DE HODIERNAE COMMERCIO SERVITVDINIS

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

DE HODIERNAE COMMERCIO SERVITVDINIS

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 29 Iun, 2007 1.35

Quantus fuisset numerus seruorum apud Romanos, si quis inuenire conatus erit, quadrans populi fuisse fertur; itaque, si quidem numerus populi inter limites imperii Traiani erat 60,000,000, summa seruorum tunc 15,000,000 aestimetur. Quibus seruis Romanis nonnullum saltem ius gradatim redditum est, praesertim contra crudelitatem. Praeterea, periculosissimus et durissimus labor, id est in metallis et latifundiis, saepissime captiuis belli et scelestis imponebatur. Mens hodierna tamen institutionem seruitudinis fuisse crudelissimam per aeua omnia tenet, praesertim quia recentissime ita fuit, ut multi liberi nati dein captiui in metalla et latifundias nullo iure mittebantur. Quamobrem seruitudo, undique tandem condemnata, denique illicita facta erat.
Seruitudo autem hodierna non solum exstat, sed floret. Conferantur citationes:
  • 12.3 miliones populi in seruitudinem hodie dediti sunt.
    Ordo Laboris Inter Nationes
  • 600,000--800,000 populi trans limites uenduntur quoque anno; quorum quattuor ex quinque sunt mulieres et pueri.
    U. S. Officii Reipublicae annuntiatio, anno 2005.
  • 1.2 mil. puerorum uenduntur quoque anno.
    UNICEF, Ianuarius 2005
  • Seruitudo hodierna, ut ad lucrum attinet, solum ab armorum et pharmacorum commercio illicitorum exceditur.
    U. N. Officium Criminis
Qui serui hodierni, procul dubio, crudelissimo labori subiecti sunt.
Computaui etiam pretium serui apud nos et Romanos:
Hodie: $90.
Tunc: $40,000.
Carne tam uili apud nos, Cato hodie gauderet.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Ven 29 Iun, 2007 13.42

Vettio spd

Quaestio quam attigisti pluriformis multisque modis variabilis est. Non homines tantum venire, sed etiam libera stipulatione operam servitii simillimam nisi peiorem - ea saltem quae sub maioribu nostris fiebat - accipiunt. In Italia facillimum fit ut sine causa dominus operarium dimittere possit, quia lex, per quam sine causa operarios dimittere non licebat, nuper a Berlusconi abrogata est, necdum a Prodi restituta, quamvis se id facturum in comitiis polliceretur. Qua re fit ut ne dimittantur operarii munera per multo pluris horas quam licet operam suscipiant, nec ulla causa reclamationibu syndacalibus interesse sibi permittant, ne eadem ratione dimittantur. Sic fit ut quodlibet munus qualibet solutione "libere" stipulando capiant. In aliquibus officinis ne balneum quidem adire licet, ne opera deseratur.

De servis modernis liber quidam in Italia actust, quem Iosephus Grillo diffundit et gratis in situ posuit, hic:

http://grillorama.beppegrillo.it/schiavimoderni/

Hic multa quae tua interesse possunt invenies

de hoc etiam in www.beppegrillo.it loquitur, ubi etiam paginam anglice conspriptam, si italica non tibi liquet, reperies.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 01 Iul, 2007 1.28

Rhumakissimo s.d.p.

Tantum ad numerum seruorum--potius obsidum in latibulis captiuorum--quem tam immanem esse non suspicatus sum, mirabar. Quod si dicis condiciones seruorum hodiernorum esse non dissimiles illis seruorum Romanorum, non nego. Nonne enim perficiunt eadem opera? Fere quisque hodie qui pro stipendio laborat esset apud Romanos aut seruus aut libertus. Sic maiorem schiavi moderni numerum quam Gryllius Iosephus calculo esse.
Quod ad paginas Gryllianas, ut animaduerto, ipse systematibus et Francorum et Danorum fauere uidetur, sed mentione huius relicta: in Gallia, ubi mercatoribus non licet operarios sine causa dimittere, ipsi mercatores et extra patria producunt et pauciores operarios conducunt; quamobrem numerus inoccupatorum ibi est 10% populi. Etiam si quando alimonium publicum esse diminuendum annuntiatur, uulgus inoccupatum obiter rebellant. Quidni? Tam assuefacti ad mamma publica uiuendum, quasi infantes sunt. In Dania, dimidium populi aut pensionibus aut alimonio uiuunt; triens eorum pro re publica laborant; itaque alter 20%, cuius stipendii 70% a magistratibus qui quaestui rem publicam habent capitur, alterum 80% sustinent. Ergo Grillium rogem: Qui horum sunt schiavi moderni? Si uis ut Italia fiat Dania Inferior, buona fortuna.
Quod ad usum latrinae Italiis non licitum, duo solutiones in mentem ueniunt. Primum, Italii, officina domini pro latrina utamini. Mirati eritis quam cito sinet uobis latrina uti! Secundum, quod est plus complex, his rationibus inuoluitur:
1. Remouite rotam domini autocineti.
2. Sardas nonnullas inserite diligenter.
3. Reponite rotam.
4. Paulo post, cum dominus de foetidissimo scento innoto questus erit, dicite, "Curaremus, podex, si modo nobis liceret latrina uti."
Libertas est capienda; non expectanda.

Valete!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Sol 01 Iul, 2007 11.52

Decimo plurimam salutem

Magna ex parte tecum consentio, sed omnes stipendio alitos servos esse negarim, sicut negarim eos omnes qui munere publico funguntur nationem non alere, sed natione ali, ut adfirmas: nam cum de iis loquere, de magistris, iudicibus et vigilibu loqueris: quibus horum abstineas? Quaestio italica haec est: dum in Dania si 70% stipendii quartae partis populi in tributa confluit, his e tributis plurima commoda publica oriuntur - vel saltem hoc est quod dicunt; in Italia architecti, patroni et medici 60% impendunt in rem publicam, ergo solum decima minora Danis impensis tributa, sed ut omnia fere commoda privata habeant (ferriviae, cursus, telephonia hic privata facta sunt), Dani publica: quare quo tributa Danorum convolent, scimus: sed Italorum? si ferriviae, cursus, telephoni, viae maximae, nunc etiam aquarum ductio, nisi Patres Conscripti modo modo vetuissent, privatis omnia alienata sunt, cui rei tributa haec solvuntur??? Et hoc autem scimus: gubernatores nostri ter maioris iis Britannorum bisque Germanorum constant. Quare factumst ut in Italia novus ut ita dicam ordo nobilium creatum sit qui sine ulla opera data operariis omnino aluntur, ut in Medio Aevo ad Magnam Revolutionem usque fiebat. Romanorum servorum non eadem ac nostrorum erat condicio: dominis oboediebant et dominis alebantur: nostri dominis oboediunt... et eosdem alunt.
Quare servi in carcere detenti, quoro mentionem fecisti, non effecte servi moderni sunt, sed servi antiqui in aevo moderno, quia omnino antiquis similes sunt quamvis in aetate nostra vivunt: veri servi moderni illi alteri sunt, qui pavore dimissionis omnia tacent caputque submissum tenere coguntur stipulationibu foedissimis, quae hos sine causa dimitti patiuntur.
Ceterum scito et hinc, ubi operarios nunc licet quidem sine causa dimittere, officinas ad Orientem confugere: hoc, quia minoris operarii ibi constant: nam in Oriente non solum eos immerito dimittere licet, sed etiam ipsi minimum pro opera sua poscunt: hic priore tantum commoditate domini fruuntur: cur altera priventur? Si impedire reapse volumus, quin domini fugiant, et nos salaria operariorum minuere debemus: sed hoc idemst atque omnem historiam occidentis delere, et in tenebras medii aevi relabi: potius igitur, si servitutem tandem delere volumus, faciamus ut etiam Oriens salaria augeat, ita ut nulla sit dominis fugiendi ratio. Quo instrumento? Lege. Si Institutio Communis Commerciorum statuat ut nemo mercari possit nisi syndacatus salariaque occidentalibus aequata adhibeat (nam quid est quod operarii Serici Indicique quamvis inviti in nostros faciunt, nisi quod Americani "trust" vocatis?), dominos limina sua servare videas. Ita non dominis peregrinis, sed patriis Indiae fruantur, et officina et illic orta crescat similisque nostrae fiat, ita ut populi simul liberi progrediantur, et forsan dominis ipsis liberentur. Sed ne cogitatione curram, sat est ut salariis omnibus aequatis uno communi iure operario utamur, servitutem hodiernam occidere citissimo videas.

Quod ad consilia tua de latrinis, haec sane fierent, si dominus se alio fugiturum non minetur, ergo quaestio eadem est: si ne officina tollatur dimittarisque omni momento vereris, omnia tibi metu viventi interclusa sunt, ut bene sentire potes

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 11 Iul, 2007 3.42

Rhumaki sal. d. pl.

Si quidem diuitiores Italiani pendunt 60% suorum salariorum ut senatus ditescatur, res idem uideatur ubique se habere. Diuitissimi Americanorum modo pendunt 48% suorum bonorum pro tributo capitis. Dico "pendunt" quod capitur a quaestoribus aerariis. Hoc uocamus libertatem; alternata tibi condicio est catenatus fieri. Quo tum uadunt uectigalia? Nescio, sed cancellarius Vniuersitatis Floridae, qui ex aerario penditur, nanciscitur $5,000,000 per annum. Quid de qualitate commoditatum publicarum? Hic discipulo, si forte ob ineptos publicos grammaticos post XII annos adhuc illiterato, licet diploma accipere. Dictator Cubanus, qui ad caelum laudat suam "gratis" medicinam, nihilominus medico Hispano utitur pro suis inutilibus. Et cetera.
Praeterea, nescio utrum labor ad Asiam exportatus per moderationem et pretii et mercedum obstiti possint, quominus aequitas fiat; nam optimi oeconomicorum, uelut Von Mises, demonstrauerunt tales moderationes usque ab aeuis Aegyptiis inopiam creare priusquam populum beneficere. Quod si feliciter tales euenire possint, cui confides ut instituantur? Num eidem senatui qui aerarium despoliat? Etenim incertus labor, mea quidem sententia, se refert magis ad condiciones uitae quam ad aequitatem. Aequi omnes uocantur qui non sunt. Hoc est condicio fortunae. Cur uicinus uicino uictum debeat mihi explicandum est. Est autem priua caritas, sed nulla a despoliatoribus publicis. Prius auaritiam soluisses quam uitam cuiusque aequam refeceris.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron