De feminis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De feminis illustribus

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Oct, 2004 16.18

M. Favonius sodalibus s.
Ut colloquia nostra paulum progrediantur, ecce novum thema: De feminis illustribus. Quarum autem vitas, ne in praecipiendi rationem tamquam magistri delabamur, aenigmatice nobis exponendas esse censeo. Incipiamus ergo!
Quinto post Christum natum saeculo in urbe celeberrima (U) doctissima vivebat femina (F), quae optimarum artium studiis adeo erudita erat, ut etiam scholas haberet cum de mathematicis et geometricis, tum praecipue de Platonis Aristotelisque doctrinis. Sed – infandum! – ab invidiosa atque fanatica plebe Christiana crudeliter occisa est. Multis saeculis post liber ea de femina compositus est a scriptore Britannico (S). Quaeruntur nomina.
Obiter dictum: Cui vestrum hic liber notus est?
Valete.
IV Non. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 04 Oct, 2004 20.24

Doctissimo Honestissimo Marco s.p.d. B. Bernardus.

Euge, mi amice! Valde optimum thema proposuisti! Magnopere laetor quod non solum aenigma de illustri femina considerandum nobis tulisti, sed etiam de muliere quae eruditissima 'philosopha' habetur, quae disciplina mihi maxime placet! :)

Feminae nomen, nisi fallor, Hypatia est. Alexandriae docuit. Auctoris demum nomen Britanici Johannes Toland fuit, qui opus titulo praelongo scripsit qui memoria excidit.

Nunc breviter aliud. Femina etiam docta eruditaque eodem saeculo vivebat. In Hierosolyma iter fecit et multis de illa urbe scripsit quae ante illud tempus latuerant. Quid eae nomen?

Vale!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby damianus on Lun 04 Oct, 2004 20.35

Damianus postremi aenigmatis latori sd,

Estne illa Aetheria sive Aegeria, cuius extat " Peregrinatio ad loca sancta"?
Ni fallor eodem saeculo vixit et scripta eius velut exempla serae Latinitatis doctis viris monstrantur.
:roll:
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Oct, 2004 21.59

Marcus Bernardo Damianoque s.
Laetor, quod duae illae feminae clarissimae vobis notae sunt.
Mihi quidem, Bernarde, ante oculos obversabatur Carolus Kingsley, qui anno MDCCCLIII librum composuit, qui inscribitur „Hypatia, or New Foes with an Old Face“. Scio et alios exstare libros sive scripta, quae ad philosopham nostram pertinent (cf. M. Dzielska, Hypatia of Alexandria, Cambridge/Mass. 1995). Hypatia epigrammate quoque Graeco laudatur, quod Palladas quidam condidisse dicitur: eam artium liberalium stellam esse illustrissimam (9, 400).
Nunc ad te, Damiane. Duas Egeriae Peregrinationis partes in interrete reperies. Ceterum aenigmate soluto tuae nunc sunt partes.
Valete.
IV Non. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 04 Oct, 2004 22.14

Iulia sodalibus, imprimis Marco sal.

Praestantissimum nobis proposuisti thema, Marce! :D Tot enim iam dicta sunt de viris, ergo tempus adest loquiendi de mulieribus.

Cum parva autem mihi sit spes solvendi vestra aenigmata et Damianus nullum aliud proposuit aenigma, utar occasione proponendo vobis poema quoddam de muliere illustri:

"Gloria Germani debet tibi, ---, multum
nominis: Illustrant quam tua scripta nimis.
Carmine nam polles: Effingis verba latine,
comica sancta refers historiasque canis.
Quis non miretur quod femina docta poema 5
nobile barbarico scripseris inque solo?
Contulit Otthonum vix tantum gloria laudis
Saxonibus, quantum femina sola suis.
Hinc tibi quicquid habet meriti Germania reddet,
cui post te nulla est docta virago. Vale." 10

De qua poetrice loquitur?

Valete.
Gottingae, a. d. IV. Non. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Oct, 2004 22.33

Marcus Iuliae s.
Elegantissime in memoriam reduxisti Hrotsvitham Gandersheimensem clarissimam poetriam Saxonicam. Cuius nunc sunt partes? Equidem Damianum vocandum esse censeo. Vale. :D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 05 Oct, 2004 0.39

Juliae, Marco, Damiano sociisque meis sal. B. Bernardus.

Recte dixit Damianus Egeriam scripsisse de itinere ad loca sancta. Tibi, Iulia, feliciter gratias ago pro poema auctoris feminae quam non bene novi. Et tuae, Damiane, partes nunc sunt! Agedum! :)

Valete!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Spartacus on Mart 05 Oct, 2004 18.54

Spartacus omnibus sodalibus sal.


Cum aliquid de feminis illustribus narrare nobis propositum est, venit in animo hoc excerptum vobis mittere, quod Heloysa scripsit, femina quem haud parvam eruditionem habuisse puto, cuius amor pro eius magistro Abelardo animam meam et fortasse vestram, quin omnium hominum dicam, sane tangunt.

Ecce:


<<

HELOYSE SUE AD IPSVM DEPRECATORIA
Domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloysa.
(...)
Memento, obsecro, que fecerim et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes mihi denique voluptates interdixi ut tue parerem | voluntati; nichil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc precipue fieri. Que vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, immo nihil penitus, presertim cum parvum sit quod exigeris et tibi facillimum. Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quo modo potes tuam mihi presentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio Cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloysam ponebas; me platee omnes, me domus singule resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, que debes, attende que postulo; et longam epistolam brevi fine concludo: vale, unice.

>>

Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Mart 05 Oct, 2004 20.54

Iulia sodalibus sal.

Magno cum gaudio, mi Spartace, legi Heloysae epistulam. Cum vix nomina illorum praeclarorum sciverim amantium, statim interrete perscrutavi ad plus de iis et se sortibus eorum cognoscendum.

In animum autem mihi venit amor Heloysae iam, cum legi id poema Anglicum a Bernardo propositum ("Salviti sint"), in quod mentes vestros vertere nunc volo, ubi ille puer illaque puella, qui in extremo angulo scientiae (!) amore se delectant. Videtur Abaelardum ex illo libro surgisse et cum Heloysa sua profecto in illa bibliotheca latere.
Aliquo tempore plus mihi est ledendum de et ab Heloysa Abaelardoque, sed etiam multa alia mihi sunt legenda... :?

Carmen in Hrotsvitham a Sebatiano Brant praeclaro humanista Germanico compositum est, qui non solum "Stultiferam navem" libellum amoenissimum composuit, sed etiam opera Hrotsvithae edidit.
Damiane: Quaeso ignoscas mihi, quia te inquaesito tuas partes egi. Spero autem te non nimium in me esse iratum. :roll: Ceterum talia satis facile perhibere potes, si ipse non longe expectans tuas partes agis. :lol:

Valete.
Gottingae, a. d. IV. Non. Oct.

Bernarde, qui sunt tui socii, et qui non? Si ita nos salutas, "Juliae, Marco, Damiano sociisque meis", quid eo faciamus? Num Marcus, Damianus et ego non sumus socii tui? :wink:
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 05 Oct, 2004 21.05

Spartaco sodalibusque sal. B. Bernardus.

O misserimi amantes! Etiam atque etiam istorum fabua medulla torquet. Sed quantum mihi placet denuo illam audire! Gratias Spartace! Liceat mihi vobis librum bellulum commendare a Etienne Gilson scriptum cuius titulus ex nominibus ipsorum amantium accipitur. Valeatis!
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 05 Oct, 2004 21.17

Omnibus sociisque meis in primis Iuliae sal. B. Bernardus. :wink:

Spero omne dubium de sodalitate mecum ex animis vestris, O Iulia, Marce, et Damiane, omnino discessurum esse! :D Et recte tu, Iulia, arbitraris poema de duobus amantibus inter pluteis murmurantibus de nostris Abelardo et Heloysa scribi potuisset. :wink: Valete!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby damianus on Merc 06 Oct, 2004 2.04

Damianus omnibus Latine collocutoribus scriptum suum benigne legentibus spd,

Ne censeatis ab intermissis epistoliis me tunc increpatum esse, sciatis aperte me omnia vestrum avide perlegisse; praecipue ab optimo Spartaco relatam epistulam de illis Lutetiae amantibus necnon urbanissimum responsum Iuliae. :)
Ex simili argumento, qualis est mutua coniugalis caritas, ego ipse traham quaestionem vobis anteferedam:


In teterrimo tempore cuiusdam cruentae Romae proscripitionis (a), uxor quaedam (b), virtute muliebri insignis, suapte calliditate servavit vitam coniugis(c), eum in intercapedine parietis domesticae celando.

Vere animosa illa fuit praesertim cum in tali re perpauci homines, ob timorem mortis, fidem erga amicos ipsosque parentes servaverunt.

Ut addam plura, in corpore Italico Latinorum scriptorum reperitur laudatio funebris incognitae uxoris sub fictam personam mariti relata, quam nonnulli periti viri ob istius feminae famam congruam esse putaverunt cum illa historici scriptoris(d) memoratione de qua supra locuti sumus.

Ibi legitur ut uxor quaedam tantum fecit, ut coniugem poenae capitali damnatum, post luctum lacrimasque multas, per intercessionem cuiusdam illustris viri, eripuit e manibus sicariorum. Ob hoc et ob alia multa ab eius coniuge laudata multumque lacrimata in frigida lapide ea esse videtur.

Per litteras incisas (a, b, c, d) quaestio nostra ponitur.

Valeatis omnes quam optime!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

De Turia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 06 Oct, 2004 13.46

M. Favonius Damiano sal.
Gratias tibi ago maximas pro litteris tuis iucundissimis.
Oro te hoc accipias responsum:
(a) Anno ante Christum natum XLIII plus duo milia hominum ab Antonio, Lepido Octavianoque triumviris proscripti sunt (inter eos etiam M. Tullius Cicero).
(b) Uxori nomen est Turiae.
(c) Turia uxor erat Q. Lucretii Vespillonis.
(d) Valerius Maximus de Turia scripsit haec: „Q. Lucretium proscriptum a triumviris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi cruciatus vix evaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret“ (6, 7, 2; cf. etiam Appian. 4, 189sqq.). --- Laudatio quae dicitur Turiae (CIL VI 1527) laudatio est funebris scriptoris ignoti pro uxore sua. Quam orationem a Q. Lucretio Vespillone pro Turia uxore compositam esse Theodorus Mommsen censuit.
Vale.
Pridie Nonas Octobres.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Merc 06 Oct, 2004 14.38

Damianus Marco Favonio sd,

Quid opus est ut plura dicam? Optime respondisti, spectatissime Marce.:D

Addidisti etiam aegnimatis fontes, quas perutiles esse censeo ceteris collocutoribus historiarum omnium Romanarum cupidissimis.

Tibi autem, velut princepi nostrum, data facultas alterum aenigma inveniendi vel aliud aenigmatum genus concipiendi.

Quod ad me, dicam satis ista iuvare de feminis illustris. :)

Quaslibet novitates a te (vel ab aliis) ardenter exspecto.

Vale.
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 06 Oct, 2004 14.58

Doctissimis amicis s.p.d. B. Bernardus.

Hoc aenigmate soluto, gaudeo tua causa, Marce! Et tibi et Damiano gratias ago pro parva fabula iucunda de Turia. Valete omnes!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron