De Foro Reficiendo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Foro Reficiendo

Emitteby Lucus Eques on Ven 02 Feb, 2007 3.59

Lucius Amadeus omnibus carissimis sodalibus et imprimis Moderatoribus benignis s.d.p.

Paucis inquirere velim de rebus typographicis quibusdam hoc in foro:

De Fonte Typographico (quod verbum "font type" notum est Anglice, e.g. "Geneva," "Times," "Monaco," etc.): Texkit Forum veluti hoc videbatur, forma et fonte typographico. Sed eius moderator anno praeterito fontem typographicum mutavit in GENTIUM, optimum hunc:

http://www.textkit.com/greek-latin-foru ... php?t=5934

Valde commendo hunc fontem typographicum, qui nobis apud Texkit longum quidem tempus potissimum placuit, uti adhibeatur hic in YLE Colloquiorum Latinorm foris.

Modo aspicite litteras Graecas! :

http://www.textkit.com/greek-latin-foru ... php?t=6507

Pulcherrimae visu, nonne?

Obiter: si claviatura alia (exempli gratia claviatura nomine "Sophokeys" quo Graece facilius scribere soleo) quandocumque tempto hoc in foro uti, litterae omnes '???' redduntur. Quam ob rem? Possimusne hoc emendare uti Graecas litteras facilius scribamus?

Gratias vobis pro hoc nuntio legendo maximas ago.

Valete atque valete,
Lucius Amadeus Ranierius
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron