Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Patibulum

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 19 Mart, 2004 15.35

Mercurius Hungaricus omnibus s. d.

Ludamus, sodales! Nescio an ludum, quod nunc vobis demonstraturus sum, vos noveritis: ludus enim hic, ut puto, in toto orbe terrarum notus et vulgatus est. Cui nomen est "patibulum", regulae autem haec sunt:

Qui "aenigma" novum proponere velit, titulus ei cuiusdam pelliculae (movie), libri etc. eligendus est - exempli gratia "Age of Innocence" - qui titulus Latine est reddendus ("aevum innocentiae").
Lineae breves pro litteris tituli sunt ponendae (e. g. pro verbo "aevum" -----); qui autem invenire vult, quidnam sub lineis lateat, ei una littera est scribenda, quam titulo inesse suspicatur; quae suspicio si recta fuerit, illa littera ei, qui aenigma proposuerit, in titulo prodenda est (e. g. "a": A----) (aevum); sin falsa, error exstitit, errare autem nonnisi septies licet. (In ludo originali post singulum errorem linea una delineanda est, quibus lineis homo in patibulo dependens efformandus, quae figura septem lineis constat. Quam vero rationem imitari hic certe non possumus...:))
Cavete, sodales, ne titulos parum notos proponatis!
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 19 Mart, 2004 15.36

ecce primum aenigma, satis, ut puto, facile:

------ -- ---
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Ludamus igitur...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 20 Mart, 2004 1.00

Marcus Mercurio s.

E litteram primam proponendam esse censeo.

:lol: 8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Mart, 2004 11.39

Bene, mi Marce, bene!

-E---- E- ---

:wink:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 20 Mart, 2004 13.35

Iulia Mercurio omnibusque colludentibus s. :D

Ergo puto T inesse, verbum secundum "et" esse videtur. :idea:
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Mart, 2004 14.29

Ehem! Equidem sapisti, collegina mi carissima, sed, quod dolendum, haud multum cum hac littera processisti... :? Videmus iam, ubi litterae T lateant:

-E---- ET ---

8)
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 20 Mart, 2004 15.41

Marcus Mercurio maximo viro aenigmatopoeo s.

Arte cryptographica confisus nunc N litteram ad te deferendam esse arbitror. :lol:
Last edited by Marcus Favonius on Sat 27 Mart, 2004 23.38, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Mart, 2004 16.09

Mercurius Marco s. p.

Mi Marce, arte cryptogrphica nunc haud te adiutum esse quamvis invitus tibi enuntiare cogor: in titulo enim nulla N inveniri potest. :cry: (ERROR PRIMUS - NB quod vos non singuli errores VII committere potes, sed in summa omnes!). Dic mihi quaeso, quibus rationibus, sive quibus regulis illius artis adhibitis litteram N eligeris!
:shock: Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 20 Mart, 2004 20.46

Iulia Mercurio Marcoque s.d.

Fortasse lucrativius primum vocalia quaeramus, quorum sunt minus quam consonantia, itaque probabilitas procedendi maior esse debet... :roll: In Germanica quidem lingua E saepissima est, quam inesse iam constat. Proponam ergo litteram A. Spero me nunc fortunatior esse. :shock:
Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De "arte cryptographica"

Emitteby Marcus Favonius on Sat 20 Mart, 2004 23.11

Marcus Iuliae, Mercurio ceterisque aenigmatum amatoribus amatricibusque sal.

Qua ratione N litteram elegerim, id est „artem illam cryptographicam“, mi Mercuri, quam paucissimis exponam.

Suus cuique linguae est proprius litterarum ordo, qui ex earum frequentia pendet, id est prout uniuscuiusque litterae frequentia, ita eius locus sive gradus. In lingua Germanica E littera gradu superior est N littera etc. Universus vero litterarum ordo Germanicus est hic:
E N R S I T A L U D O G H C B M F P W K V Z Y J X Q.

Quem ordinem minime aptum esse apparet ad linguam Latinam (cf. Q, X, W etc.). :idea: : Quis nostrum computatro adiutus ordinem Latinum investigabit?

Ceterum femineo te instinctu, Iulia, aenigma soluturam esse mihi persuasum est. :lol:

Valete.

xiii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sol 21 Mart, 2004 18.08

Ego investigabo. Expectate!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Tiberis on Sol 21 Mart, 2004 18.54

Tiberis omnibus in hoc aenigmate solvendo laborantibus s.d.
cum aliquantulum deliberarem, mihi ín mentem venit titulus praeclarissimi libri Leonis Tolstoi: bellum et pax. an sit pellicula quoque cinematographica huius tituli, plane nescio.
agedum, Mercuri, dic mihi : nonne aenigma solvi ?
vale(te),
Tiberis
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Sol 21 Mart, 2004 22.15

Gastón omnibus sodalibus s.

Parvum instrumentum ASP (Active Server Page) interretiale feci qui litteras in texto numerat. Hac pagina uti potestis ad ordinem Latinum investigandum, si textum satis extentum transcribitis.

Vide hic: http://www24.brinkster.com/grtouron/patibulum/

Valete quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Gratulor.

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Mart, 2004 23.18

Marcus cum omnibus aenigmatum amatoribus, tum praecipue Gastóni s.d.p.
Ingeniosissime, Gastón, rem summa admiratione dignam machinatus es. :o Gratulor. Novus quasi Oedipus videris, qui Sphingem superavit. Perplexa enim illa Mercuri aenigmata nunc facillime solutum iri spero. :?: Sed dic mihi quaeso, quot verba instrumento tuo calculatorio pertractari possint. Nonne est terminus, quem egredi prohibemur?
Ceterum et Tiberim ("bellum et pax") novum Oedipodum appellandum esse suspicor. :o
Vale.
xii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De litterarum numeratione

Emitteby Herimannus on Lun 22 Mart, 2004 0.58

:?

Herimannus Gastòn sal.

Probavi instrumentum abs te praebitum ad numerationem litterarum, sed solum paucis sententiis utile est: totum Petroni Satyricon aut totam Vergili eclogam primam inmisi sine exitu.
Vale!

Novocomi, a. d. XII Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron