PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Merc 11 Oct, 2006 16.27

Ericus Iuliae, Rhumaki(bus), Vettio s.d.p.
Ad nuntios vestros rescribens exordior ab Iulia – nonne enim â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 11 Oct, 2006 16.57

M. Favonius Ursinus Erico Palm
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Merc 11 Oct, 2006 17.28

Ericus sodales iterum salutat.
Locus Horatii a me in fine superioris nuntii commemoratus nimirum est Carm.IV 12,28. Subridendi signum, quod mihi, dum eius mentionem facio, imprudenti in textum irrepsit, forte ab hoc contextu haud alienum est. Miror tamen, quid sit, quod mihi numquam contingit, ut ordinatro meo tale signum faciam, nisi ita agendo, ut primum numerum 8 et post eam nullo spatio interiecto uncum rotundum ) ponam. Extraordinarium signum surridendi ut vitarem, modo mihi spatium intericiendum erat, id est (Carm.IV 12,28 ) scribendum, non (Carm.IV 12,28). Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Iov 12 Oct, 2006 0.26

Rhumak Erico necnon ceteris spd

Erice, scito me non, ceu ceterum iam dictitavi, ut te vel alios arroganter docerem vel morarer, meam "scholam latinae" defendisse, sed quia latine hunce in morem materies tractatas semper indicatas legi: "ludus litterarum" (praeterquam litterarius) "ludus discendi", "ludus ingenuarum litterarum" etc., idest semper casu genetivo, hoc praesertim quando adiectiva originis modo ad originem indicandam usurpantur, ita ut "latina" nil alid ac "Latio/Latinis ortam/institutam" significet.
Ille dativus, quo usus sum, "dativo d'interesse" (italice dictus) erat (lexicum meum qui latine dicatur non docet...), sive: (ad latinam docendam) parati sumus, (ut) latinae docendae (prosimus), sive aliis verbis: ut disciplinae latinitatis prosimus, ad eam (latinitatem) docendam parati sumus.

Sed hae quaestiunculae sunt.

Quod pollet: quid administri responderunt? Vtrum probant annon?
Facias quaeso nos quam primum certiores!
Interim mihi, optime, valde valeto.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Iov 12 Oct, 2006 1.24

Ericus Rhumaki s.d.
Id quod meae "auri Latinae" displicet, est elocutio 'Latina' pro 'lingua Latina'; tali vi formam femininam adiectivi 'Latinus, -a,-um' in substantivum mutari nusquam vidi. Neutri generis forma 'Latinum' in quibusdam elocutionibus substantivi naturam accipere potest, e.g. 'vertere Graeca in Latinum' (Quintilianus, Inst.or.10,5,2). Item 'Latinitas' = 'lingua Latina (eleganter usurpata)'; e.g. Academia Latinitati fovendae, quae Romae habet sedem, quinto quoque anno conventus internationales Latinistarum totius mundi instituere solet.
Ne ego quidem eo tetendi, ut te "arroganter docerem"; sed nunc de forma agitur, quam titulo indicis adiutorum a nobis iam diu praeparati daturi simus; eam quam elegantissimam esse volo.
Quaeris, quid administri responderint. Nondum quicquam. Nunc in Finnia dies est duodecimus mensis Octobris, hora secunda antelucana. Heri circa meridiem administratoribus Radiophoniae Finnicae Generalis electrogramma misi et pro appendice ei indicem nostrum subiunxi. Non possumus iis imperare, ut ceteris rebus omissis statim nobis obtemperent; ut enim antea scripsi, area nostra colloquiorum Latinorum nonnisi perexigua pars est activitatis eorum. Nimirum, ubi primum responsum tulero, de eo omnes sodales certiores faciam. Interim tu quoque valde valeto!

_________________
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Iov 12 Oct, 2006 13.37

Erico spd

Hic saepissime "latinam" in loco "latinae linguae" legi, nec immerito causa brevitatis: et cum usu invaluerit, iure iudicavi et in titulis quidem haec verba parere posse: ni ita est, "schola latinitatis" certe melior est forma, nempe quando eam verba anglica sequantur, si hac forma utamur, quae melius linguae innuunt.

Suspicor - nam nec sum certus :roll: - illud Quintiliani "in Latinum" pro "in Latinum Sermonem" scriptum esse.

Si non in Faq, sed iuxta Faq titulus scribetur, mihi igitur duo loci pariter placent, et Themata et tituli supremi: ergo si vos pro titulis summis consentitis, ego consentio. Illam praepositionem "sub" (nuntius 6064) me fefellisse confiteor :oops: : putaram sub = sub titulo, ergo in eis, quae titulus tegit (= ergo quorum titulus est = intus)!

Vale(te) mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 12 Oct, 2006 14.31

M. Favonius Ursinus Rhumaki sodali honoratissimo s.d.p.

Scribis:

Hic saepissime "latinam" in loco "latinae linguae" legi, nec immerito causa brevitatis: et cum usu invaluerit, iure iudicavi et in titulis quidem haec verba parere posse


Discrepare doleo sententias nostras, optime mi Rhumak:

Quicumque vocabulo „Latinam“ linguam Latinam significari putant, eos in vitiosam consuetudinem Latinam incurrisse contendo. Neque brevitatem illius vocabuli neque usum pro argumento poni licet. Imprimis enim Cicero, quo praeclarissimo nos exemplo uti oportet, nihil aliud scribit nisi „(con)vertere in Latinum“ (forsitan addendum sit „sermonem“, ut recte videris adnotare).

Bene vale. :D

IV Id. Oct. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron