Page 2 of 2

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Iov 24 Iul, 2008 8.23
by L. Amadeus Ranierius
Rhumaksh optimo sal.

Quin mihi ad LukeAmadeusRanieri@gmail.com mittas! :) Credo hoc modo facilius esse — fungiturne tibi sic?

Laetissimus incisionem exspecto! Pars erit princeps programmatis ScorpionisMartiani hebdomade veniente!

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Iov 24 Iul, 2008 13.23
by Rhumak
Lucio spd

Modo tibi duas epistulas misi omnia continentes. Tertiam tibi missurus sum, in qua documentum audacity unicum mitto, in quo omnis est oratio, nescio autem utrum in situ usurpare possis necne: ego utcumque mitto. Gratias ago plurimas pro patientia qua in imperitiam meam computatralem usus es, care amice :D

Valde vale

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Iov 24 Iul, 2008 15.43
by L. Amadeus Ranierius
Rhumaksh sal.

Accepi! Bene, amice, haec omnia uniturus sum.

VIVAVUVE

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Ven 25 Iul, 2008 17.49
by Rhumak
Lucio maxime aestimato spd

Possumne ex te quaerere, amice, quomodo particulae iungantur? Nam si aliis usibus hoc pragrammate quandoque utar, omnia per me facere potuisse velim. Iam grates ago.

Vale quam plurimum!

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Sat 26 Iul, 2008 23.34
by L. Amadeus Ranierius
Rhumaksh sal.

Programmate "Quicktime" hoc facio, partes conjugans omnes simul. Commendo! Versio etiam est mihi professionalis, qua hasce res facere mihi licet.

VALE

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Iov 31 Iul, 2008 20.55
by Rhumak
Amice, res nostra quomodo procedit? Siqua difficultas oriatur ne dubita mihi vocem dare :D

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Ven 01 Aug, 2008 16.04
by L. Amadeus Ranierius
Hodie exhibebitur aut in crastinum! :)

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Sat 02 Aug, 2008 22.34
by L. Amadeus Ranierius
Exhibui!

http://www.ScorpioMartianus.com/

Spero tibi placiturum!

Et, si denuo vocem tuam addere velis — huic seu quovis argumento — optime! Frequentem vocatorem in programmate fore te spero!

Re: DE LINGVA LATINA TELEVISIONE RECEPTA

EmitteMissus: Lun 04 Aug, 2008 17.03
by Rhumak
Lucio habilissimo computatralium rerum instructori

Vidi, legi, audivi :D

Bene actum, amice, macte virtute!
Videbimus quid auditores lectoresque senserint.

QBFFFS

Vivavuve