Narra mihi fabulam...

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Narra mihi fabulam...

Emitteby Iulia on Ven 11 Mai, 2007 18.52

Iulia omnibus sodalibus salutem dicit plurimam

Nullus in mundo locus, quin in variis fabulis, fabellis, narrationibus popularibus nonnumquam miris, saepe iucundissimis partem habeat. Pleraeque autem talium fabularum solum ipsis locis notae sunt, qua de causa hoc exstruxi colloquium, ut fabulas ad propriam regionem pertinentes vel alias, quarum notitiam habemus, aliis praebeamus simulque aliorum locorum fabulas cognoscamus.

* * *

Ut, sicut iustum est, ipsa exordium faciam, ecce fabula De Leporimulgis Dransfeldensibus et de Asinivoracibus Gottingensibus*:
Est oppidum circiter viginti chiliometra a Gottinga situm, cuius nomen Dransfeld. Ubi incolae eius ius venandi acciperunt, magnopere gavisi sunt, ita ut quam primum venatum exirent. Cum autem venationis imperitissimi essent - ubinam discere potuerunt? - factum est, ut in animal quoddam incurrerent, quod quid esset longe dubii erant. Denique unus eorum longas animalis aures indicans exclamavit "Lepus est!". Praedam captam, quae miro quodam modo timore carere videbatur, diligentius inspicientes mox ubera plena invenerunt et 'leporem' suum mulgere coeperunt. Magno gaudio magnaque superbia affecti erant, quod prima venatione eis contigit leporem capere, et lacte eius fruebantur, cum aliqui Gottingenses advenerunt, quibus statim monstraverunt, quantum leporem cepissent. Gottingenses vero, ubi viderunt id, quod Dransfeldenses leporem habuerunt, revera asinam esse, risum tenere neque potuerunt neque voluerunt, immo maxima voluptate Dransfeldenses leporimulgos deriserunt. Quod autem Dransfeldenses ferre non potuerunt, et ubi proximum Gottingae mercatus habebatur, fiscum magnum carne plenum secum attulerunt, ut carnem venderent. Cum pretii parvi esset, non longe durabat, usque fiscus carne vacuus esset et apparuit in fundo pellis asini, quem Dransfeldenses venati erant, qui nunc ex sua parte Gottingenses asinivoraces deriserunt. Ex eo tempore Dransfeldenses Leporimulgi, Gottingenses autem Asinivoraces dicuntur.

Obiter dictum: Adhuc quotannis Dransfeldi fit certamen cursorium populare, cui nomen "Cursus Leporimulgorum" (Hasenmelkerlauf). :lol:

Valete!
Asinivoracipoli, a. d. V. Id. Mai.

*) Fabulam ita narro, quomodo mater, quae Dransfeldi adulevit, mihi narravit; etiam alia versio exstat, quae autem minus mihi placet.
Last edited by Iulia on Sat 12 Mai, 2007 10.14, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 11 Mai, 2007 19.53

Iuliae suae spd

:lol: :lol: :lol:

Vere lusum iocundum commenta es, saneque plenam... lepore fabulam narrasti :D :D

... sed nullo alio pacto meam ad invicem narrabo, nisi quo versionem tibi minus placentem narraris. Sinas sodes nos iudicemus, utrum revera iucundior sit illa prior necne! :)

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Sat 12 Mai, 2007 10.33

Iulia Rhumaki sal.
Vae me, quam turpia menda nonnumquam facio!!! :oops: At iam correxi.
Cum curiosa sim de tua fabula, facere non possum, quin quam brevissime aliam illam versionem tibi referam:
Dransfeldensibus lacte fruentibus advenerunt Gottingenses, qui Dransfeldensibus ius lepores venandi non concedentes praedam sibi vindicaverunt. Factus est tumultus, e quo Gottingenses ob maiorem numerum victores discesserunt, 'leporem' captum domum tulerunt, iugulaverunt et ederunt.
Nunc fac tuam fabulam mihi narres! :D
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 16 Mai, 2007 21.37

Iuliae suae spd

Terra in qua vivo nonnullas fabulas vulgat: nam Paludes Pomptinae, quarum civitas princeps Littoria, seu Latina, civitas mea, est, multa per saecula silvestre phaselisque deditum vulgum, quod iter facientes Roma Neapolim per Tarracinam, paludibu meatis, transportabat, hospitarunt (Hor, Sermones, I, V). Ita se res et in aevo quidem vulgari habuit, sed aliquae familiae nobiliores, velut Caetani, Colonna etc, in media aetate atque Renascentia quasi collectionem mythorum equestrium gentiliumque deformarunt. Haud civitate mea procul quidam amoenissimus locus est, "Ninfa" (nympha) nuncupatus, salictis, laculis, gratissimis pascuis praeditissimus, qui tunc a vestro poeta Goethe illo celeberrimo in libro suo "De itinere italico" descriptus est, nonnullisque pictoribus in tabulas eius natura silvestris relata. De huius loci nomine quaedam fabula medii aevi exstat, quam infra enarrabo.

Nam mythus "nymphae" nomen pulchrae puellae regiae fuisse narrat, cuius pater rura paludibus Agri Pomptini liberare vellet. Quamobrem duos vicinos adivit: alterum, Martinum, bonum honestumque, alterum, Maurum, artibu magicis deditum, quibus in specubus apud Circaeum promontorium adlaborabat. Pater Nymphae hos paludem siccare, filiam priori processuro praemium nupturam pollicitus, poposcit. Quamvis Nympha secreto Martinum amaret, non ideo fortuna misellum adiuvit, qui strenue nixus tamen nihil optinere valuit. Ipsa ultima die, Maurus, propter artes suas, celeriter canal effecit, in quod omnis aqua paludem nutriens confluxit: quo pacto hanc siccare potuit. Pulchra bonaque Nympha se perditam vidit et in lacum ideo se praecipitem misit, quoquoversum illi nesciocui regio mago nubere nolens. Canal tunc subito evanuit palusque rus amplecti rursus incepit, secum febrim illam celebrem palustrem, tristis illius puellae sortis mnemosynum, conferens: quae, ita vulgo creditur, saevam in sagam versa nuncusque imo Nymphae lacus incolit.

... Nempe tua laetior est!! :lol:

Vale mi :D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron