Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby damianus on Mart 21 Sep, 2004 3.04

Damianus Spartaco ceterisque sodalibus spd,

Ni fallor, optime Spartace, de Aurora Tithoneque haud per ambages locutus est. :D
Hanc fabulam memoravit quoque poeta ille florentinus cum vulgari sermone sic scripserat in principio canti IX cantionis II Comediae suae(hic eiusdem versus Latino sermone duobusque hexametris translare conabor):

Candida monstrabat mulier se in limine Eoo
brachia fusa sui veteris Tithonis amici,
...

Valete omnes!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby damianus on Mart 21 Sep, 2004 13.04

Damianus Spartaco cunctisque responsum suum benignis lectoribus spd,

Date veniam, precor, quia scripsi ob errorem calami "translare" pro " transferre". Quod saepe accidit Latine scribentibus, non loquentibus, inter quos nunquam (dicamve rarius?) nos ipsi sumus.

Iterum valete! :)
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Spartacus on Mart 21 Sep, 2004 23.24

Spartacus Damiano ceterisque omnibus sodalibus sal.


Rectissime, Damiane, iudicavisti de fabula mythologica quae tractat de dea Aurora et homine mortali Tithono. Hic, ut sane scis, in forma locustae factus est.

Quaero num vis nobis aliam fabulam praebere, quia sane expertus in hoc themate es. Aenigmata solvendo, res complures discimus.

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby damianus on Merc 22 Sep, 2004 0.25

Damianus omnibus collocutoribus spd,

Qui aenigmata solvit, aenigmata ponat.
Parebo, optime Spartace, et incipiam ex illo, quod fecit Iulia nobiscum:

"Rex habuit filium fortissimum" :?

Rex habuit filium fortissimum, sed non in gremio coniugis conceptum. Immo vero ex paelice natus, sed ob dilectam matrem super omnes patri dilectissimus. Cum regina publico ludibrio increpata esset, quia non semel sed saepissime decepta a voluptuoso marito, scelestum nimium toleravisset eiusque turpitudinis fructum, ipsa decrevit puerum immaturae morti destinatum iri. Quod postea temptavit, sed inaniter usque.
Quin, ut fata decreverant, illum puerum regali coetui per ipsius ubera aggregatus est.

Puto hoc fore nimium facile. Sed tironibus favere soleo!!! :)

Valete!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Iulia on Merc 22 Sep, 2004 20.42

Iulia Damiano sal.

Utinam nomen pueri non a nomine ipsius reginae tractum esset...
Si recte suspicor, aenigma tuum profecto satis facile est. Sed et ego tironibus libenter faveo! :D Gastón, Bernarde, Shaunice, Martine, omnes, qui non soletis de rebus mythologicis disputare, persuasum mihi est vos posse illud aenigma solvere!

Curate ut valeatis!
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 23 Sep, 2004 2.56

Spartacus tum Damiano Iulaeque cum omnibus sodalibus sal

Quid faciam? Eloquar an sileam? Tacere longius non queo! Festinate amici, nam venit in mentem meam novum aenigma, quod mox vobis praebebo.

Valete!

P. S.: puto hoc modo optimum ad mythologiam discendam exercendamve. Sive Favonio sive Iulae pro impulsu gratiae agendae sunt!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 25 Sep, 2004 16.30

Spartacus omnibus nuntiorum latinorum sodalibus sal.


Quaero e vobis, amici, num me in hac dubitatione adiuvare potestis. Nuperrime venit ad meas manus hoc excerptum de nominum dierum origine, in libro quem Isidorius Hispaliensis scripsit, “De Etymologiarum” nuncupato (5, 30, 5-12).



<<
[5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Primum enim diem a Sole appellaverunt, qui princeps est omnium siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper vocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iovis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere voluptatem, a Marte sanguinem, a Iove temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta. [9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicaverunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iovis vocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicaverunt et Saturni nominaverunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requievisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in vocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis divini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati. [12] A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod sit in eis nobis tempus dictionis, id est in divino vel humano officio fari. Sed ex his festos dies hominum causa institutos, feriatos divinorum sacrorum.
>>

Ut ita dictum est, “(9) Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicaverunt”. Bene est, bene intellexi.

Sed postea legimus : “(10) Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicaverunt et Saturni nominaverunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requievisset ab omnibus operibus suis”.

Si dies Dominicus in principio aeque ac “sabbati” erat, et contra “Sabbatum” apud nos dies Saturni sit, cur die hodierno Iudaei plus ille “Protestantes” nuncupati putant ipsos dies eorum primos dissimiles? Etenim commemoratio de Deo illa incohavit in eodem die apud utrumlibet, ut opinor; dumtaxat sic Isidorius scripsit.

Rogo vos ne me longius relinquatis in tali inscientia!


Valete.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De vocabulo shabat

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Sep, 2004 19.37

M. Favonius Spartaco suo s.
Rebus abs te, mi amice, propositis perturbatum me esse confiteor. Tamen haec velim ad te scribere:
Duae sunt res, quae vocabulo Hebraico „shabat“ significantur: dies septimus („et sabbatizavit populus septimo die“, Ex 16, 30) et universa hebdomada, id est septem dierum spatium.
Videamus ergo:
Hebraice „yom alef“, id est una sive prima sabbati („et valde mane una sabbatorum“, Mc 16, 2; „vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati“, Mt 28, 1) hebdomadae primus est dies, quo Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome Iesum surrexisse audiverunt: Graece hem
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Sat 25 Sep, 2004 19.45

Familiari Spartaco s.p.d. B. Bernardus:

Mihi ignosce, Spartace, si quaestionem tuam bene non intellexi. Puto te quaevisse de senteniis disimilibus Iudeaorum Christianorumque in primo hebdomadae stabiliendo. Apud Iudaeos, dies septimus dicebatur sanctissimus quo Deus de opere creationis suo requievit. Sed in diebus Christianismi pristinis, dies octavus habebatur tuamquam dies quo Iesus ex sepulcro resurrexit. Die illo septimo proximo, id est sabbati, Iesus, secundum scripta patrum Christianorum, "requievit". Cum autem Christus opus suum salvificum die octavo impleverit, Christiani antiqui hunc diem sanctissimum colebant. Ergo dies "Dominicus", qui olim die septimo celebratus erat, ex tempore resurrectionis die octavo a Christianis celebrabatur. Erat dies quo discipuli Jesu una congregabantur ut Pascha novum, id est Eucharistiam, munducarent. Subter do nonnulla verba de Catechismo quibus diversitas usus explicatur. Iterum veniam quaeso si male quaestionem intellexi.

1166 « Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur ». 105 Dies resurrectionis Christi simul est « prima dies Hebdomadae », memoriale primae diei creationis, et « octava dies » in qua Christus, post Suam magni Sabbati « quietem », Diem inaugurat « quam fecit Dominus » (Ps 118,24), « diem sine vespero ». 106 « Cena Domini » centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium: 107

« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ». [Sanctus Hieronymus, In die Dominica Paschae homilia: CCL 78, 550 (PL 30, 218-219)].

Cura ut valeas, amice!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

De Damiani aenigmate...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Sep, 2004 21.22

M. Favonius Damiano aenigmatistae sal.
Aenigma a te, Damiane, nuper propositum res tam contorta et difficilis videtur esse, ut labore sane Herculeo opus sit.......... Noli desperare!
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Sat 25 Sep, 2004 23.21

Damianus Marco Favonio ceterisque collocutoribus spd,

Non desperabo, ast si quis tam sero angues detorquas, timeo ne is, heroen illum minime imitatus, totam virtutem suam amittat!!! :lol:
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Sep, 2004 23.49

Marcus Damiano
Anguibus feliciter compressis multum nunc temporis consumi videtur in exhauriendo dodecathlo... Exspectemus ergo, Damiane! :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 27 Sep, 2004 16.23

Spartacus Damiano et Favonio omnibusque sodalibus sal.

Volo, Damiane, novum aenigma omnibus proponere. Sine dicam quod, nisi fallor, idoneum responsum e tuo aenigmate esse puto:

Hercules.

Quodsi fortasse accipias, dic, sis!


Valeto.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 27 Sep, 2004 16.31

Spartacus S.D. Favonio Bernardoque


Doctissimas litteras vestras, amici, pro quibus gratias maximas ago, palam laudem. Puto eas magni adiuntorii mihi fuisse. Nunc amplius intellego. Praeterea, vobis adiuvantibus, haec res clarior facta est: Sabbatum una res est; "sabbati" alia. Hebeti animo eram!

Totiens de hoc themate discimus, quotiens maius penitusque scire cupimus!

Iubeo vos optime valere!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby damianus on Mart 28 Sep, 2004 21.18

Spartaco ceteris praepollenti Damianus sd,
:lol:

Tandem ausus est ingenii tui mostrare vires, optime Spartace. Quae tibi, si nomen omen, sane pertinent. :)
Nempe illum Herculem esse nemo nisi Spartacus fassurus esset! :!:
Rectum est, amice!
Nunc ad te redit facultas dicendi quaevisque aenigmata nobis proponendi.

Cura ut valeas!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron