Page 1 of 1

De Lingua Latina recenti

EmitteMissus: Mart 29 Mart, 2005 23.38
by Africanus
Africanus Omnibus s.d.

De Lingua Latina recenti

Avete Sodales! Lingua mortua est lingua quae mutare non potest. Novae sententiae prospectusque aliquando nova verba postulant ut posthac eas describamus. Linguae quae nihil de rebus novis accipiunt- ad mortem lente ambulant. Credo nullos, qui latine docent studentque, hunc fatum velle. Sed si nos vocabula recentia non firmaturi - lingua a nobis amata damnaturi.

Rogare me oportet, sodales, quid malumus? Lingua senecta quae in hoc tempore non pertinet, quae a magno hominum numero deseretur, quae de gloriis veteribus semper dormitat dum de novis linguae recentiae gloriis invidit. Aut lingua viva, dicitur in viis multarum Mundi urbum angiportibusque ab adulescentiis quidem et pariter senibus. Lingua viva quacum de rebus publicis et philosophis et naturalibus et sapientibus iterum disputamus agitamusque. Lingua viva ab ludis internetoque ad mundum totum proseminatur.

Nimium diu lingua latina in ecclesiis sacrariisque relicta, in ludis universitatibusque relicta, in libris scripturisque relicta. Novos libros latine scribendos sunt, novas philosophias quae magnopere animos inspirant latine discribendas sunt, multas paginas internetales sumptuosas sunt faciendas. In primis, sententia quae de linguae morte latinae exululat delenda est.

Non linguam latinam discere potui sine cyberspatio telaque totius terrae. Vocabula computatralia a Nuntiis Latinis scripta opus est laudandum. Per cyberspatium inopiam editorum, qui libros latine scriptos edere volunt, superare poterimus. Per cyberspatium adulescentes admovere poterimus. Per cyberspatium sodalicia multa diversaque instituere poterimus. Sed omnes has facere non poterimus nisi primum vocabula recentia firmata erit quibuscum res, quae nobis temporibusque nostris pertinent, describentur.

Hac oratione habita, vobis obsecro ut in hoc foro ad vocabula recentia facienda me iuvetis - aut si opus iam completum est, de hoc mihi nuntietis.

Valete Sodales!

EmitteMissus: Merc 30 Mart, 2005 1.08
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Africano s. d.

His de rebus, quae in litteris tuis, Africane, commemorasti, saepe iam in ceteris colloquiis disputabamus. Vide haec colloquia (sub thematibus "de lingua Latina" scriptis): "Verba latina recentia?"; "Vocabularium technicum modernum"; "num lingua Latina mortua?" "de stylo Latino hodierno" etc. Ceterum, quod de "cyberspatio" (verbum sane terribile) scripsisti, valde approbo: interrete enim, ut in omnibus rebus, et in lingua Latina commune colenda ac sustinenda maximo auxilio nobis esse videtur. Quidcumque enim Latine facere possumus, quod in linguis aliis in interrete fieri solet: quis enim vetat nos Latine diarium interretiale (Anglice "blog") componere, Latine amicitias contrahere, ac demum Latine unum ab alio adiuvari? Opus est pectore forti, et quaecunque dixi, vere fieri possunt! Vale. Posonii, d. III. Kal. Apr.

EmitteMissus: Merc 30 Mart, 2005 5.25
by Beatus Bernardus
Africano Mercurioque B. Bernardus s.p.d.

Ut dixit Mercurius, laudes oblocutionesque de thema vocabulorum Latinorum renovandorum in aliis huius situs foris persolvimus. Non autem possum quin, quaestione de operibus iam existentibus ab Africano supra posita, animadvertere denuo opus ab Opere Latinitatis in Urbe Vaticana Fundato curatum, cui titulo "Lexicon Recentis Latinitatis", quoque haud raro ad res hodiernas dicendas egometipse utor. Alioquin sententias vestras comprobo. Curate ut valeatis.

BB[/code][/u][/b]

EmitteMissus: Merc 30 Mart, 2005 12.34
by Marcus Favonius
M. Favonius Africano s.
Quamquam Mercurii Hungarici Beatique Bernardi epistulas tibi utilissimas fore puto, tamen hoc velim addere: Nunc est scribendum, mi amice, nunc calamo libero complenda charta... Quibus de rebus, fortasse requiris. Perscrutare quaeso thematum indices: multa reperies, quibus ad scribendum inciteris; etiam nova themata proponere tibi licet. Agedum!
Vale. III Kal. Apr. Crefeldiæ.
:)

EmitteMissus: Iov 31 Mart, 2005 11.19
by Africanus
Africanus Omnibus s.d.

Multas gratias vobis ago ob sententias de hac themata vestras. Hac iam ab aliis disputata, novae thematae mihi scribendae explorandaeque sunt.

Valete Sodales!

verbum non intellectum inveni

EmitteMissus: Mart 24 Mai, 2005 23.05
by Simri
si vobis placet et adiuvare potest, quaestionem postulare cupio. quid significat verbum 'sclopendum'? in libris verborum non invenire possum.

gratias vobis ago.

Simri

EmitteMissus: Mart 24 Mai, 2005 23.29
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Simri s. d.

Novi quidem vocabula "sclopum" sive "sclopetum" (vocabula neolatina, Anglice "gun", sive "rifle"), quod autem a te scriptum est ("sclopendum"), nusquam inveni. Fortasse de verbo <sclopo -are> ("cum sclopo iaculari" ?) illud est derivandum. Vale. Budae, d. VIII. Kal. Iun.

EmitteMissus: Merc 25 Mai, 2005 0.15
by Simri
Simri Mercurio s.d.

ob responsionem tuam gratias. verbo falso scripto te fefelli, quam ob rem humiliter tuam veniam posco. verbum vero 'sclopetando' scribendum erat. certe de verbo 'sclopetare' derivatum opinor. fortasse una sumus mente?

si tibi placet me dicere ubi in rete informatico verba latina nova invenire potest, adiuvandi causa, magnam habebo gratiam.

vale!

EmitteMissus: Merc 25 Mai, 2005 17.20
by Gastón
Gastón Mercurio Simri s.p.d.

In lingua Italica vocabulum est "schoppietto" quod parvam "explosionem" significat (piccolo scoppio) atque ignis armam.

Scloppus (,i, m) verbum est Latinum. Id sonitum designat qui efficitur, cum buccam inflatam pulsamus. :lol:

In lingua Hispana haec arma est "escopeta".

Valete!

De vocabulo scloppi sive stloppi

EmitteMissus: Merc 25 Mai, 2005 18.36
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus s.d.p.
Nuntio, in quo Gastón etymon vocabuli sclopeti luculenter nobis explicat, hoc addere velim:
A. Persius Flaccus in satura V (v. 13):
„nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas“.
Persius stloppo metaphorice dicit de pueris, qui per ludum buccas maiore nisu inflatas subito aperiunt, ut totus simul flatus cum strepitu evolet. Apparet onomatopoeiam esse.
Quod vero ad verbum sclopetandi attinet, in Vocabulario Linguae Italicae (ed. N. Zingarelli) reperitur verbum Italicum scoppietare/schioppetare, id est scloppos facere parvos et frequentes vel resonare.
Valete. VIII K. Iun. Crefeldiæ.
:)

EmitteMissus: Merc 25 Mai, 2005 20.07
by Simri
Simri sodalibus doctissimis s.

ob responsiones suas, maximas vobis omnibus gratias ago. quod de hoc verbo dixit Persius, magnopere interest.

Valete.

Quodmodo facebat Cicero?

EmitteMissus: Ven 27 Mai, 2005 15.39
by Galeanus Archineus Avius
omnibus salutem dicio,

novi hoc problema esse quomodo transponere significationem verbis modernis in latino classico recenti...
Cur facimus hoc quam Cicero, eo traducente opera graeca plena expressionum ignoscarum a lingua romana vel latina?
Certe non est facile intervenire "hoc verbum correctum", at possibile est intervenire verba quae transponere sensum modernum in latino possent.
Si vult dicere linguam latinam ludum partialem esse, possibile esset neofacere verba necessaria.
Vobis exemplum propono:
mundirete = MuRe, Muris f.
mundiretisnavigator = MuReNa, murenae f. vel m.
navigare murem
collqui
colloquium
....

si fecissmus eo modo, intervenissimus varios modos colloqui de themata moderna!

CuUtVa!

Galeanus Archines Avius

EmitteMissus: Ven 27 Mai, 2005 17.22
by Simri
Galeano s.d.

dictum verba nova invenire a te modum simile est eo modo quod agunt japonici verba anglica traducere volentes: dico, e.g., 'costume play' significare volentes 'kosupure' (cosplay) vero aiunt.

EmitteMissus: Sol 29 Mai, 2005 1.04
by Galeanus Archineus Avius
Simre s.d.

hanc bonam possibilitatem esse intervenire nova verba puto, at lingua japonica differentius constructa est.
Solent dicere verba constructa e variabilibus syllabilibus et refaciunt alia verba eo modo.
non est hic problema nostro casu volentes intervenire nova verba constructa e verbis latinis "entibus".
Te concedo varios modos possibles futuros esse intervenire verba....
Nobis est verba intervenienda constructa e latino purificato utendum syllabilibus latinis verbisque classicis latinis....

CuUtVA!

Galeanus Archineus Avius

PS: Studendum latinum melius esse mihi videtur.... fabulor pessime....