Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Ven 10 Dec, 2004 19.42

Spartacus suis sodalibus sal.

Iam dudum nullum aenigma mythologicum habemus. Vereor ne aliqui tales res spernere possint. Venia data vobisque volentibus, habeo in animo novam interrogationem omnibus participibus mittere...


Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Feb, 2005 12.38

M. Favonius sodalibus s.
Forum nostrum mythologicum ne orbum longius atque desertum esse videatur, ecce nova quaestio, qua sapientium torqueantur ingenia :lol: :
Deus quidam (A) deam quandam (B) primam sibi elegit concubinam. Quae gravida facta ab isto deo insolenter tractata est (C). Paulo post partus insoliti sane atque monstruosi (D) tempus advenit.
Qui deus (A)? Quae dea (B)? Quid accidit (C, D)? :roll:
Valete. III Id. Feb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 11 Feb, 2005 20.48

Spartacus Favonio omnibusque mythologiam amantibus sal.

Gaudeo, Favoni, magnopere, quia thema istud de mythologia denuo "in proscenio" misisti!

Inspice num haec responsa idonea fortasse tibi sint:

A: Zeus
B: Semele
C: Vidit Iovem in tota sua gloria ac postea,
sex mensium praegnatione occididit
D: Dionysus natus est, nono mense, e Iovis femore !

Postea factus Dionyus amens est, ab Hera (vel Iunone).


Valetote.
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Feb, 2005 21.29

Marcus Spartaco suo s.d.p.
A: Iuppiter sive Zeus: optime! Sed quod ad B, C, D attinet, erras, mi amice, quod valde doleo :( . Iuppiter Semelam insolenter quidem tractavit Dionysumque insolito modo edidit, sed Cadmi et Harmoniae filia neque dea erat neque Iovis concubina prima. Quid igitur? Utinam ne nimia meditatione torquearis! Vale. III Id. Feb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 12 Feb, 2005 0.14

Tiberis Marco et Spartaco s.d.p.
nomine Iovis cognito hoc quidem aenigma facile solvi potest, si modo consilium quoddam nobis non desit. 8)
tamen Spartaco nostro spatium quoddam deliberandi concedere velim,ut qui primus nomen dei quaesiti indagaverit.
valete,
III.Id.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 12 Feb, 2005 19.54

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco Tiberique s.d.p.
Eximiam admiror, mi Tiberis, probitatem tuam atque humanitatem. Et in te, mi Spartace, nunc maxima est facultas ad rem „medi"tando :idea: perficiendam. Valete. Pr. Id. Feb.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 13 Feb, 2005 20.59

Iulia Marco ceterisque aenigmatophilis sal.

Prima Iovis uxor erat Metis (B), quam, ex oraculo cognoscens eam parturam esse filium, qui ipsum Iovem regno esse pulsurum, gravidam devoravit (C). Quae autem eo tempore partura non erat filium, vero Minervam, quae, una cum matre devorata, partus tempore a Vulcano e Iovis capite liberata est (D). Videte Hes. Theog. 886-900. :D

Numquam autem nisi hic alicui contigit, ut sortem ab oraculo praedictum averteret. :wink: Quam ob rem pulcherrimum habeo aenigma tuum, Marce!

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 14 Feb, 2005 12.17

Marcus Iuliae s.d.p.
Gratulor tibi de re diligenter perfecta. In exspectatione nunc novae sumus quaestionis. Vale. :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 15 Feb, 2005 2.24

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Favonio, Tiberi Iuliaeque sal.

Propter laborem, heu!, sero ad has paginas veni.

Tibi, Iulia, scientiae tuae causa, plaudam!

Mirandae valde mihi sunt, palam dicam, Tiberis vel pudor vel benevolentia, ne dicam morum suavitas.

Spero mox novum aenigma mythologicum venturum esse, ac iam animo laetanti finem huius epistulae nunc faciam.

Valetote!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Mart 15 Feb, 2005 2.39

Iulia sodalibus sal.

Difficile vero est aenigma invenire, quod neque nimium difficile neque Marco nimium facile est. :wink: Videamus ergo istud:

Rex quidam (A) tres habet filias (B, C, D), quibus dea quaedam (E) mandat, ut vas certi generis servent. Una filiarum - dicamus B - primum contra deae iussum vas inspectat et (F) in illo invenit, deinde a deo quodam (G) amore sororis C affecto, cum eam visitare vult, pecuniam poscit. Quae ob facinora primum ab E - alia dea (H) adiuvante - punitur, deinde a G in lapidem mutata est.

Valete.
Gottingae, a. d. XVI. Kal. Mar.
Last edited by Iulia on Mart 15 Feb, 2005 20.58, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 15 Feb, 2005 19.13

Tiberis Iuliae sal.
Tres Cecropis (A) natae fuerant, mea Iulia, quarum
nomina sunt, ni fallor, Aglauros(B), Pandrosos(C), Herse.(D)
corbem, ubi Pallas (E) Erechthea (F) condiderat,retegebat (B),
quod vetuit dea. non satis est:iuvare recusat
Mercurium (G).fuit ille incensus amore sororis (D).
quam cum vellet adire, soror( B) prohibebat amantem,
ni daret aurum avidae. sed Pallas perdidit illam
Invidia adiuvante(H) dea.poenam graviorem
Mercurio dederat: qui saxum fecerat illam.
valete.
XV.Kal.Mart.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 18 Feb, 2005 19.21

Iulia Tiberi ceterisque sodalibus sal.

Postquam per tres dies Marco adiuvante conata sum tibi versibus respondere, nunc hastam abieci. Vide pentametrum singulum, qui contigit: Vobis tam facile est condere versiculos!

Sane scis aenigma meum abs te perfecte solutum. Si vis, novam nobis propone quaestionem.

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 19 Feb, 2005 0.50

Attendite! Musa tandem venit! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 19 Feb, 2005 21.37

Iulia sodalibus, imprimis Tiberi sagaci aenigmatum solutori sal. :D

Ecce responsum meum, quem quarto die tandem versibus scripsi:
Enodata tibi est, Tiberis, res carmine docto:
Oro nobis nunc ut nova munera des.
Quod, si vis, aenigma tuum, Tiberis mi, age pulchris,
si tibi Musa favet, versibus efficias.
Scis componere tu quod ego non scribere possem -
heu! tibi tam facile est condere versiculos!!!


Versus primus est Marci, quem meo malui.

Valete quam optime! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 20 Feb, 2005 1.14

Tiberis sodalibus suis, imprimis autem Iuliae ,poetriae praestantissimae :D , sal.
summa cum admiratione , mea Iulia, versus tuos iucundissimos legi.
excellentissime !
videamus, an mihi quoque responsuro Musa faveat !
ecce novum aenigma ad mythologiam pertinens:

tandem pro scelere illum (A) uxor (B) crudeliter ulta est:
afuit huic pietas, cum orbam se redderet ipsam
natum(C) interficiens vindexque sororis amatae (D)
terribiles epulas cenanti apponeret illi.

valete.
X.Kal.Mart.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron