De pellicula "Ilion" (Troy)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Alexander Veronensis on Sat 05 Iun, 2004 1.30

Alexander cunctis sodalibus, praecipue Argenteae Tiberique sal.

Concordamus ergo in putando non tantum res amissas vel additas sed maxime aberrationes e spiritu auctorum mendacia directorum esse, cum aliquantulae permutationes necessariae in fabulis vertendis sint.

Iterum de Domino Anulorum:
num animadvertistis Orlando Bloom, Paris in Troy, sagittas elfico more mittere, ut Legolas in D.A.? Num semibarbarus Aias ut Gimli habendus? :wink:

Salvete, doctissimi sodales.

Alexander Veronensis
Alexander Veronensis
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 10 Mai, 2004 8.28
Location: Italia

Emitteby Iulia on Sol 06 Iun, 2004 19.56

Iulia omnibus s.

Animadvertistis pelliculam illam in fine dicere "inspirata ab Homeri Iliade", inspirata, non sequens? Id plurimum puto, quod dici possit: postquam vidi "Ilion" gavisa sum saltem certa nomina ac personas apparuisse! Quomodo pelliculam de Iliade facere potest sine Aenea, sine Diomede multisque aliis herois Achaeis, et sine deis???
Tamen familia mea, quae pelliculam mecum vidit, sed mythologiam Graecam paucissima novit, etiam ea nomina, quae apparent, confundavit!

Quae potuerit computro facere, bene fecit Petersen: Muri, porta, equus et multitudo navium militumque sunt ingentes, immo fere nimium magni. Tamen equus non satis magnus, cum murus non diruendus fuerit! Ceterum probavi scuta Troianorum equis ornata esse et pelliculam etiam de rebus politicis mentionem facere (loquitur e.g. de Hethitis).
Sed ita saepenumero fabulam mutavit, ut potius de bello Troiano loqui potest quam de Iliade. Pulcherrima loca omisit Petersen, e.g. Dolon, Astyanacem timentem galeam patris, Achillen sine armis in muro, Aiacen hasta naves defendere, ludi pro Patroclo et multa alia. Peccavit etiam in rebus facillimis, e.g. sol e mare oritur, cum mare in occidente situm sit. Ah, Mercuri: Mea computatione Troia capta est circiter die vicesimo, quorum duodecim solum ad constructionem equi adhibentur.
Pars unica, quae mihi Homero lecto placuit, erat Achilles, ubi Priamo corpus Hectori dat (Ilias XXIV).

Id satis est. Multa adhuc vituperanda, sed certa et laudanda.
Valete quam optime!

Ex Saxonia Inferiore a.d.VIII Id. Iun.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Iliade et pellicula "Troy"

Emitteby Herimannus on Sol 13 Iun, 2004 16.24

:) Herimannus sodalibus omnibus sal. :)

Multa nova video de pellicula scripta esse, cum sub sole otiosus iacerem. Plus quam semel de pellicula "Troy" per feriarum tempus hoc cogitavi, et confiteor me parum opinionem meam mutavisse: nam antiquis heroibus faciem tribuere (etsi minime aptam ut Aeneae) et moenia classem campum extructa oculis praebere ad excelsum poema legendum quemvis illicere possit. Ego, litteris Latinis (ignoscite!) domi relictis, iterum his diebus librum XVI Iliadis maximo cum gaudio perlegi.
Valete omnes, praecipue sodales novi!

Novocomi, Idibus Iuniis MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Baebii Italici Iliade Latina

Emitteby Marcus Favonius on Sol 13 Iun, 2004 20.38

Marcus Herimanno domum reduci :D ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.
Litteras Latinas paulisper a te, mi Herimanne, neglectas esse scripsisti, ut Πατρόκλειαν (Iliados librum xvi) legeres: res venia dignissima. Admiror te. De „Troia“ pellicula nihil addam verbi.
Quod vero addere velim, hoc est: Exstat liber, qui inscribitur „Homerus Latinus id est Baebii Italici Ilias Latina“ (http://www.thelatinlibrary.com/ilias.html). Quae epitome anno post Christum natum duodeseptuagesimo a Baebio quodam Italico composita esse dicitur. Versibus quidem mille septuaginta scripta est hexametris, sed summa brevitate laborat et inaequabilitate; plus enim quingenti versus ad Iliados pertinent libros i , ii, iii, iv, v! Quod ad Homeri librum Π (xvi) attinet, legite modo Baebii versus dcccv sqq. („Non ualet ulterius cladem spectare suorum Patroclus subitoque armis munitus Achillis prouolat et falsa conterret imagine Troas...“ &c.): octingenti septuaginta septem versus Graeci contracti in tringinta fere versus Latinos.
Obiter dictum: Baebius carminis initium et finem acrostichis ornavit: ITALIC?S (vv. i – viii), SCRIPSIT (vv. mlxiii – mlxx).
Quid de Baebio censetis?
Valete.
Idibus Iuniis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Baebii Iliade

Emitteby Herimannus on Mart 15 Iun, 2004 0.27

Herimannus Marco doctissimo sal.

Etsi, Marce, nequeo totum poematium quod proponis perlegere, hoc celeriter notavi: fabricationem Achillei armorum, quam adulescens admiratus sum, magnam partem libri XVII (si bene memini) occupantem, hoc uno versu referri:

"Mox effecta refert diuinis artibus arma."

Amor Homeri et eruditio in auctore illo inest, non poesis.

Vale!

Novocomi, a. d. XVIII K. Iul.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Achillis clipeo

Emitteby Marcus Favonius on Mart 15 Iun, 2004 17.31

Marcus Herimanno ceterisque sodalibus Homeri studiosis s.d.p.
Ne iniuriam Baebio Italico fecerimus, mi Herimanne! Neque enim uno solo versu imitatur Homeri οπλοποιίαν, sed his triginta fere hexametris, quibus Achillis clipeum, quem Vulcanus eximia arte fabricatus est, summatim describit (Iliados lib. Σ sive xviii 428-617 ≈ Baeb.Ital. 859-893):
------------------------------------------------------------------------------------
Mox effecta refert divinis artibus arma. 859
Evolat inde Thetis. ..............................
............................ quae postquam magnus Achilles
induit, in clipeum vultus convertit atroces.
Illic Ignipotens mundi caelaverat arcem
sideraque et liquidis redimitas undique nymphas
...........................................................................
Oceanum terris et cinctum Nerea circum
annorumque vices dimensaque tempora noctis,
quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro
et quantum occasus roseo distaret ab ortu,
Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque
exoreretur equis, et quantus in orbe mearet
...........................................................................
Luna cava et nitida lustraret lampade caelum;
addideratque fretis sua numina: Nerea magnum
Oceanumque senem nec eundem Protea semper,
Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus;
fecerat et liquidas mira Nereidas arte.
Terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum
fluminaque et montes cumque altis oppida muris,
in quibus exercent leges annosaque iura
certantes populi; sedet illic aequus utrisque
iudex et litem discernit fronte serena.
Parte alia castae resonant Paeana puellae
dantque choros molles et tympana dextera pulsat;
ille lyrae graciles extenso pollice chordas
percurrit septemque modos modulatur avenis:
carmina componunt mundi resonantia motum.
Rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci
maturasque metit robustus messor aristas
et gaudet pressis immundus vinitor uvis;
tondent prata greges, pendent in rupe capellae.
Haec inter mediis stabat Mars aureus armis,
quem diva †poesis †reliquae circaque sedebant
anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis.
Talibus ornatus donis Thetideius heros
in medias acies immani turbine fertur 893
--------------------------------------------------------------------
Amorem Homeri et eruditionem in auctore illo inesse scribis. Assentior. Quod vero ad poesim attinet, severiorem te in iudicando esse arbitror. Res utique digna est, in quam diligentius inquiratur (cf. Vergilii versus, quibus Aeneae clipeus describitur, Aen. viii 625-731). Haec hactenus.
Ut finem faciam: gaudeamus, quod „Troia“ pellicula vellicata Homeri Ilias renata est! „Tutissimum est ipsos adire fontes“ (Erasm. Roterod. in Nov. Test. praef.).
Valete. xvii Kal. Iul.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Baebii Iliade

Emitteby Herimannus on Merc 16 Iun, 2004 0.06

Herimannus Marco suo sal.

Ignosces, Marce, quod celeriter et parum diligenter percurri versus Baebii; nam noctu et iam (post feriales dies) defatigatus colloquiis nostris dilectis communico. Mihi propono poematium accuratius perlegere. Gaudeo tamen te etiam Homerum tantopere aestimare. Vale!

Novocomi, a. d. XVI Kal. Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

admiratio pelliculae

Emitteby wamser on Sol 20 Iun, 2004 20.43

Heu me insapientem et indoctissimum, vae mihi !

Admiror fabulam a Petersen et David Benioff factam. Nonne videre possumus, quanta vi animi et intellectus materia illius antiqui operis venerandi in tempus nostrum transposita, corrigo me, mutata et transportata sit? Cur non videtis deos in hac fabula - Thete mater Achillis quasi excepta - iure non videri posse?

    a)
    Qui actor Iovem vel Venerem praestare poterat vel potuisset, qui non rideretur, eam magnitudinem assignans, quae nemini mortali est, nisi Woody Allen?

    b)
    Quis negare potest illam pelliculam nomine "Troia" praeditam in amore et non sine immodestia illum Homerum nobis satis notum non sequi posse et velle, cum in ultima parte dicit hoc opus "inspiratum" esse a Iliade Homerica?

    An potius non accurate sequi ..?
    (Hanc sententiam ultimam addidi epistula Mercurii Hungarici perlecta..)

    c)
    Nonne videtis in expositione Helenam rapi sine illa historia, in qua Paris a Venere donatur? Et cur non videmus vim ethicam vel mores bonos vel mundum superorum defuisse in fabula vetere? Cur Troiani puniendi sunt, si Venus fecit, quod facit? An sententiae animi moderni? Non nego. At videte eas sententias etiam in antiquitate inveniri posse. Philosophi scepticissimi in Ciceronis "De natura deorum" hoc modo loqui audiuntur

    d)
    Quales dei illi dei sunt, quae sine providentia vel paternitate fata sive actiones hominum mortalium regunt?. Si absurde agunt ut homines quidam, iure non ad oculos spectatoris ducuntur. Homines sufficiunt.

    Si di - ut ait Epicurus - in intermundiis vita fruuntur, cur eos in actione videre volumus? Si - ut ait Menelaos in pellicula - dei adiuvant eos, qui maiore vi alios regere student, mundus Darvinicus ordinem et historiam dominatur. Quid dei?

    e)
    Nonne probabile est Paridem contra sacerdotes Troiae illam sententiam probare, ne equus ligneus in urbem trahatur. At pater et rex sacerdoti credit: Equum ligneum donum esse Graecorum positum feliciter rediendi causa, Neptuno votum, qua de causa in aut ad templum Neptuni trahendum esse. Perniciei religio nonnumquam est.

    f)
    Ne ignoremus, quanta sagacitate et variationis amore scriptores omnium temporum materiam vertisse et amplivicavisse et mutavisse soleant, quae in primis carminibus (Prometheus, Faust) posita sine petrefactione natura naturata quasi hodie quoque vivax et sua ipsius ingenua vi immortalis!

    g)
    Videte illam pelliculam accurate more virorum barbatorum attentorum, audite illum prologum, quae voce clara illam desiderationem hominis explicet: fines mortales gloria nominis frangere volunt homines. Videte illum dialogum, quae inter Thetem et Achillem existit. Et multa alia.

Si, carissimi sodales, disputationem in lingua Germanica editam legere vultis, hic invenietis voces varias.

http://www.nensch.de/story/2004/12/17/20175/036

Et hic invenietis verba viri doctissimi (Joachim Latacz) de ista pellicula

http://www.google.de/search?q=cache:qOe ... tion&hl=de

http://www.klassphil.uni-muenchen.de/~waiblinger/

Valete!

Magna cum admiratione et assentione imprimis litteras tuas legi, sagax et sapiens et prudens Pippine Aspaasie. Vale!


aes
Last edited by wamser on Iov 16 Iun, 2005 17.33, edited 13 times in total.
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 21 Iun, 2004 9.45

Mercurius wamsero s. d.

Singulis tuis argumentis respondere haud vaco, amice, quamvis libenter id faciam; quamobrem unum ex eis elegi.
"Quis negare potest" - scripsisti - "illam pelliculam nomine "Troia" praeditam in amore et non sine immodestia illum Homerum nobis satis notum non sequi posse et velle?"
Eheu, num Petersen Iliaden non sequitur? Immo imitatur! In opere Homerico ira Achillei primas partes agit: non secus in pellicula Peterseniana. Apud Homerum ii versus, in quibus Priamus corpus filii sui ab Achilleo repetit, gravitate ac pulchritudine omnes alios superare videntur: et certe Petersen quoque illum 'actum' quasi climatem pelliculae effecit. Quid ergo? (Ius copiae a Marco Favonio :lol: ) Quae Peterseno in Iliade placuerant, transsumpsit, quae displicuerant, aut productu difficilia videbantur, reiecit. Sed vim totius pelliculae operi Homerico ille director debet, quam ob causam false illa "Troy" vocatur, cum rectius ista "Ilias corrupta" nominaretur. Vale. Aquinci, d. XI. Kal. Iul.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

sequere vocem

Emitteby wamser on Lun 21 Iun, 2004 16.59

Mercurio carissimo wamser s.d.

Corrigo, libenter corrigo sententias meas supra scriptas:
    a)
    Quis negare potest illam pelliculam nomine "Troia" praeditam in amore et non sine immodestia illum Homerum nobis satis notum non sequi posse et velle? Vel potius non accurate sequi posse et velle?!

    b)
    Ne ignoremus, quanta sagacitate et variationis amore scriptores omnium temporum materiam vertisse et amplivicavisse et mutavisse soleant, quae in primis carminibus (Prometheus, Faustus) posita sine petrefactione natura naturata quasi hodie quoque vivere potest vel possit!


Vale
Last edited by wamser on Iov 24 Iun, 2004 19.22, edited 1 time in total.
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

De merito pelliculae

Emitteby Everton Natividade on Merc 23 Iun, 2004 23.30

Primum mihi dicendum est me non omnia quae scripsere amici legisse... uoluebam tamen dicere uerbum unum pro pellicula : hic in Brasilia multissimum fecit, quod Homerum nunc maxime uendit et cultura classica maximum locum recepit... nonne putatis hoc iam aliquid esse ? :lol:

Ennius Nativitas
Everton Natividade
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Merc 23 Iun, 2004 23.20
Location: Brasilia

Num "Troia" pellicula usui esse possit

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Iun, 2004 16.04

Marcus Favonius Ennio Nativitati sal.
Epistolio tuo perlecto in mentem mihi venit, quid C. Plinius Caecilius Secundus de avunculo suo scripsisset: „Dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset“ (ep. 3, 5, 10). Quibus verbis impellor, ut haec audeam dicere: Nulla est pellicula tam mala, ut non aliqua parte prosit.
Vale.
viii Kal. Iul.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Iov 24 Iun, 2004 17.18

Pippinus sodalibus s.d.p.

Equidem prorsus tecum sentio, Marce, cum recte et facete transferas dictum illud Plinianum de libris antiquis malis in pelliculas malas!

nec minus tecum, Enni - qui nuper in hoc foro ingressus praecipua salutatione dignus es! :P - gaudeo, cum nuntios beatos e Brasilia mittas: pelliculam quae dicitur "Troy" novos vel novas asseclas ad opera Homeriana emenda et ad studia classica incipienda elicuisse!

certe multo plus profuerat pellicula Peterseniana, si spiritum originalem aptius reddidisset - ut supra dictum est, ab Alexandro Veronensi et, puto, ab Argentea, de pellicularum serie quae inscribitur "Dominus anulorum" (hoc est "Lord of the Rings"): haec enim cum multis spectatoribus tum etiam mihi videtur spiritum ut ita dicam magicum librorum a Tolkien scriptorum tam exacte reddere, ut non multa potuissent emendari. sed iam ergo scimus etiam pelliculam non optimam posse prodesse. gaudeamus igitur, si paucis post annis non solum tecum, mi Enni, sed etiam cum multis novis Brasiliensibus latinistis colloqui potuerimus!

valete et gaudete :D

dabam Tromsoeae d. XXIV. Jun. a. MMIV.
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Num "Ilium" historico genere?

Emitteby RiccardoP on Merc 20 Oct, 2004 19.39

RiccardoP tibi S.D.

Cum amicis meis "Ilium" vidi. Nobis quod historico genere appellaretur id film dignum non visum est. Enim Achilles pugnans personae pugnantes in "Matrix", Achaei Americani in Normannia videbantur, milites equitabant, pauci currus iis erant, primum Troiani paucissimi, postridie innumerabiles, Chryseis Achillea amabata (num serva amare dominum potest?).

Vale

P.S. - De meo imperfecto Latino apud te et lectores omnes me excuso: enim mihi desiderium me futurum Latinistam est, sed nunc solum Italus discipulus sum.
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

Emitteby RiccardoP on Sol 07 Nov, 2004 22.03

Ricardo omnibus S.D.P.

Cum amicis meis “Ilium” (“Troy”) vidi. Nobis quod historico genere appellaretur id film dignum non videbatur. Enim Achilles pugnans personae pugnantes in “Matrix”, Achaei Americani in Normannia videbantur, milites equitabant, pauci currus iis erant, primum Troiani paucissimi, postridie innumerabiles, Chryseis Achillea amabat (num serva amare dominum potest?). Ne mythologia quidem observabatur: Achilles tantum servam suam ambat, ut suam vitam in discrimen adduxerit huius servandae causa; Paris Achillem nocte, ubi Graecii Troiam ceperunt, necavit (in fabula Paris Achillem Polyxenam Priami filiam uxorem ducentem necat).

Valete!
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron