur. Suntne aliquae similioria Linguae Latinae? Valete.

BB
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Merc 30 Mart, 2005 14.44

Ζέφυρος Σωτ̃ηρι χαίρειν :lol: .
Gaudeo, quod vir vere Neapolitanus in colloquia nostra venisti. Urbs Neapolis..., Cumae, Misenum, Baiae, Puteoli, Vesuvius mons, Herculaneum, Pompeii, Stabiae, Surrentum, Capreae... Nota mihi est tota illa regio: saepius eam summa cum voluptate peragravi. Etiam iter nuptiale feci in Campaniam felicem.
Quod vero ad favonium sive zephyrum attinet, accipe quaeso, quid anno MMIII ad sodalem quendam scripserim: „Fas est quaerere, cur nomen mihi sit Marco Favonio. Ad quod libenter respondebo. Ac primum quidem nomen meum Germanicum ... apte reddi Latine posse nego. Deinde nomen mihi tribui Marco, quod in honore apud me sunt imprimis M. Porcius Cato et M. Tullius Cicero. Tum, quod ad „Favonium“ attinet, nomen illud gentile traxi a M. quodam Favonio, qui Catonis partibus favisse dicitur. Postremo fieri non potest, quin delectari me favonio, vento illo verno, confitear, qui ... Venerem ...ex concha exsurgentem flatu suo blando permulcens ab Alexandro Botticelli elegantissima manu depictus est.“ Haec hactenus.
Nunc ad nomen tuum Graecum: Oro te causam nobis exponas, cur id ipsum tibi imposueris.
Vale. III K. Apr. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Merc 30 Mart, 2005 15.45

Beatus Bernardus wrote:Soter aliisque Latinitatem cultoribus sal. B. Bernardus:

Dic nobis, quaeso, Soter, nonnulla de formarum Linguae Italicae diversitate quae circa urbem Neopolitanam audiuntur. Suntne aliquae similioria Linguae Latinae? Valete.

BB


Soter Beato Bernardo et omnibus suis Amicis s.d.

Tua quaestio, optime Beate Bernarde, est pulcherrima et, eodem tempore, difficillima : latius de materia rerum uberrissima non potest hic facile dici neque, confiteor, hoc diligenter facere est mihi facultas.
Attamen, ecce tibi nonnulla, vere pauca, exempla de formis, quae in Lingua Neapolitana (vere perfecta lingua est, non solum dialectos italica!) similiorae Linguae Latinae et, simul, dissimiliorae Linguae Italicae sunt.
Considera, autem, Neapolim numquam suas origines graecas perdidisse et, qua re, etiam hodie Linguam Neapolitanam servare prope integra permulta verba simillima Linguae Graecae.
Ceterum – inter omnes constat – etian temporibus Imperii Romanorum Neapolis “graeca urbsâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 30 Mart, 2005 16.29

Soter sal. B. Bernardus:

Quam mirabiliter similitudines inter linguam neopolitanam et illam latinam explanasti! Nesciebam tot vestrae linguae dictiones ad radices latinas pertinere. In primis notare mihi liceat, quae iam notasti tu ipse, pronomina "me" et "te" ante praepositionem "cum" posita facientia "mmico" ac "ttico". Num sunt aliae linguae quae hunc usum tenuerunt? Gratias maximas tibi ago pro lectione brevi quam his in rebus protulisti. Vale.

BB
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Ericus Palmén on Merc 30 Mart, 2005 23.52

Ericus Palmén Soteri et Beato Bernardo s.d.p.
Nuntios vestros summa cum animi attentione perlegi. Nam non solum Latinitate, sed etiam filiabus eius venustissimis delector, licet plerasque earum adhuc parum noverim. Plurima eorum, quae tu, Soter, de lingua Neapolitana rettulisti, mihi antea erant ignota. E.g. numquam antea vidi vocabulum PIZZA etymologice cum verbo PISTARE et substantivo PISTOR coniungi (dictionaria, quae consului, etymon eius aut omnino omittunt aut incertum esse docent), sed nequaquam excludendam hanc explicationem iudicaverim.
Tu autem, Beate Bernarde, quaesivisti, num aliae sint linguae, quae usum tenuerint elocutiones MECUM et TECUM eadem ratione formandi, qua lingua Neapolitana usa est, scilicet heredibus horum adverbiorum velut securitatis causā heredem praepositionis CUM praemittendo: CU-MMÃŒCO, CU-TTÃŒCO. Saltem in lingua Hispanica reperiuntur elocutiones analogae CONMIGO et CONTIGO, pariter etiam in tertia persona reflexiva CONSIGO.
Curate, ut quam optime valeatis!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Gastón on Merc 30 Mart, 2005 23.57

Gastón Bernardo Soter ceterisque sal.

Alia lingua cui relicti verborum "mecum" et "tecum" sunt Hispana est.

tecum = contigo (in Argentina "con vos")
mecum = conmigo
secum = consigo

Nuntium tuum, soter, de lingua Neapolitana multum dilexi.:) Verba quoque sunt in Argentina similiora linguae Latinae quibus in aliis terris Hispane loquentibus non utuntur. Et sunt verba neapolitana nostro in sermone.:wink:

Vide hic ut causam invenias: http://xoomer.virgilio.it/bellelettere1/cocoliche.htm

Valeatis!

PD: Dum ego hoc nuntium lente scribebam, Ericus Palmén vobis respondit :D
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Iov 31 Mart, 2005 13.36

M. Favonius sodalibus pariter omnibus s.
Equidem Soteris litteris summae doctrinae plenis certior factus sum de rebus sane admirabilibus, quae adhuc prorsus mihi erant ignotae. Qua de causa gratias ago maximas cum Soteri, tum etiam Beato Bernardo, quo auctore res illae explanatae sunt. Etiam Erici Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 01 Apr, 2005 0.04

Sodalibus s.p.d. B. Bernardus:

Magno cum studio his explanationibus a vobis praepositis fruor. Verum est quod, ut dixit Marcus, similiter fit in lingua germanica de praepositionibus post pronomina ponendis in quibusdam vocibus. Gratias quoque Gastoni qui me certiorem de linguae hispanicae usu simillimi linguae neapolitanae fecit. Fortasse haec omnia per saecula acciderunt ut persona ipsa, sive prima sive secunda siva alia, vim grammaticam haberet. Miror quod, quamquam et in lingua latina et in lingua germanica primordia habet lingua Anglica hodierna, nullum huius usus exemplum meam in mentem cito venit. Sed aliquae exempla poetica temporibus antiquioribus sunt: inter quae habemus "her love me for" (potius quam "her love for me", id est "dilectio eius erga me"). Valete.

BB
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby soter on Ven 01 Apr, 2005 9.11

Ericus Palmén wrote:Ericus Palmén Soteri et Beato Bernardo s.d.p.
Nuntios vestros summa cum animi attentione perlegi. Nam non solum Latinitate, sed etiam filiabus eius venustissimis delector, licet plerasque earum adhuc parum noverim. Plurima eorum, quae tu, Soter, de lingua Neapolitana rettulisti, mihi antea erant ignota. E.g. numquam antea vidi vocabulum PIZZA etymologice cum verbo PISTARE et substantivo PISTOR coniungi (dictionaria, quae consului, etymon eius aut omnino omittunt aut incertum esse docent), sed nequaquam excludendam hanc explicationem iudicaverim.
Tu autem, Beate Bernarde, quaesivisti, num aliae sint linguae, quae usum tenuerint elocutiones MECUM et TECUM eadem ratione formandi, qua lingua Neapolitana usa est, scilicet heredibus horum adverbiorum velut securitatis causā heredem praepositionis CUM praemittendo: CU-MMÃŒCO, CU-TTÃŒCO. Saltem in lingua Hispanica reperiuntur elocutiones analogae CONMIGO et CONTIGO, pariter etiam in tertia persona reflexiva CONSIGO.
Curate, ut quam optime valeatis!



Soter Erico Palm
Last edited by soter on Ven 01 Apr, 2005 11.25, edited 3 times in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron