Hocne alii quoque viderunt?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Hocne alii quoque viderunt?

Emitteby Saltator on Merc 25 Ian, 2006 15.22

Salvete omnes,

Hanc rem insolitam casu repperi, paginam quandam in interreti quaerens. Quidam lingua Latina iocose (ac identidem!) usi sunt, quandocumque paginae nondum paratae visentibus sint. Ad exempla huius rei visenda, versus 273 libri sexti Vergili Aeneidos (Vestibulum ante ipsum primis in faucibus Orci) in "machinam quaerendi" Google poni debet.

Videte ac ridete.

Curate ut valeatis,
Saltator
Sydneiis, a.d.VII.Kal.Feb. (dies natalis meus!).
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby augustinus on Iov 26 Ian, 2006 0.07

Augustinus Saltatori s.d.
Conservet te Deus per multos annos et vitam iucundissimam det tibi.
Vale.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby Saltator on Iov 26 Ian, 2006 8.45

Salvete iterum,

Plura de hac typographicorum machina in his paginis disci possunt:

www.lipsum.com
www.loremipsum.net

Ignoscite mihi, forsitan omnia haec vobis omnibus iam bene nota sunt. Ego quidem nihil de hac consuetudine typographica (quingentis ante annis incepta!) sciveram.

Care Augustine: gratias tibi maximas ago ob benevolentiam tuam. Pax diuturna tibi et tuis!

Curate ut valeatis,
Saltator
Sydneiis, a.d.VI.Kal.Feb.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron