De ponte in freto Siciliensi faciendo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De ponte in freto Siciliensi faciendo

Emitteby Marcus Favonius on Ven 19 Mai, 2006 10.39

M. Favonius sodalibus sal.

Silvius Berlusconius, praeses antehac administrorum Italorum, pontem in freto Siciliensi faciendum esse censuit*. Di meliora! Utinam auctore nunc Romano Prodio decretum illud ex megalomania quadam ortum quam primum rescindatur!

Ceterum res non solum ad amicos nostros Italos, sed etiam ad omnes Europaeos pertinet; Italiam enim, amabilissimam cultus humanitatisque nostrae parentem, si pons fieret, vulnere novo et insanabili turpissime foedatum atque deformatum iri puto.

Vobis quid videtur, amici?

Valete. XIV Kal. Iun. Ex Rhenania inferiore.

------------------
* Cf. YLE Radio 1 - Nunt. Lat. 21.10.2005
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Mai, 2006 1.50

Mercurius Marco suo s. d.

Ego equidem, priusquam totam rem condemnem, plus de illo conatu cognoscere velim; ceteroquin et mihi immane illud consilium ac supervacaneum videtur. Vale! Vardae, a. d. XIII. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Sat 20 Mai, 2006 16.50

Soter Marco Favonio, Amico suo clarissimo ac carissimo, et Sodalibus s.p.d.


In primis, Marce, optime Amice mi, gratias tibi ago maximas pro verbis tuis humanissimis observantibusque de Italia, quam, philologus excellens ac cultor Lettararum et Artium Graecarum Latinarumque doctissimus, « amabilissimam cultus humanitatisque <nostrum Europaeorum> parentem » descripsisti.
Gratiam tibi ago et quod huius argumenti gratia locum in Colloquia Latina nostra amatissima revertendi mihi, longe absenti, praebuisti.
Rectissime, quidem, de megalomania quadam praesidis, antehac, superioris Consilii Adiministrorum Italorum scripsisti !! Megalomania, quidem, megalomania !!
Ad hoc adde quod series longa causarum ab opinionis arbitrio seiunctarum ad propositum illud pontis in freto Siciliensi faciendi rescindendum “Hominibus bonae voluntatisâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Scipio on Sol 21 Mai, 2006 8.53

Quid dicere nisi hunc pontem absurdum esse. Iam Italiae multae aliae opes aedificare decet, sicut Soter dixit. Non solum. Fretum terra plena terrae motuum, proxima vulcano Etnae. Anno 1908 unus magnus motus terrae Messinam urbem delevit et multos cives mactavit. Iam hodie sunt aliqui nepotes (paucorum, terrae motus mactavit maiorem partem civium) superstitum, qui vivunt in antiquis tectis pro commigratis terrae motus in suburbia novae urbis siciliensis.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Lun 22 Mai, 2006 19.42

M. Favonius sodalibus, imprimis Soteri et Scipioni sal.
Litterae tuae, optime mi Soter, tantis tamque gravibus quidem abundant argumentis, ut politissima dignus sis laudatione, sed his ipsis diebus - pro dolor - angustiis vexor temporis. Ceterum gaudeo, quod Scipio quoque noster tecum videtur consentire. Quid ergo mirum, amci Itali, si verba vestra summa cum cura litteris mandata ad aures etiam eorum, qui ad gubernacula rei publicae Italicae sedent, quam primum perventura esse spero?
Valete. XI K. Iun. Gorlicii, quae urbs sita est in Lusatia Inferiore. :roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron