Noua Aurelia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Noua Aurelia

Emitteby Lucus Eques on Ven 09 Sep, 2005 7.41

Lūcus Eques amīcīs ac sodālibus omnibus s. d. p.

Nisi iam sciistis, clades horribilis meā in patriā nūper accidit, procella nōmine Katrīna. Nuntiīs Latīnīs legī seu audīrī potest:

http://www.yleradio1.fi/nuntii/id2262.shtml

Vrbs Noua Aurēlia māximē afflicta est. Vt illī omnēs miserī spērēmus igitur secūrī ē periculō ēueniant.

Habēmusne ē sodālibus nostrīs superstitēs quī ā clade ūllōs affectī sint?

Cūrāte ut ualeātis.
Kintnersuīllae a. d. VII īd. Sept.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iulia on Sat 10 Sep, 2005 1.15

Iulia Luco Equiti sal.

Certe nos omnes scimus, quid acciderit in urbe Nova Aurelia, et imo corde spero quam plurimos cives esse servaturos. Nemo est, quin tali clade moveatur.

Tamen plus quam Katrina ipsa me perturbat status rerum. Procella enim est eventus naturalis, quem nullo modo possumus prohibere. Possumus praevidere, praeparare, monere, hortari; possumus servare victimas, reaedificare urbes; non autem hominis est imperare vi naturali.
Quid ergo? Quam multi homines monuerunt, hortati sunt, ut tueretur urbs? Nil factum est. Bene, talis est natura hominum, ut non facile putemus aliquid accisurum, quod nolumus, ne accidat. (Scripsit Christianus Morgenstern de ea re hos versus: "Und also schließt er messerscharf / dass nicht sein kann, was nicht sein darf" - "Et ita concludit acerrima ratione / non fieri posse, quae non fieri debeant".) Tamen ubi Bush praeses annuntiavit tam acrem procellam adventuram esse, ubi hortatus est homines, ut urbem relinquerent, quia submersura esset, cur per Iovem nemini venit in mentem providere, quae essent facienda urbe submersa? Quid habebant in animo cum homines, qui in stadio Superdome refugium quaesiverint urbe submersa?? Eo iam tempore debuerunt currus communes arcessere. Nam aut dicunt esse periculum, ut urbs submergeret, quod si dicunt, oportet videant, quomodo homines educant ex urbe, aut non dicunt, quod si fit, non est, cur omnes horterentur cives, ut urbem relinquerent.

Tamen et nunc spero quam plurimos homines Novas Aurelias sanos reliquisse, relinquere et relicturos, ita ut saltem contagies non tam faciliter possint pervagare. Timeo enim, ne maxima pars eorum, qui maneant, cholera affecturam fore. Quod Di prohibeant.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron