YLE Colloquia Latina - Terms of use
Ut iam e titulo huius areae Colloquia Latina apparet, colloquia in ea nonnisi Latine fiunt. Si quis quid alia lingua dictum aut scriptum Latine attingere vult, id nimirum, si opus est, lingua originali in nuntio scribere licet.
In aream te registrans promittis te in nuntiis neminem consulto offensurum esse neque quicquam scripturum, quod infestum vel obscenum vel vulgare vel parum honestum iudicari aut leges in civitate valentes violare possit. Qua in re si fidem fefelleris, fieri poterit, ut sine mora e numero area utentium in perpetuum excludaris. Si necesse erit, etiam qui te commendavit, adibitur. Itaque inscriptiones IP, e quibus singuli nuntii huc mittuntur, conditae asservantur. Dum te registras, administratoribus et moderatoribus praeterea veniam concedis quodvis thema quovis tempore retractandi, tollendi, alio transferendi, omnino ex area excludendi atque omnia ad res tuas supra expositas pertinentia in datis condendi; quae sine consensu tuo nulli tertio tradentur. Eadem si alicuius interreti abutentis opera vel de alia eiusdem generis causa in periculum inciderint ne palam fiant, huius rei culpa administratoribus et moderatoribus tribui non poterit.
In hac area subsidia (cookies) adhibentur, quibus data in ordinatro locali condantur. His nihil continetur, quod ad res tuas supra expositas pertineat. Eo tantum spectant, ut usus areae quam facillimus fiat. Inscriptiones cursuales singulorum area utentium non adhibentur nisi ad res utiles aut necessarias cum ipsis communicandas, e.g. si quis notaculi sui secreti oblitus petiverit, ut novum sibi notaculum mittatur.
Decalogus areae colloquialis Radiophoniae Finnicae Generalis:
1. Nuntii tui odio phyletico carento! Etiam alios ad id incitare stultum ac nefarium est.
2. Nuntios falsos et mendaces mittere nullo pacto licet.
3. Noli nuntios tuos materiae illegali annectere!
4. A pornographia te abstineto, licet interrete ea abundet!
5. Nisi proprio nomine uti vis, sapienter pseudonymum tibi elige; noli furari alienum pseudonymum.
6. Si, quo melius innotescas, imagine uteris, eleganter id facito curans, ne ius auctoris violes. Siquid dubii in hac re exstiterit, aliam imaginem eligito.
7. Optima, quam potes, Latinitate utere. Noli exsecrari, noli CLAMARE! Interpungere ne omiseris!
8. Decentem te erga omnes praebeto! Fieri potest, ut nuntius tuus in area diu remaneat.
9. Nolito, quaecumque videris, temere credere; memento quemvis alienas partes agere posse.
10. A praeconiis te abstineto, memor te nuntios scribentem in Radiophonia Generali versari, in qua illicita sunt.
In aream te registrans nuntiabis te omnes has condiciones accepisse.