Allocutio in his temporibus

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Allocutio in his temporibus

Emitteby Michael Coloniensis on Mart 06 Iul, 2004 17.01

Allocutio in latinitate recenti:

Dicitne per exemplum puer cauponius in taberna/caupona?: Quid Domine (con-)sumere vult / quid Domine elegit / quid Domine sumit? Cogito, ut Dominus (allocutio: Domine) facultas esse possit exprimens -> vous Francogallicus, Lei Italicus aut Sie Germanicus.

Quid cogitatis de ea re? :?:
Michael Coloniensis
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Lun 21 Iun, 2004 21.36
Location: Colonia

Dominus Domine

Emitteby Herimannus on Mart 06 Iul, 2004 19.55

Herimannus Michaeli sal. d.

Paulum intellegi. Pronomina reverentiae (vous, lei, Sie, Usted) Latini ignorabant, quamquam potentes temporum illorum longe potentiores hodiernis erga servos et famulos essent; quod facilius omnibus fuit, inter permultas difficultates linguae Latinae. Ut ante scripsi, nullam causam video, quod hodierni Latinistae haec pronomina adhibere debeant.
Si quid aliud eloqui voluisti, manifestius explica!

Novocomi, pridie Nonas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Merc 07 Iul, 2004 14.19

Gastón Michaelo sal.

Credo vocativo "domine" uti non licet si tertia persona utimur.

Señor, ¿qu
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De pronominibus

Emitteby Herimannus on Iov 08 Iul, 2004 0.30

Herimannus Gastòn et Michaeli sal.

Si bene intellegi, secunda sententia tamen minus apta Latinae linguae: nam servus ea (Quid dominus sumere vult?) numquam uteretur, si praesenti domino loqui vellet, sed solum si ex aliquo, qui ipse dominus non esset, responsum exquireret.

Valete!

Novocomi, a. d. VIII Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Iov 08 Iul, 2004 13.52

Gastón Herimmano Michaeli sal.

Ita est, Herimmane. In lingua Hispana vocativi pro asperis habentur. Ceterum nominativis excepto pronomina personalia cum verbis secundae personae uti non licet. Ergo verbis tertiae personae utimur. Sed lingua Latina non est ita.

Quid putatis de hac thesi? :roll:

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron